Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXIII.AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOM. [A. D. 1167-8.]
| 1 | NICOLAO de Monte Rothomagensi, IOAN. Sares. |
| 2 | Dissipat Dominus gentes quae bella volunt, et qui se a pace Dei elongant, indubitanter peribunt. Quis persecutorum Ecclesiae ultricem dexteram Dei, qui potentes potentius punit, legitur evasisse? Unde domino nostro regi Angliae, quem Deus, si in beneplacito suo est, optimum faciat: et haeredibus suis, quod sine dolore non dico, plurimum timendum est ne scindatur regnum eorum, et potestas infirmetur, qua contra Ecclesiam abutuntur. |
| 3 | Nam si differtur ultio ad correptionem et probationem filiorum, quos Pater misericors castigat ut coronet, non tamen aufertur. Sed post sanctorum patientiam in impios acerbius excandescet. Quare, quaeso, vir sapientissimus et tantis virtutibus et potestate amplissima, et fere bonis omnibus donatus a Domino non redit ad cor, et qui tot et tantarum urbium domitor est, intemperantiam hanc domare non potest? |
| 4 | Cur, Ecclesiam persequens unice dilectam sponso iram illius provocat qui aufert Spiritum principum, et sublimium colla propria calcat virtute? profecto si saperet in eos retorqueret indignationis suae aculeos, qui eum circumvenientes in hoc non consilium sed praecipitium impellunt: et saltem Babylonis regem ut eo non inveniatur crudelior imitaretur, qui illos coniecit in lacum leonum, quorum consilio illuc detruserat et incluserat Danielem, ut poenam quam intentaverat innocenti, consiliarii nocentes exciperent. |
| 5 | Et si historiarum non movetur exemplis, eum vel Fredericus exaugustus potest instruere, qui de fastigio Romani imperii ob Ecclesiae persecutionem in paupertatem et ignominiam miser, sed nulli miserabilis corruit, ad gloriam eius, qui solus pro arbitrio suo regna et imperia transfert, erigit quas vult et deiicit potestates. Ille suos punire noluit, qui eum depravaverant, consiliarios: sed in illos digitus Dei gloriosam exercuit ultionem. |
| 6 | Nunquid rex Angliae ultimus poenitentiae fructus offeret Deo qui eum prae caeteris principibus sublimavit? Archiepiscopus Sancti Iacobi, diu proscriptus, iam a multo tempore revocatus est a rege suo. Rex Danorum suum revocans consilio eius agit omnia, compescit inimicos, et eum colit ut patrem. Lugdunensis suam recepit sedem, et provinciam catholicae reddidit unitati. |
| 7 | Urbes Italiae eiectis coram Frederico schismaticis, catholicos episcopos receperunt. Deo teste nisi dominus rex suum revocet, quod de illo timeo, dicere reformido. Et si eum revocaverit, et Ecclesiae Dei reddiderit pacem, confido spe haud dubia, quod circa eum et suos antiquorum gratia successuum precibus ecclesiae reflorebit. Quid multa? una via patet consilii, ut pravos et inimicos Ecclesiae excludat consiliarios, et Deum quem offendit placare studeat, quo invito regnare non potest, aut feliciter principari: sustinuit eum hactenus in multa patientia, sed, nisi caveat, adversus immoderationem eius ut parturiere loquetur in brevi. |