Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXVIII.AD MAGISTRUM GIRARDUM PUCELLA. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem magistro GIRARDO PUCELLAE. |
| 2 | Doleo, magister charissime, et plurimum doleo, quod severitatem vestram adversus dominum Cantuariensem, ut ex animi sententia loquar, plus iusto turbatam video, quia ipsum meruisse non arbitror, ut vestra sinceritas adeo debeat indignari. Neque hoc dixerim: Vivit Dominus [Iudic. VIII], ut vestram, quam Deus incolumem servet, circumveniam charitatem, sed ut veritatis assertione firmius ad invicem connectantur amici, ne ex levi suspicione, quod absit! |
| 3 | contingat alterum alteri deperire. Nostis enim quis dixerit: Qui non diligit, manet in morte. [I Ioan. III]. Quod autem nescio qui suorum honestati vestrae dicuntur apud christianissimum regem, et Francorum curiam detraxisse, unum vobis constet, si tamen constat ignoro, sed hoc mihi certissimum est, quod ipsum audivi saepius excusantem, tam apud regem, quam apud alios recessum vestrum, et pro vobis pluries intercedentem. Unde nec credere possum quod de conscientia ipsius quisquam suorum detraxerit vobis. |
| 4 | Nam si nescivit, si non sentit, eum non consensisse verum est, aut certe probabile. Habet quidem aliquos de coexsulibus suis in curia regis minus fortasse providos, ut verbum incautius contra vos, vel alium potuerint protulisse, quo eis forte fierent gratiores quibus quod loquebantur placere crediderant. Deus mihi testis est, quod illos non vidi, nec audivi committere quod arguuntur, et adhuc qui sint illi, prorsus ignoro, si qui sint tamen. |
| 5 | Caeterum memoratum regem ex tribus causis non ambigo indignatum. Quarum prima est, quod cum post multam gratiam et familiaritatem eius prope locum, ubi morabatur, transitum faceretis, divertistis et recessistis a regno, ubi tot bona vobis ab infantia collata fuerant, ubi nomen vestrum claruerat, ipso nec salutato. Secunda, quod ad schismaticos, non dico schismaticus, transistis, et qui opinione virtutis et eruditione litterarum erexisse et confirmasse debueratis infirmiores, omnibus in commune malum dedistis exemplum. Verentur enim minus communicare schismaticis, cum in eorum consortio tantum virum videant detineri, qui ex necessitate multiplice, dum in ea conditione est, se nec ab oratione, nec a mensa, nec ab osculo suspendere potest, nec ab aliis quae in religione communionis argumenta esse noscuntur. Et, quod hanc causam praegravat apud ipsum, illi vos dicit adhaesisse schismatico, qui totius schismatis faber erat incentor, et signifer, et a sede apostolica condemnatus ex nomine. |
| 6 | Tertia autem est, quam et ego, quidquid alii dicant, maximam puto, quod ad Teutones divertistis, qui, sicut ei persuasum est, si possent et auderent, in regnum suum libenter insurgerent. Et quod possunt et audent, loquuntur grandia, minis tument, et qui etiam in regno eius sunt, imo in sede quiescunt Parisiis immorantes, hoc in eo depretiant, ut nostis, quod civiliter vivit inter suos, quod barbarorum more tyrannum non induit, quod non incedit semper satellitibus armatis septus, ut qui timet capiti suo. |
| 7 | Hos gentis mores novit, de his saepe conquestus est ut opinor, etiam vobis. Et tamen supplicavit Dominus Cantuariensis me praesente et tandem obtinuit, ut quantum ad ipsum pertinet, licita sit revocatio vestra. |
| 8 | Quod autem adiungitis ipsum misisse domino papae rescriptum litterarum vestrarum, non quidem inficior, quia ei bona fide, et nostro etiam favore communicatae sunt. Sed ille, quod novit inspector cordium, hoc ad vestrum incommodum non procuravit: studebat potius ut causae suae proficerent, et opinionem vestram apud dominum papam relevarent. Volebat autem ei innotescere, quod fides et devotio vestra cum Ecclesia Dei et sede apostolica est, licet vos ex dispensatione, quo facilius per vestram industriam convertantur aversi ad honorem Dei et utilitatem catholicae veritatis, ad tempus illis cohabitetis. |
| 9 | Et si aliqui nuntiorum minus seduli fuerunt in obtinenda revocatione vestra, negligentia eorum mandatori non debet imputari. Constat etenim de mandato, et nuntiorum sperabatur industria. Nec dubito, quin super hoc dominus papa contentus sit, cum certum sit ipsum respondisse se neminem unquam, nec maximum patriarcham, si aliquid tale accidisset, revocaturum. |
| 10 | Sed redeat qui voluerit, et redeat ut debet. Et si discipulus vester, magister Ricardus, cognatus meus, redisset, qui in redeundo obiit, super hoc verbo essemus certiores. |
