Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXL.AD BALDEWINUM ARCHIDIACONUM EXONIENSEM. [A. D. 1168.]
| 1 | IOANNES Saresb. magistro BALDEWINO archidiacono Exoniensi. |
| 2 | Ubi de seriis agitur, nugas multiplicare non expedit: et indecens est (medicorum more fallacium) cum necessitas aliud exigit, amicis indigentibus verba dare pro rebus. Nosti pridem nominalium tuorum eo mihi minus placere sententiam quod in sermonibus tota consistens utilitatem rerum non assumpserit, cum rectum sapientibus indubium sit quod res quaerit philosophia non verba. |
| 3 | Ut ergo compendiosius agam tecum meorum more realium, ex litteris quae nostro Benedicto directae sunt colliges in quo calculo causa sacerdotii versetur et regni. Tibi vero specialiter scribendum censui, quod interim gravius exulcerat animam meam, et cor tuum, ut arbitror, acerbius uret: si tamen verum est quod de Wigornensi nostro in auribus multorum divulgavit fama celebrior. |
| 4 | Dicitur enim quod imprudentius et impudentius versatus est in causa archiepiscopo et consecratoris sui, conatus ex eo in praesentia episcoporum et aliorum docere causam domini Cantuariensis non niti de sinceritate iustitiae, nec Ecclesiae quaerere libertatem, sed duntaxat quae sua sunt, non quae Iesu Christi, quia cedere non vult ea conditione ut rex perpetuo concedat debitam Ecclesiae libertatem. |
| 5 | Dicitur etiam adiecisse insultando se paratum esse renuntiare episcopatui suo sub eodem pacto. Quod, ut aiunt, nec illis placuit, qui hanc puritatem ipsius audierunt, tum pro persona dicentis quam diligebant, et opinabantur sanioris esse consilii et voluntatis: tum quia perniciosum esset exemplo: tum quia facile posset haec domini regis benignitas revocari et Ecclesia in anteriorem imo deteriorem retrudi servitutem? |
| 6 | Quis enim auderet de caetero proclamare in libertatem? Quis causam suscitare in qua et pro qua meminisset tantum cecidisse pontificem? Alia est ergo quaerenda via libertatis: aliud consilium poterit amicis intimare: et si vult experiri in se ipso an ecclesiae et episcopatus sui sic possit redimere libertatem, quia prout a Cantuariensibus didici, archiepiscopus huic consilio non acquiescet, neque aliqua promissione se deludi patietur, ut aut permutet episcopatum, sicut aliqui moliuntur, aut desistat a persecutione iuris sui, aut pacem faciat manentibus consuetudinibus super quibus controversia orta est. |
| 7 | Haec idcirco tibi transcripsi, ut, si opportunitatem videris, persuadeas memorato domino nostro et amico, ut si ei res tanti est, hanc suspicionem purgare non negligat. Omnes enim qui mecum verbum hoc audierunt compassi sunt ante actae vitae eius et famae. Ipse vero Cantuariensis narrantes inhibuit, dicens rumoribus credi non oportere, praesertim cum verbum tanto sit indignum viro. |
| 8 | Scio tamen quod aliquantulum motus fuit, sed ut homo prudens gessit tempori morem. |
| 9 | Videbis ex rescripto litterarum domini papae, unde post comminationes multas archiepiscopus Lundoniens episcopum denuntiaverit excommunicatum: et quare illos quos episcopus Sancti Asaph circumventus imprudenter absolvit excommunicatos habeat, donec iuxta mandatum domini papae satisfaciant. Et quia cardinales ipsi fines mandati dignoscuntur excessisse, consilium eorum de reliquo minus audiet. |
| 10 | Nam iudicandi de eo, nisi velit, non acceperunt aliquam potestatem. Quod Wigornensem volui praemuniri, prodiit ex adipe charitatis et quoties opportunum fuerit, honori eius libenter operam dabo. |