Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLI.AD CONVENTUM ECCLESIAE CANTUARIENSIS. [A. D. 1168.]
| 1 | Universitati sanctorum qui in prima Britanniarum sede, sancta Cantuariensi Ecclesia, Domino famulantur, conservus eorum, et fratrum minimus, salutem, et gratam Deo obedientiam victimis omnibus anteferre. |
| 2 | Unde, amantissimi domini mei et dulcissimi fratres, exordiar? Unde spiritus tristis et alieno consternatus errore verbi sumet initium? Quo miserae et prae dolore languentis animae progredietur oratio? Poterat hactenus vestra (ut verbo temperatissimo et digno dominis utar) negligentia excusari: sed ecce si quis vulgi sequatur opinionem, tepor in odium commutatus est, negligentia transiit in contemptum, charitatem mentita simulatio, erupit in fraudem, et se manifestis rerum argumentis convincit esse perfidiam. |
| 3 | Ita, inquam, si vulgi convalescat opinio. Sed quibus de caetero poterit allegationibus infirmari? Profecto quod in fraudem, Dei praesumit sapientia carnis, semper in contrarium proposito pergit eventum, et unde sperabantur compendia voluptatis, inde totius utilitatis et intentionis dispendia oriuntur. Sic Iudaei, ne locum perderent, ne sacerdotum principes gentis amitterent potestatem, Christo tetenderunt insidias: et corruentes in foveam quam fecerunt venientibus Romanis locum perdiderunt, et gentem. |
| 4 | Sic et vos, si tamen vera sunt quae vulgus clamat, neque enim facile crediderim quod in tantam vigilantiam et sollicitudinem caecitas tanta ceciderit, sic, inquam, misistis ad regem ut quod ad eum non pertinet, priore mortuo vobis alium subrogaret. Quid aliud, quaeso, fecit Israel absente Moyse, ab Aaron expetens ut deos fabricaret qui se praecederent in deserto secundum morem gentium, et extorquens caput bovis pro numine, et pro maiestate odorans idolum! |
| 5 | sed sicut illud contritum est Moyse redeunte, ita et illud quodcunque vobis datum fuerit idolum convalescente lege Domini, et ad Ecclesiam redeunte iustitia, conteretur. Illud in pulverem comminutum sparsum est in liquorem quem populus bibiturus erat, ut sic quod adoraverant, egerere compellerentur. Et quisquis ille sit, carnis opus, non Dei, si tamen bene cum illo agitur, de capite vertetur in caudam, et erit abominatio timentium Deum. |
| 6 | Nam si male, non invenietur locus eius in terra sanctorum, quam dignoscitur profanasse. |
| 7 | Sed quo pacto accidit, quod primi inter omnes ecclesias regni totius priorem a principe credidistis esse petendum? hac fortasse cautela, ne de caetero vindicare sibi quidpiam possit archiepiscopus in creatione prioris. Non sic, fratres, non sic, quin potius verendum fuerat ne ius amittatis antiquum, dum in profanam pergitis abusionem, et privilegium demereamini proprium, cum praeripitis alienum. Utinam perniciei huius non dedissetis exemplum, beati Benedicti formulam deserentes, terga vertentes ad legem, neglectis constitutionibus, quibus sancti Patres docuerunt Christianis esse vivendum! |
| 8 | Quibus autem rationibus aboleri poterit celebris, et vulgata opinio? Priore mortuo, misistis ad regem. De archiepiscopo nec mentio facta est inter vos. Prudenter utique, ut absolveret defuncti fratris animam rex, ad quem iura sacerdotii credunt qui desipiunt pertinere. Alioquin ratio non occurrit quare curam animarum suscipiat aliquis de manu eius, ne dum vestrarum, qui merito scientiae, religionis, et dignitatis estis in capite regni, prima sede Britanniarum, a Domino constituti, quo tota possit insula per vos illustrari, tam doctrinae verbo quam sanctae conversationis exemplo. |
| 9 | Ille quoque sapiens et religiosus frater, (nominis etenim non recordor,) inito consilio cum principibus sacerdotum et aliis quos de industria taceo, studiosissime procuravit, ne vestra, si qua tamen est, possit innocentia per alicuius amici diligentiam excusari, contra archiepiscopum nomine totius conventus appellationem formans et statuens eum adversarium Ecclesiae, quasi vobis in aliquo nocuisset, aut constaret eum nocendi propositum concepisse. |
| 10 | Usus est homo prudenti consilio qui maluit vos habere patrem et dominum adversarium quam amicum. Multi qui aderant hominem deriserunt et imprecationibus persecuti sunt, ubi sentiebant tutam colloquendi esse libertatem, dicente nihil accidisse mirum, quia monachi Cantuarienses hoc quasi haereditarium semper habent, ut archiepiscopos suos oderint. |
| 11 | Et, ut verbo faciant fidem, Anselmo, inquiunt, bis pro iustitia exsulant qui nihil unquam solatii contulerunt. Contempserunt Radulphum; oderunt Willelmum; Theobaldo tetenderunt insidias, et ecce nunc Thomam gratis insatiabiliter persequuntur. |
| 12 | Quis amicorum Ecclesiae, nedum alumnus, haec in compitis Ascalonis et in triviis Geth sine dolore ab incircumcisis audiet decantari? Quis fidelium Christi lacrymas poterit continere? Deus mihi testis est, quod fratrem illum, quisquis sit, in praesumptionis huius insania, consilio conventus usum fuisse non credo. |
| 13 | Hoc tamen aliis facile persuaderi non poterit, si ratum habueritis quod factum est: si in praesumptorem illum non animadverteritis castigatione crudeli: si consilio vel auxilio astiteritis illis qui quaerunt animam patris vestri ut auferant eam. Alioquin videbimini mandasse et consentire dicentibus: Non habemus regem nisi Caesarem, crucifige, crucifige pontificem, qui stare ausus est pro Ecclesiae libertate: qui legem Dei traditionibus humanis asserit praeferendam. Nescitis quid pariat ventura dies, et ex litteris domini papae coniicietis in quanto periculo positi sint, quos archiepiscopus excommunicaverat, et universi participes eorum. |
| 14 | Nec tuti sunt appellandi subterfugio, cum summus pontifex appellationes excludat, et legatis iam praeceperit, ut eos, qui videbantur absoluti, reponant in anteriorem sententiam, nisi satisfecerint incontinenti. Archiepiscopus vero et episcopum Londoniensem, et alios plures denuntiavit cardinalibus excommunicatos esse, causasque subiecit quas enumerare longum est. |
| 15 | Plura vobis interdum et a pluribus scriberentur, nisi quia quae vobis amici significant ad cautelam, vos velut inimici defertis ad regem. Valete, dilectissimi fratres et domini, et operosius agite, ut amici vestri, qui pauci sunt, proficere possint in excusatione innocentiae vestrae. |