| 11 | De eo autem, quod de statu imperii mira quasi a vobis accepta Domino papae insinuaverit, respondeo, ipsum quod accepit insinuasse, sed non a vobis: nec quod a vobis acceperit ei scripsit. Nam per alios magis innotescit imperii status. Nec mirum, si tanta moles occultari non potest. Verum post illarum interceptionem litterarum, et magistri Ricardi obitum, cum super hoc verbo cardinalibus loqueretur, dissuaserunt ne vos citra consilium et voluntatem domini papae revocare praesumeret. |
| 12 | Quin potius attenderet quod dominus Remensis, et omnes suffraganei sui ad hoc convocati, non ausi sunt episcopum Cameracensem, etiam cum lacrymis poenitentem, in communicatione recipere, antequam super hoc dominus papa consuleretur. Vestra tamen, sicut eis responsum est, causa longe dissimilis est. Ille enim in schismaticorum intraverat errorem, nec vos in medio schismate consensistis errori. |
| 13 | Ille erat episcopus, et catholicos visus est subvertisse, vos in statu privati ad unitatem schismaticos conamini revocare. Misit ergo dominus Cantuariensis iterato ad Ecclesiam Romanam, iniungens nuntiis, me praesente, ut revocationem vestram a domino papa satagerent impetrare. Ego ipse ex conscientia magistri Radulphi Nigri composui litteras. |
| 14 | Ego rogavi ipsum, ut rei huius seriem ex ordine scriberet vobis. Nuntios itaque nostros constat ad curiam pervenisse, et ibi contra legatos domini regis Angliae diu magnum habuisse litigium, sed de omnibus septem nec unus adhuc redierat Dominica proxima post Ascensionem. Litigii eorum non scribo exitum, quia adhuc ignotus est, nisi quod a redeuntibus ab apostolica sede audio eos in causa prosperatos praevaluisse nuntiis regis. |
| 15 | Sed quatenus, incertum est. Nescio enim si voti compotes redeunt petitionibus adimpletis, an haec prosperationis eorum summa sit, quod nuntii regis infecto negotio inglorii revertuntur. Nuntium vestrum vidi nuper in coloquio regum, habito prope Medontam, ubi de pace tractabatur. Plures apud Anglos habebatis fautores, sed quid illi pro vobis obtinuerint, explorare non potui. |
| 16 | Alium de vestris vidi Parisiis, et qualiter Domino Cantuariensi scripserim pro revocatione vestra, novit amicus vester Dominus G . . . inclusus apud sanctum Hilarium, qui litteras inspexit, mihique foret gratissimum, si ad vestram notitiam pervenisset. Cum vero nuntii, Domino propitiante, redierint, quod in brevi futurum creditur, et de nostro, et de vestro negotio erimus certiores. Quare, si placet, moderationem vestram non decet irrevocabiliter indignari, nec tam properum discessui debetis praefigere diem, quia nec nostrum nec vestrum est divinae miserationi praestituere tempus, aut sustinentiae terminum. |
| 17 | Sed quod sacerdotes a Iudith vidua legitis didicisse, iustum est nos omnes, Christi pauperes et proscriptos, animas nostras in virtute patientiae possidere, et exspectare in devotione, et silentio salutare Dei. Sic exspectantibus ex inopinato aderit gratia consolatrix, et amputato capite Holofernis, filii Israel diu desiderata pace gaudebunt. |
| 18 | Nec dehortor, quin si ita sederit animo, cum domino rege Anglorum pacem, quam fere pro voluntate vobis offerri dicitis, faciatis. Sed utinam illa formula conservetur, quae, proveniente rerum utilitate, nec opinioni vestrae praeiudicet, nec saluti. Et quidem plerisque nostrum oblata est conditio pacis, sed exigitur ab omnibus iuramentum, quod sine religionis dispendio non valet, ut arbitror, observari. |
| 19 | Nam quomodo fides illaesa servabitur, si pastoribus et praelatis subiectos in his, quae Dei sunt, non liceat obedire? Licet autem inobedientiae crimen non exprimatur in cautione, certum non est quid vertatur in animo exigentis. Unum scio, quod nemo domini regis gratiam poterit retinere, qui archiepiscopo Cantuariensi sub hac tempestate servet obedientiam, aut cum eo credatur habere charitatis commercium. |
| 20 | Vos autem de ovibus eius estis, et, ut opinor, ipsum primum aut inter primos a Domino recepistis pastorem. Videte ergo, dilectissime frater, et providete, ut caute ambuletis, ne perturbatio, quod a gravitate philosophi semper alienum est, dominetur animo vestro, ne, ipsa impellente, tale quid committatis, cuius postmodum sera sit poenitentia. |
| 21 | Potius ad orationis, et eleemosynarum arma confugite, ut vos Deus cum aliis iustis deducat per vias rectas, et ambulare faciat in semitis suis, qui diligentibus se omnia cooperatur in bonum. Ille vos expediet, cuius nomen fortissima turris est, et erit rei iucundus exitus, qui talem habebit et tantum ducem. |
| 22 | Tractatur de pace regum, et adhuc creditur proventura. Noster interim silet orbis. Unde nec nova scribo, nisi quod comes Leicestriae obdormivit in Domino. Comes Patricius a rebellantibus Pictavis occisus est. Dominus Carnotensis electus est in archiepiscopum Senonensem. Valete. |