Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXVIII.AD EUMDEM. (DEC. A. D. 1167.)
| 1 | IOANNI Pictaviensi episc., I. S. |
| 2 | Inscriptionis mutatae causas reddere superfluum puto, cum perspicuum sit, praesertim sapienti, quoniam malitia temporis, et insidiantium vigilantia praeter morem scribere cogant, et contra rationem. Indulgendum est ergo necessitati, si non defertur honori: nec habere debet suspicionem iniuriae, cui conspicua suffragatur approbatae ratio causae. Unde vero praesumptio videtur officii attulisse dispendium, inde charitas necessitatis arctata stimulo suscipit incrementum. |
| 3 | Nam et fornacis augentur incendia, si in flammas erumpere prohibentur. Et ut experto credatur auctori: Quanto plus tegitur, tectus magis aestuat ignis. (Ovid. Met. IV, 64.) Et sicut hic semper in motu versatur, et impatiens est quietis, ita charitas, otii nescia, iugiter officiosa, se ipsam semper aliquo prodit indicio: si non colit obsequiis, si opportunitates non expedit, si prohibetur utilitatibus deservire, certe quin votis adiuvet, quin desideriis obsequatur, quin precibus necessaria et expedientia procuret, omnino praepediri non potest. |
| 4 | Huius itaque purgetur officio, si quid temeritas inscriptionis videtur in limine praesumpsisse. Et quia memini me promisisse novorum, quae emergerent apud nos, communicationem, pauca, quae postquam vobis scripsi novissime per servientem magistri Reginaldi innovata sunt, adhibita celeritate significare curavi. |
| 5 | Innotuit vobis praefati servientis ministerio quid actum sit in colloquio cardinalium et domini Cantuariensis inter Gisorcium et Triam. Illis autem ab invicem discedentibus, cardinales adeo turbatum regem invenerunt, ut palam quereretur se proditum esse a domino papa et minaretur se ab eo recessurum, nisi de Cantuariensi archiepiscopo iustitiam faceret exhiberi. |
| 6 | Deinde, multis consiliis ultro citroque habitis, et rege nunc proceres, nunc episcopos et abbates, nunc familiares suos, nunc cardinales simul, nunc alterum sine altero consulente, tandem se ad iustitiam obtulit, dicens se paratum esse per omnia stare iudicio et mandato eorum super omnibus querelis, quae vertuntur inter ipsum et dominum Cantuariensem adiiciens se praestaturum in initio omnem cautionem tam iuramentoriam quam fideiussoriam et ampliorem si cardinales vellent, quod de verbis eorum nec iota nec apicem praeteriret inobservatum: dummodo illi, quod minimo debetur homini, id est iustitiam, exhiberent. Cui cum cardinales respondissent, quod non acceperant potestatem super Cantuariensem iudicandi sed componendi, rex ab eis petiit et obtinuit, ut hanc humilitatem eius scriberent domino papae et sinceritatem causae eius sicut eam didicerant a sapientibus et religiosis viris Eboracensi archiepiscopo et episcopis Londoniensi et Cicestrensi et Wigornensi transmarinis, et item cismarinis Rothomagensi, Lexoviensi et Baiocensi. |
| 7 | Post processit episcopus Londoniensis et cum in archiepiscopum suum veneni multum evomuisset, obtulit causam suam et aliorum episcoporum, qui contra memoratum Cantuariensem appellaverant, instans nomine regni et sacerdotii ut audiretur et finiretur: legatis vero dicentibus itidem se non posse compellere Cantuariensem et illum nolle contendere, prorupit episcopus et alii qui aderant, nomine regni et sacerdotii, in appellationem, inhibentes ne Cantuariensis contra alterutrum aliquid innovaret, ponentes utrumque sub protectione domini papae usque ad diem appellationis, quam prorogaverunt in annum alterum, scilicet ad festum Sancti Martini. |
| 8 | Londoniensis tamen speciales causas pro se posuit, impugnans libertatem ecclesiarum, quas Cantuariensis archiepiscopus habet in episcopatu illius. Quo facto, direxerunt cardinales duos nuntios ad Cantuariensem, qui ei proxima die post festum Sanctae Luciae porrexerunt litteras, quibus continebatur ex parte series horum, et idem archiepiscopus prohibebatur ex parte domini papae et legatorum aliquid facere contra hanc appellationem, antequam adeatur dominus papa, episcopi quoque duos nuntios miserunt Walterum cantorem Saresberiensem et M. Iocelinum cancellarium Cicestrensem, ut factam denuntiarent appellationem, et eam coram archiepiscopo innovarent. |
| 9 | Sed archiepiscopus episcoporum nuntios ad colloquium non admisit: eo quod inter alios nuntius episcopi Londoniensis quem archiepiscopus excommunicatum habet, et cardinalibus denuntiaverat, legatione fungebatur, et quia communicaverant excommunicatis eius, etsi in fraudem apostolici mandati viderentur minus prudentibus absoluti. |
| 10 | Hoc enim tandem et tantum indulserat dominus papa, ut si essent in periculo mortis absolverentur, praestito ante iuramento, quod starent domini papae mandato si convalescerent. Illi autem simulantes se in mortis periculo constitutos, quia oportebat eos ex mandato domini regis nunc transfretare, nunc in Walliam proficisci, a quodam episcopo Wallensi utriusque iuris prorsus aut fere ignaro, Lanalvensi scilicet, qui monasterium Abendonensem, utpote quaestuosius, pro episcopatu receperat de manu regis, absolutionem impetraverunt. Et, ne de mandato domini papae possit ambigi, litteras apostolicas misit archiepiscopus legatis, quibus districte praecipiuntur illos sic absolutos reponere in anteriorem excommunicationis sententiam, nisi possessiones archiepiscopi et suorum et omnia ablata cum integritate restituant, nullius appellationis obstaculo apostolicum hoc impediente mandatum. |
| 11 | Receperant et alias litteras ante, quibus iussi sunt operam dare ut pax sic reformetur inter reges, ne de eis alteruter queri possit, et prohibentur Angliam ingredi, vel se intromittere de negotiis regni, nisi prius pax plenissima Cant. archiepiscopo fuerit reformata. |
| 12 | Cum vero episc. suo et regni nomine appellassent, quidam clericus Gaufredi Cantuariensis archidiaconi vice domini sui appellavit: et unus monachorum Cantuariensium non ad hoc tamen missus a fratribus suis, sed ut regis clementia imploraret, ne scelerosus ille Randulphus de Broc in res monachorum, mortuo priore, manum posset extendere. Archiepiscopus autem rescripsit cardinalibus se scire et illos non ignorare quatenus eis obedire teneretur, et facturum, auctore Deo, quod Ecclesiae Dei noverit expedire. |
| 13 | Nuntiis quoque eorum et suo plura verbis exponenda commisit, increpans eos in pluribus ex iustis et evidentibus causis: rogavit etiam attentius ut iuxta mandatum domini papae excommunicatos suos urgerent ad satisfactionem vel in sententiam anathematis revocarent: nec antea credi posset quod Papiensis facundia collegae sui fidem subvertere valeret: nisi nunc arundinea levitate et concavitate flecteretur ad auram venti non incumbentis, sed comminantis: sonum excitantis, non plagam inferentis aut ictum. |
| 14 | Fortasse, sicut hactenus credebatur, spiritus hominis promptus est: sed deprehensum est carnem esse infirmam. Nam de Willelmo, quod ad initio creditum est nunc clarius elucescit, quia quam magnanimus, quam fidelis in causa Ecclesiae Romanae coram Frederico Papiae inventus est: talis et tantus in causa Ecclesiae Anglicanae (si licitum fuerit) invenietur praesidente vel assidente Henrico. |
| 15 | Ex quo Domino Cantuariensi persuasum est, ut istorum cardinalium vel aliorum, qui fructum legationis exspectent in terra regis Angliae, iudicio se nulla ratione subiiciat. De caetero tractatur de pace regum. Rex Angliae et comes Henricus contendunt ut alter alterum in hoc negotio possit astutia superare, sed quia nihil adhuc peperit conceptus eorum relatu dignum, verbi huius exsecutionem in aliud tempus credidi protelandam. |
| 16 | Lugdunensis archiepiscopus ecclesiam et civitatem suam cum honore et laetitia omnium recepit in festo Beati Martini. Eadem die congressus Fredericus exaugustus cum Mediolanensibus, amissis XXV militibus, in fugam versus est. Dominus papa, receptis nuntiis qui Constantinopolim profecti fuerant cum muneribus et honore, et similiter legatis regis Siculi, prosperatur in viis Domini, moram faciens Beneventi. |
| 17 | Cum plura innotuerint scitu digna, ea vobis; Deo propitiante, scribere non pigritabor. Valete interim et semper. |