monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193 > 205 > 255 > 105 > 110 > 154 > 227
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXVI.AD MAG. GIRARDUM PUELLAM <<<     >>> EPISTULA CCXXVIII.AD EUMDEM. (DEC. A. D. 1167.)

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXVII.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1167.] [Verba domini Cantuariensis cum legatis inter Gisortium et Triam.]

1 Amicus amico.
2 Quia te super statu Ecclesiae, et impetratae legationis eventu sollicitum esse non ambigo, ad tuam et aliorum Deum timentium consolationem haec tibi succincta brevitate censui perscribenda. Noveris itaque dominum Cantuariensem, et nonnullos de coexsulibus suis, in octava Beati Martini inter Gisortium et Triam accessisse ad colloquium legatorum. Cum vero illi multa proposuissent de charitate domini papae et sollicitudine nostri, quam attentius gerit de laboribus ipsorum et itineris periculis, de magnitudine principis et necessitate Ecclesiae, de malitia temporis de amore et beneficiis, quibus dominus rex praevenerat Cantuariensem, et de honore quem ei semper exhibuit, adiecerunt etiam querelas et iniurias, quibus rex se laesum esse a Cantuariensi conqueritur, imponens ei et inter caetera, quod ei excitaverat guerram regis Francorum, quaerentes consilium quomodo tantam indignationem placare possent: quia sine multa humilitate, et moderatione, et exhibitione honoris noverant tantis periculis remedium adhiberi non posse.
3 Cantuariensis vero in omni humilitate, et mansuetudine spiritus, post gratiarum actionem domino papae et illis debitam, respondit ad singula, rationibus veris et probabilibus querelas regis evacuans, et iniurias Ecclesiae et damna intolerabilia patenter exponens. Et quia humilitatem et delationem honoris ab eo exigebant, respondit se omnem humilitatem exhibiturum, et honoris et reverentiae quantumcunque plus posset: Salvo honore Dei, et libertate Ecclesiae, et honestate personae suae, et possessionibus Ecclesiae; et si eis aliquid videretur adiiciendum, aut demendum aut immutandum, rogavit ut ei consilium darent, habens acquiescendi propositum, salva conditione professionis et ordinis.
4 Illis autem dicentibus se non venisse ut ei, sed ut eum consulerent, et reconciliationis tentarent viam, item quaesitum est ab archiepiscopo, an in praesentia legatorum vellet promittere observantiam consuetudinum, quibus decessorum suorum tempore reges usi sunt et sic sopitis omnibus querelis redire in gratiam regis, et recipere sedem suam, et administrationem, et pacem sibi et suis.
5 Ad haec archiepiscopus respondit; 'Nullum decessorum suorum ab aliquo regum ad hanc professionem fuisse arctatum, neque se, Deo auctore, promissurum unquam ut observet consuetudines, quae legi Dei patenter adversantur, sedis apostolicae convellunt privilegium, Ecclesiae perimunt libertatem,' quas dominus papa Senonis in illorum et multorum praesentia condemnavit, et ipse postea domini papae secutus auctoritatem, quasdam earum cum observatoribus suis subiecit anathemati, sicut in multis conciliis Ecclesia Catholica fecisse dignoscitur.
6 Item interrogatus est, an, si non confirmationem, saltem dissimulationem et tolerantiam vellet repromittere, aut non facta altrinsecus aliqua mentione consuetudinum, sedem suam recipere et pacem. Respondit archiepiscopus, quod nostrae gentis proverbium est: 'Quod taciturnus spiritum praetendit confitentis,' et cum rex sibi videatur in possessione consuetudinum esse, et ad eas observandas iniuste et violenter cogat Ecclesiam, si sic taciturnitate impetrata cessaret concursio, auctoritate maxime legatorum interveniente, statim sibi et aliis videretur obtinuisse in causa ista.
7 Adiecit etiam, se malle perpetuo exsulare, et proscribi, et, si Deus ita disposuit, pro iustitiae defensione mori, quam in salutis suae dispendium, et praeiudicium ecclesiasticae libertatis hanc ineat pacem.
8 Deus enim est qui in tali causa tacere prohibet sacerdotes, qui dissimulantibus gehennam praeparavit, ubi nulla erit dissimulatio poenae. Lectus est et libellus abominationum illarum, et quaesitum a cardinalibus, an a Christianis talia licet observari, nedum a pastoribus dissimulari. Progressi sunt ad aliam quaestionem, sciscitantes an vellet eorum iudicio stare super his, quae inter ipsum et regem vertuntur.
9 Ille autem de causae se sinceritate confidere respondit, et cum ipse et sui, qui a tempore multo destituti sunt, plene fuerint ad omnia restituti, habita ratione causarum rerum, et temporis, iuri libenter pariturum, et se nec posse, nec velle declinare, quin, ubi, et quando, et quomodo debebit, subeat iudicium eius, vel illorum, cuius, vel quorum iudicio dominus papa eum stare debere decreverit: interim se et suos ad litigandum urgeri non posse, nec paupertatem suam ad hoc sufficere, cui etiam victualia desunt, nisi Christianissimi regis Francorum vivat expensis.
10 Noluit enim prima facie declinare iudicium, etsi aliquem eorum iure optimo posset habere suspectum, ne causam regis iustificare videretur, nec se liti immergere, antequam ad omnia sit restitutus, ut possit causam sufficienter instruere, ut quemlibet divitem adversarium non formidet, innitens gratiae Dei. Procedentes hinc quaesierunt, an sub eis iudicibus vellet respondere episcopis, qui contra eum appellaverant, quia praesentes erant.
11 Archiepiscopus vero memor litterarum, quibus ei praesentata est illa qualiscunque, vel nulla potius appellatio, concepta, ut ibi perhibetur, sub nomine omnium comprovincialium episcoporum, et abbatum, et personarum regni in provincia Cantiae degentium, et certus quod isti non convenerant Rothomagum, et quam plurimi eorum huius fuerant appellationis ignari, et multis, qui noverant, displicebat, utpote iustitiae, quantum in eius auctoribus erat, elusio potius, quam appellatio, respondit similiter super hoc nullum domini papae se recepisse mandatum, et cum illud receperit, consulto responsurum et facturum quod ratio dictaverit.
12 Caeterum paupertatem suam et suorum ad itineris sumptus et lites non esse idoneam, et clementiam Christianissimi regis hoc fine molestias pati non posse, ut liberalitas eius, quae exsulantes episcopos decrevit humanissime consolari, eum et coexsules suos saepe et diu exhibere cogatur in domibus alienis. Nam ubi est copia victualium facilius est procurare expensas.
13 Die autem sequenti Christianissimus rex legatos admittens ad colloquium, sub religione iuramenti purgavit innocentiam domini Cantuariensis, perhibens ei testimonium, quod ei consilium semper dederat, ut pax servaretur salvo honore utriusque regis, et populi utrinque debita quiete gauderent. Rogavit archiepiscopus legatos, ut aliquod Ecclesiae consilium darent, et si alicubi excederet, rectiorem ostenderent viam.
14 Illi autem zelum quem habet in Domino approbantes, ei compassi sunt, sed de proposito eius non dixerunt aliquid immutandum. Sic data benedictione ab invicem discesserunt, et statum est, et auctore Deo stabitur in finibus istis, donec Ecclesia convalescat, et persecutores eius aut convertantur, aut pereant. Illa rogavit pro te, et rogare non cessat, ut non deficiat fides tua, et tu, quandocunque opportunitas fuerit, conversus ad illos, confirma fratres tuos.
15 Haec illis ostendes, ad quos missus es, lapsos erige, stantes robora, ut firmi sint. Plures enim sunt patroni et defensores Ecclesiae, quam impugnatores. Eam non deseret in tribulatione, qui pro liberatione eius posuit animam suam. Causam sancti non deserent, pro qua veriti non sunt sanguinem suum dare. Hanc omnium coelestium virtutum tuetur exercitus: et maiestas, quae Satanam conterit sub pedibus suis, de membris eius, ministris nequitiae, ut spes fidelium est, et promissio Patrum, cito, facile et feliciter triumphabit.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.52

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXVI.AD MAG. GIRARDUM PUELLAM <<<     >>> EPISTULA CCXXVIII.AD EUMDEM. (DEC. A. D. 1167.)
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193 > 205 > 255 > 105 > 110 > 154 > 227