monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152 > 231 > 201 > 191 > 243 > 155 > 314 > 128 > 232
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXI.AD IOANNEM PICTAVIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CCXXXIII.AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXIIAD THOMAM CANTUAR. [A. D. 1167.]

1 THOMAE Cantuariensi archiep. IOAN. Sar.
2 Nec prior, nec posterior mihi placet conceptio litterarum quas ad dominum Willelmum mittere decrevistis, quia nimis plenae videntur suspicionibus, et supra modum dentosis salibus abundare. Timeo enim ne temeritas nostra et illum et alios nobis inimicantes iustificet. Unde cum in Pictaviam missurus essem latorem praesentium, per vos transitum facere iussi, ut et sententia mea vobis innotescat, et domino Pictaviensi, si quid placuerit, per eum mittere valeatis.
3 Ego mihi aliam cardinales in primis conveniendi formam praeelegi, quam quidem vestrae personae eminentiam non deceret: sed tamen similiorem arbitror condecenti. Ita tamen praeelecta intelligatur, si discretioni vestrae sederit ut procedat: Vestrae, inquam, quia nolo ut sensus insulsus, et ariditas linguae in vestrae clientelae risum et opinionis meae dispendium publicetur. Non displicebit tamen si errori meo compatientibus Lumbardo secretius innotuerit et Alexandro. Alter enim princeps meus est; alter autem frater aut amicus ordinis nostri.
4 Ea siquidem conditione emissi litteras, ut, si vobis placuerint, progrediantur ad episcopum Pictaviensem: et, si ei visum fuerit expediens, pertranseant ad cardinales, immutato tamen ante si quid decreverit immutandum. Alioquin in domo vestra vel illius dentur incendio.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.64

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik