monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152 > 231
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXX.IOANNIS SARRACENI AD MAG. IOAN. SARESBER. <<<     >>> EPISTULA CCXXXIIAD THOMAM CANTUAR.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXXI.AD IOANNEM PICTAVIENSEM. [A. D. 1167.]

1 IOANNI Pictaviensi episcopo.
2 Paritum est consilio vestro pro viribus: missum est ad dominum papam cum litteris Christianissimi regis et optimatum Franciae. Cardinalium nomen viluit apud Francos, eo quod Balaamitae quatenus licuit inventi sunt, et digni qui cum suis Madianitis corruant gladio Moysi; vivificant enim animas quae non vivunt, et Moabitarum captantes munera populum Dei maledicto et infamia conantur involvere. Nec veriti sunt mentiri in litteris quas contra Cantuariensem, archiepiscopum miserunt domino papae sicut multis innotuit qui interfuerunt colloquio eorum: et memorati Cantuarienses audientes et plene intelligentes factam eis ab archiepiscopo responsionem, quam tamen isti Balaamitae perversa interpretatione toxicare conati sunt, et insinuationum fallacia meram subvertere veritatem.
3 Iuraverat enim Christianissimus rex quod praefatus Cantuariensis non modo non fuit incentor discordiae regum, sed conciliator concordiae, et quantum licuit, pacis adiutor, et cooperator eorum, qui eam plurimum exquirebant. Debuerant regi credidisse iuranti, nisi quia de suis moribus alios metientes nec Deo nec hominibus habent fidem, ubi dolosi spes refulserit nummi.
4 Et quidem de altero nemo miratur, cuius fides ad Deum et Ecclesiam ab ea die innotuisse debuit, qua in haereticorum concilio Papiensi, ubi Octavianus haeresiarcha receptus est: Frederico mutus assedit: et si plures opinentur cum expressum dedisse consensum. Nonne proverbialiter tritum est, quod 'taciturnitas imitatur concessionem?
5 ' sed tuebitur se regula iuris, et si divini iuris contemptor sit, quia qui tacet non utique consentit; sed tamen verum est eum non negare: et ita gloriosae vocis munimine et festivo eloquio suam apud homines plerosque perfidiam palliabit. Caeterum Francorum proverbio in ipsum luditur, quia mala corporis operimenta coaptat, cui verecunda et nates patent.
6 Othonis autem fama videbatur hilarior, ideoque multi mirantur et compatiuntur ei quod tam facile recessit a via Domini: nec satis sufficerent admirari, nisi quia celebre est, quia a convictu mores formantur: Qui tangit picem inquinatur ab ea [Eccli. XIII], Uvaque conspecta livorem ducit ab uva. (Hor. Ep. II, 20.) Caetera posita sunt in ore latoris praesentium: eritque diligentiae vestrae rescribere quoties fuerit opportunum quod credideritis expedire.
7 Expedit autem nosse studia et consilia Balaamitarum: et quid Moabitae contra ecclesiam moliantur: et si quis est qui manum porrigat Israel: hoc autem certissimum sit quod Cantuariensis archiepiscopus nullam causam dedit dissidio inter regem Angliae et comitem Flandriae: quod per gratiam Dei in brevi plurimis innotescet.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.58

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik