Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLII.AD. ROBERTUM ARCHID. DE SURREIA. [A. D. 1168.]
| 1 | IOANNES de Sar., ROBERTO archid. Surreiae. |
| 2 | Ingratitudinis vitio nihil odibilius est apud Deum et homines, cuius nota merito videbor inurendus si actiones gratiarum lingua siluerit, quoties post beneficia datur opportunitas colloquendi. Agens ergo gratias quas et quantas pro tempore possum, illum retributorem meritorum vobis confidenter audeo delegare qui bona cuncta larga et copiosa manu remunerat, et nullam malum relinquit impunitum. Haec est interim consolatio nostra, haec spes est iugis timentium Dominum. |
| 3 | Quis enim speravit in illo, et derelictus est? fingat qui voluerit, quia inveniri non potest in tota serie sacrarum Scripturarum, sed nec Antiquus dierum mendax invenietur, qui se voluntatem timentium se promisit esse facturum. Arrham promissionis huius accepimus, iam pollicentis experimur fidem, et miserentis sentimus affectum qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. |
| 4 | Quintus annus exsilii mei evolvitur, et ecce cum mihi nihil ante defuerit solatii, cumulus est quod Ecclesiae libertas videtur astare pro foribus, et pro parte iam pedem fixit in insula. Renuntiavit enim rex, sicut nuntii, cardinalium attestantur, quibusdam consuetudinibus pessimis, quas tamen ante consueverat vindicare, cum iuramento detestans illas et auctores earum. |
| 5 | Consentit ut liberum sit ad sedem apostolicam appellare, ut clerici ad saecularia iudicia non trahantur: et quaedam alia, quae sic utinam probaret facto, sicut firmat eloquio. Cardinales nullam habent in archiepiscopum potestatem: et iussi sunt litteris apostolicis quas nuper receperunt, Angliam non intrare neque intromittere se de consecrationibus episcoporum, vel aliis regni negotiis: nisi prius Cantuariensi archiepiscopo pax plenissima fuerit reformata. |
| 6 | Aliis quoque praeceptum est eis, ut omni appellatione cessante reponant in anteriorem sententiam excommunicatos domini Cantuariensis, qui videbantur absoluti, nisi satisfaciant incontinenti, restituentes illi et suis ecclesiarum possessiones et omnia quae inde perceperunt. Londoniensis episcopus cardinalibus denuntiatus est excommunicatus et domino papae, ex causis quas percurrere longum est. |
| 7 | Innotescent haec per vos, si placuerit, domino episcopo, cui ideo minus scribo, ne mea necessitas sub obtentu litterarum quaesisse videatur, occasionem mendicandi. Unde nunquam sub exsilii huius angustia scribendum censui suspiciosis et coniectantibus indigentiis verba semper ad quaestum et consolationem angustiae tendere: sed his duntaxat quos arbitror amici sermonem non interpretaturos precum esse improbitatem. |
| 8 | Eum vero precor nomine meo salutari, cui multas habeo, et auctore Deo gratias agam propter sinceritatem charitatis quam mihi servat in corde, et cum necesse fuerit ostendet in opere. Valete. |