| 1 | Post translationem angelicae Hierarchiae translationem ecclesiasticae distuli, quia super ea transferenda vestram voluntatem ignoravi. Verebar autem ne viderer et meorum nimius approbator, et contra Salomonem liminum amici mei odiosus frequentator. Verumtamen ad transferendum magister scholarum me commovit, qui eius hierarchiae factam a me translationem vos approbare et huius postulare confirmavit. |
| 2 | Eumdem autem modum transferendi in hac hierarchia quem in coelesti observavi, hoc excepto quod Latinas dictiones multas pro una Graeca positas non ubique coniunxi, et alicubi sensum potius quam verba sum secutus. Poterit autem aliquis remonstrare quare placuerit Latinorum Ecclesiae quaedam mutare quae constat virum sanctissimum et ab apostolis eruditum tradidisse, imo tradita ab antecessoribus suis narravisse, et quare tradita fuerint rationes ostendisse. |