monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212 > 296 > 67 > 279 > 125 > 297 > 198 > 120 > 291 > 234 > 184 > 114 > 186 > 196 > 311 > 223 > 225 > 180 > 1 > 214 > 133 > 229 > 107 > 317 > 299 > 222 > 127 > 288 > 6 > 275 > 102 > 226
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXV.AD PETRUM SCRIPTOREM <<<     >>> EPISTULA CCXXVII.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXVI.AD MAG. GIRARDUM PUELLAM [A. D. 1167.]

1 IOAN. Saresb. magistro GIRARDO.
2 Instantia portitoris, et temporis angustia scribentis quidem verba coarctant, sed scripturientis affectionem cohibere aut coarctare non possunt. Essent autem nunc plura scribenda pro tempore, sed animus sapientis ex paucis plura deprehendere consuevit. Ut ergo vobis primum innotescat nostra, quam optimam esse desideratis, conditio, noveritis dominum Cantuariensem et coexsules eius primum regi Christianissimo, deinde totius Franciae optimatibus, secundum quod operis exhibitio iudicat, esse acceptos, et pacem Ecclesiae in brevi, ut spes est, adfuturam a Domino exspectare.
3 Ad hoc etenim destinati cardinales laborant, dicentes quod si alia via vulpeculas Allophylorum compescere nequeunt, caudas eorum et sata iam in messes germinantia facibus succensis et succendentibus inurent in correptiones et exemplum omnis carnis et generationis. Sed quid verba eorum recolo? a fructibus eorum cognoscemus eos.
4 Vos autem, dilectissime, quae circa vos sunt nobis rescribere non gravemini, et interim in subventione Ecclesiae naufragantis, imo iam auxiliante Deo convalescentis, talentum vobis creditum erogare. Nam fortasse pro salute multorum vos ad illam barbariem Dominus destinavit, ut contrito schismatis capite, Coloniensis Ecclesia per industriam vestram ad catholicam redeat unitatem.
5 Imperator enim, quasi torris raptus de incendio, confusus ab urbe recessit: et licet fetor cadaverum a castris in nares eius ascenderit, Domino manum suam extendente super eum, nondum tamen voluit agnoscere et confiteri errorem suum. Erigatur itaque Spiritus vester, quoniam Christus vincit, regnat et imperat, et recordatus pauperum suorum potentes impios potentius torquet. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.52

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik