monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXVI.AD ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE. <<<     >>> EPISTULA CCXXXVIII.AD MAGISTRUM GIRARDUM PUCELLA.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXVII.AD THOMAM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM. [A. D. 1168.]

1 Domino Cantuariensi quando Reginaldus fuit Romae.
2 Romanos amicis verba dare iam nemo miratur, quia percelebre est, et innotuit universis quod apud eos: Quantum quisque sua nummorum fundit ab arca, Tantum habet et fidei: et plerumque obliquata mente, legum et canonum, qui munere potior est, potentior est et iure. Si ergo ibi duplicitas reperitur, nihil accidit inopinatum, cum frequens sit ut divina lex dispendium patiatur, ubi dispensandi necessitatem fingit avaritia: cum tamen aequitatis eversionem, et honestatis ludibrium nunquam ratio introducat.
3 Verumtamen, unde gratas ago Deo et domino papae, adhuc bene nobiscum agi censeo, quod ad tot et tanta tonitrua comminationum, ad tot et tantarum promissionum blanditias, ad machinas Balaamitarum, quas subornatis et exquisitis mendaciis ab oriente usque in Siciliam dolo multipiici erexerunt, non omnino fractus est, sed, ut arbitror, artem eorum arte conatur eludere, et furoris impetum frangere ratione, et sapientia declinare: laudes tamen eius, prout meruerit, in fine canam; nec in inchoatae virtutis auspiciis exsultabo, nisi perseverantia meritorum finem deduxerit ad triumphum.
4 Interim vero in partem meliorem interpretanda sunt omnia, praesertim opera Patris et Domini, quae non constat in perversitate criminis contineri. Hic autem puto regi et illi pro quo intercedit, verba potius esse data quam vobis, cum in litteris ad vos destinatis post consilium, post preces rei summa in vestrae discretionis arbitrium conferatur.
5 Et cum pro relaxando domino Saresberiensi adhuc preces vobis porrigat, perspicuum est quod sententiam cardinalium aut ignoravit, aut ratam habendam esse non credidit. Et quamvis credam quod episcopus ante reditum nuntiorum suorum his litteris non utetur: vel quia haec forma negotii regi displicebit, vel quia archidiaconi consilio plenius desiderat informari, si tamen eis usus fuerit, credo indubitanter, quod vos exspectabitis reditum nuntiorum vestrorum, et ab ipsis, annuente Domino, audietis quid possitis aut quid expediat.
6 Caeterum nostis me domini Sarisberiensis esse a multo tempore debitorem: et Deus novit quantum infortunio eius compatiar, ideoque quod semper feci, et auctore Domino facturus sum, omni devotione supplico, ut ipsius, quantum salva honestate Ecclesiae et vestra, poteritis, misereamini: nec a me unquam, aliud consilium audietis. Cum illi redierint qui hinc inde Romam profecti sunt, confido quod causa nostra plenius elucescet, et Deo propitiante reformabitur in statum meliorem. Precor autem ut quam cito redierint, mihi per vos quae referenda attulerint, innotescant.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik