Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXIX.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1168.]
| 1 | IOANNI Pictaviensi episcopo, IOANNES Saresberiensis. |
| 2 | Postquam priores litteras exaraveram, nova haec nobis innotuerunt. Hunc fecerunt fructum litterae domini papae transmissae regi Angliae, quod magister Gerardus, reversus Colonia, domino suo Cantuariensi, qui eum clericum fecit, et primum beneficium ecclesiasticum ei contulit, nec viso nec salutato, transiit ad regem Angliae, eique fidelitatem fecit, et praestitit iuramentum quod alii, et adhaeret curiae, electus, ut aiunt, in pugilem contra pauperes, et proscriptos Christi. |
| 3 | Abbas Sancti Augustini dixit domino Gaufredo, qui fuit abbas Clarae-vallis, quod ipse et socii sui nihil dixerunt, aut fecerunt in curia, nisi de instructione cardinalium, et etiam comminationes, quas factas audisti, fecerunt fieri Ioannes Neapolitanus et Ioannes Sanctorum Ioannis et Pauli. Dixit etiam, quod dominus Portuensis iuvit nuntios regis in litteris impetrandis. Ipse quoque rex dixit episcopo Wigornensi, quod ipse, et alii episcopi omnes exempti sunt a potestate domini Cantuariensis. |
| 4 | Praecepitque non timere minas aliquas, quia nunc dominum papam, et omnes cardinales habet in bursa sua. Adeoque gloriatur, ut palam dicat se nunc demum avi sui consecutum privilegium, qui in terra sua erat rex, legatus apostolicus, patriarcha, imperator, et omnia quae volebat. Et fere, quod ad Ecclesiam Romanam, probabile est quod dicit: Quid enim ei amplius contulisset Octavianus, vel Cremensis haeresiarcha? Quid aliud fecissent cardinales eorum, quam praefati illi domini, qui exacuerunt linguas Anglorum, et ignem et venenum fecerunt evomere, ut terrerent dominum papam, et inclinarent ad libitum suum? |
| 5 | Haec in Ecclesiae Romanae scribentur annalibus. Et certe, Deo propitiante, qui scribant non deerunt, quod ad petitionem et comminationem regis Angliae, cuius intolerabiles excessus tanto tempore sustinuerat, praeconem veritatis, libertatis assertorem, praedicatorem iustitiae pro causa Domini, cum infinita multitudine innocentum iam quadriennio exsulantem, neglecto rationis et iuris ordine, velut criminosum officii sui potestate privavit. Non quidem quia illi meruerunt, sed quia placuit Tyranno. |
| 6 | Et tamen patentibus litteris, quae apud nos sunt, concesserat, ut officii sui potestate pleno iure uteretur. In quibus hoc expressit, quod 'ipsum regem excommunicandi, nec mandatum dabat, nec prohibebat.' Deus bone, quid novitatis accidit? Dicit Spiritus sanctus in lege sua: Clama, ne cesses [Isa. LVIII]. Et ecce, nescio qui Spiritus ab urbe in orbem exiens praedicatoribus dicit: 'Tace, ne clames. |
| 7 | ' Praecipit Apostolus, episcopum instituens: Ministerium tuum imple [II Tim. IV]. Et ecce apostolicus praecipit: 'Ab officii tui ministerio desiste.' Sed forte suspicatur, quod hominem possint per patientiam emollire. Sed nunquid hoc expertus est in episcopo Cantuariensi, qui iam fere quadriennio sede sua privatus, et apostolicae sedis remissionem, et illius tyrannidem sentit expositus ventis? |
| 8 | Provideat quaeso dominus papa conscientiae suae, provideat et famae, et honori, et saluti Ecclesiae. Et vos haec ei diligentius intimate, et persuadete dominis cardinalibus, ut meminerint iudicii Dei, quod iugiter implorant pauperes Christi contra omnes libertatis Ecclesiae inimicos. |