Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXV.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM ET MAG. RAYMUNDUM CANCELL. [A. D. 1168.]
| 1 | Dominis et amicis suis PERPETUO et FELICI, CIRILLUS, salutem et pacem quam mundus dare non potest. |
| 2 | Vestri similes divinarum conscios litterarum latere non potest, quod mentem totius orationis frequenter aperit nominum significatio votivorum. Perpetuitate Felix et felicitate Perpetuus gaudeant, et ob consolationem quam Christi pauperibus impenderunt, consoletur et glorificet eos Dominus in consilio iustorum et congregatione. |
| 3 | Et quidem necessaria fuerat consolatio, si tamen verum est quod audistis, sed potius ob causam publicam quam privatam, nam Sidera quis mundumque velit spectare cadentem Expers ipse metus. . . . . expers doloris, expers sollicitudinis non quod iustum qui ut leo confidit per se contristare valeat quidquid acciderit, sed quia instinctu naturae et virtutis urgente stimulo proximus sic compatitur et congaudet, ut nihil humanum a se reputet alienum. Quis, inquit, infirmatur et ego non infirmor? |
| 4 | quis scandalizatur et ego non uror? [II Cor. XI.] Profecto nullus, quia omnis parturit donec Christus reformetur aut formetur in illis. Certe non crediderim quod sine dolore videre possit Ecclesiam in capite vulnerari, pastorem percuti, conteri et dissolvi, ut dispergantur et pereant oves Christi. Stupidum est aut prorsus de corpore Christi non est membrum quod tanti languoris acerbitate non movetur ad compatiendum. |
| 5 | Apatheiam, quam Latinus insensibilitatem dicit, Stoici praedicant, sed eorum opinio explosa est fidelissima ratione et virtute rectius philosophantium et, quod potentissimum est, sacrae Scripturae praeceptis et exemplis. Videns Dominus civitatem, cui legis erat custodia et dispensatio credita, Scribarum et Pharisaeorum quae sua sunt non quae Domini quaerentium traditionibus agi, et imponere in humeros hominum onera graviora et importabilia quae nec digito contingebant, et sedere in cathedra Moysi loquentes secundum legem, et viventes contra legem, flevit super illam eo quod ipsam videbat meritis exigentibus in brevi ruituram. Exemplum ergo dedit fidelibus similiter faciendi, quia flagellum simile provocant Scribae et Pharisaei temporis nostri. |
| 6 | Et haec quidem iusta potest esse et est causa doloris. Caeterum cum his bene agitur super quorum naufragio sollicitamini, quia perire non possunt qui de brachio hominis reiecti sunt in sinum clementiae Dei. Eorum ergo liberatio, quod fides indubitata sperare persuadet, in proximo est, quia illius adiutorio derelicti sunt, qui pauperem liberat a potente et pauperem cui non est adiutor. |
| 7 | Utique, dilectissimi mei, sic expedit ex variis causis, tum quidem ut soli Deo obnoxii sint et devotius famulentur Christi pauperes cum fuerint expediti, tum ne avari et fastuosi quos nostis homines, in suam et aliorum perniciem rapiandi et gloriandi materiam habeant, et intumescentes contra Dominum et Ecclesiam Dei beneficio expeditam conculcantes dicant: Manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia. |
| 8 | Nam qui dubitat Ecclesiam liberandam et promissiones Christi adimplendas esse diffidit, indignus est censeri nomine Christiano. Nihil itaque minus timeatis quam ut filius ad flagellum patris erumpat in indignationem, ad castigationem servus obmurmuret erudienti magistro, discipulus indignetur susceptus, aegrotus adversetur medici sui cauterium vel caesuram. Quid ergo si medicus manum, quae ad opera bona diu aruerat, ad tempus incidit vel urit, ut reddat perpetuo fortiorem? |
| 9 | Non stupet ad haec qui Cirillum quod est manum debilem curatum legit a Christo. Ipse enim est qui percutit et sanat, et quod magis est occidit ut vivificet. Esto quod regi sit indulta dilatio, non tamen in diem certum, quia nec hoc asseritur, facile poterit quia speratur auctore Domino causae status in meliorem calculum reformari. |
| 10 | Sane nec ambigo reformandum, nec tamen hoc praesumo de homine, sed de illo cuius maiestas tam crebris tam patentibus provocatur iniuriis. Nam prosperitas stultorum perdet illos. Quod vero adiecistis illum electum, sed ut creditur reprobum Dei, benedictionem a domino papa potuisse obtinere si barbam deponere voluisset, ridiculum est, nisi forte tanti fecerit barbam ut crediderit de se quod de Samsone legitur, quia ei virtus et fortitudo constet in pilis. |
| 11 | Caeterum, quod fama divulgante et vivis exstantibus argumentis notum est, fortitudo eius in lumbis eius et virtus in nequitia et dolo et audacia mentiendi. Comprehendet Dominus sapientes in astutia sua et ad gloriam nominis sui expediet causam suam non per eos de quibus spes habebatur, sed quocunque miraculo suo. Nam, ut scriptum est: Nova bella elegit Dominus; portas hostium ipse subvertit [Iudic. V]. Pharaonem expugnaverunt culices, vidua Holophernem, et pedites regem Syriae potentissimum leguntur ante alios expugnasse. De reformanda pace Ecclesiae laborat comes Flandriae, sperans inter reges se facilius posse componere, si dominum Cantuariensem habuerit adiutorem. |
| 12 | Iam inde tractavit cum rege Angliae, pro quo maxime sollicitari creditur, et Cantuariensem ad colloquium secundo invitavit, et nunc quidem obtinuit ut archiepiscopus accedat ad Turonense monasterium locuturus ei ibi quando proxime reges colloquentur. Laborat autem ut ipse rex et archiepiscopus conveniant et per se ipsos de pace sua adinvicem tractent. |
| 13 | Utinam vos aut aliqui amicorum nostrorum praefato positis interesse colloquio, et ibi certiorari de his quae fuerint digna scitu. |
| 14 | Haec a vobis ad tertium non transibunt, nec innotescat cardinalibus quidquam de hoc negotio domini Cantuariensis, quod propter colloquium venturus sit, vel quod industria eius reconciliationi regum sit adeo necessaria. Ex quo nuntii eius quod in brevi futurum speramus redierint, vobis nova eorum significare non pigritabimur. Nam in reditu eorum sanandus creditur et promittitur Cyrillus. De caetero noveritis nos audisse pro certo quod Henricus dux Saxonum, in solemni praelio victus est ab archiepiscopo Magdeburgensi, episcopo Helvestadensi, et Alberto marchione, cecideruntque ex parte ducis septingenti milites et capti aut occisi sunt XXII comites et in parte episcoporum adeo pauci ceciderunt aut capti sunt ut nullus de iactura queratur. Studuit imperator duci reformare pacem, sed ipsi non acquiescunt, maxime ut sub obtentu guerrae se possint a schismaticorum consortio separare. Imperator Teutonicis et Alemannis nutu Dei ex maxima parte datus est in odium et contemptum. Lombardi, in ignominiam imperatoris, in castro cui Roboretum nomen erat, aedificant civitatem prope Papiam, quam Alexandrinam appellant in honorem papae Alexandri et perniciem Papiensium. |