monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXV.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM ET MAG. RAYMUNDUM CANCELL. <<<     >>> EPISTULA CCXXXVII.AD THOMAM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXVI.AD ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE. [A. D. 1168.]

1 ROBERTO filio Aegidiae.
2 Arctior nexus est charitatis quam sanguinis: et ubi cognatio distrahitur animorum, carni coniuncta caro non prodest quidquam. Ex quo fit ut inter ipsos fratres sit alius germanior alio, dum pro conformitate morum, pro dilectionis augmento vera cognatio suum recipit incrementum. Nam quae carnis duntaxat est, non magis est hominum quam brutorum.
3 Quae quia rationis expertia sunt, et virtutis ignara, non reminiscuntur quod mala sunt, legitimos obliviscuntur affectus, et quo provectior fuerit aetas, eo longius recedunt a natura, et inutiles carnis sequuntur appetitus. Expertus experto loquor, qui veram cognationem a carne desertus et sanguine inter alienigenas reperi. Tu ergo cum mihi sanguine (quod facies ipsa convincit) iunctus sis, et charitate, quod cum multa, tum inauratus hyacinthus quotidie probat, alios antecedas, quem praeferam tibi?
4 scio enim quod et tu paucos admodum praeferas mihi, nisi forte nepotulus meus adeo transfuderit in se patris affectionem, ut nihil charitatis aut solito minus reliquerit patruo. Sed certe hoc mihi persuaderi non potest. Nec dubito quin in pectore tuo mihi reservatus sit amplissimus locus. Sed in domo tua mihi locum optimum destinasti, et iucundissimum post illum quem occupabit archa, quae species rerum continet perutiles ad omnem medicinam. Quae si exhaustae aut imminutae sunt, aestate praeterita, ne turberis quia in eisdem succrescunt hortis, ubi eas colligere consueveras: et si radices abdiderint in profundum, eas profundius fodito: quia odor earum suavissimus est, et usus maximus: eo quod omni die et hora solatium et compendium afferunt. Hoc est fortasse lignum scientiae singularis, et unicae sapientiae, pulchrum visu, et ad vescendum suave, quod patribus quidem prohibitum nostris, coaetaneis est concessum. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik