Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXIV.AD BALDEWINUM ARCHIDIACONUM NORWIC. QUEM GODWINUM VOCAVIT. [A. D. 1168.]
| 1 | Amico charissimo GODWINO filio Eadwini sacerdotis, miles suus GODRICUS, salutem et fidelem perseverantiam ad coronam. |
| 2 | Honor cinguli militaris, quo me ad apostolorum limina properantem tu inde rediens decorasti in urbe Senorum, quam Brennus dux Senonum ad locandos ibi valetudinarios suos legitur construxisse, me saepius quam collato utar gladio, tui in charitate et gaudio memorem esse compellit, et Utinam hoc pereat rubigine telum. (Hor.) sed et: Qui nos commorit, melius non tangere clamo, Flebit, et insignis toto cantabitur orbe. |
| 3 | (ID.) illo agente qui iam extendit manum suam in retribuendo, et Christianorum hostem Fredericum ad gloriam suam fecit misericorditer ex-Augustum. Contra eum et collatrones suos iam quinto anno milito peregrinus, ignarus an in patria nostra mihi relictus sit aliquis amicorum, an omnes sint in fata collapsi. |
| 4 | Timeo enim ne nusquam sint, qui nusquam inveniuntur, quibus, cum pulsantur, non est vox neque sensus. Si superesset vel unus, probabile est quod saltem ab intermeantibus quaereret. . . . . . Vivitne Godricus et aura Utitur aetherea, an crudelibus occubat umbris? (Verg. Aen. I, 550.) Unde dilectionem tuam, cuius fides velut in conflatorio probata super aurum rutilat, et omni topazio pretiosior est, credidi attentius exorandam, ut de statu eorum, si qui tamen sunt, diligentius inquiras: et si qui eorum adhuc vivunt, aegri tamen, eis medicinam procura quam morbis eorum noveris expedire. Ut saltem audita vita eorum, etsi non sospitate, quam mihi nemo persuadere potest, aliquod tantae peregrinationis et laboriosae militiae, qua pro libertate patriae pugnamus ad bestias, recipiamus te interveniente solatium; illos enim nosce consueveras. Age ergo strenue quod coepisti, et laetare et spera in his quae dicta sunt nobis, quia auctore Deo in proximo recipiemus stipendia, et hostem publicum coniiciemus in vincula, aut a patriae persecutione cessabit se dedens principi qui vivit et merito dominatur in universa terra. |
| 5 | Fredericum intra Papiam clausimus et tenemus obsessum: eiectos a schismaticis episcopos reduximus in sedes suas, et contrito capite impiorum membra carnium cohaerentia sibi facile dissolventur. A tuo igitur sensu, id est recto, nequaquam movearis, neque per spiritum neque per sermonem, neque per epistulam tanquam ab apostolico missam, quasi instet ira Dei iustos deserens in tribulatione: et impiis in malitia perseverantibus gloriam largiens et triumphum. Videbis in brevi gloriam Dei, et impleri promissiones Patrum, quas infidelis percipere non meretur. Nam et qui Ierusalem imminente Sennacherib oraculum prophetae audiens diffisus est, et eam tam cita liberatione, et victualium copia, et gloria triumphi sublevandam et sublimandam esse non credidit, in porta civitatis exstinctus est, concurrentibus fidelium turbis ad magnalia divinae promissionis. Si me mutato nomine audieris in Italia militare, non obstupescas, sed imputa tibi qui me in Italia donasti cingulo militari. Vale. Cura lethargicos: et si tricipitem carnem tibi insidiari aut ut patenter laedat occurrere contigerit, eum invocato musarum auxilio studeas demulcere, aut Herculea domare clava. |
| 6 | Salutat te castrorum fidei iucunda et meritis suis amplectenda militia. Non mihi displicebit, dum tibi videatur esse tutam, si iis ad quos mitteris, ostendas litteras militis tui. |