Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXV.AD PETRUM SCRIPTOREM [A. D. 1167.]
| 1 | I. S. PETRO scriptori. |
| 2 | Raritas intermeantium nobis subtrahit mutua solatia litterarum, et chaos quod inter nos, meritis nostris exigentibus, a Domino firmatum est, securum intermeantibus denegat commeatum. Sed licet nobis subtrahatur opportunitas colloquendi, non praepeditur mutuae dilectionis affectio: sed amantium more, quo magis succensos animos vexat metus et manus corripientium, eo cumulatius et ardentius charitas suscipit incrementum. |
| 3 | Si te ergo et alios amicos videre non licet, si mutuis deservire obsequiis non permittimur, amare certe licet votis et orationibus adiuvare. Charitas enim, ut dictum est, cohiberi non potest, quia ubicunque Spiritus Domini ibi est et libertas [II Cor. III]. Non licet ecclesiasticam tenere et defendere libertatem: certe proclamare licet, et protestari mandata legis divinae: licet pro verbo Dei, quod in carne suscepta se pro nobis morti exposuit, exponere non modo facultates et perituram supellectilem huius mundi, sed et animas nostras. |
| 4 | Ille autem bonarum mentium Spiritus institutor nobis in hac affectione perseverantiam largiatur, qui ipsius affectionis contulit voluntatem. Et quidem spes est reformandae pacis in brevi, interveniente opera et diligentia cardinalium, qui ad hoc missi sunt: nisi forte hoc pacem differat, quod dominus Cantuariensis nullis conditionibus acquiescet, nisi Ecclesia Anglorum debita gaudeat libertate. |
| 5 | Quod autem dico debita non ad alicuius Henrici tempora referatur, sed ad verbi Dei legitimas sanctiones, quia ex professione non Henricianus esse debet, sed Christianus. |
| 6 | Sed fortasse obiicies: 'Si ita statuit, quare fugit?' Quare tot et tantis periculis exposuit Ecclesiam, pro qua sacerdotibus animam ponendam esse praenoverat, si leges principum et avitas regni consuetudines divinis sanctionibus postponere decernit? quare apud Clarendonam in reprobarum consuetudinum verba iuravit, quae divinis legibus, et sanctorum Patrum consuetudinibus penitus adversantur? Quare se non ingerit ut in conspectu regum et principum legem Dei loquatur intrepidus? Haec enim omnia gentes inquirunt. |
| 7 | Fugae quidem habet auctorem Christum et Apostolum eius, qui dimissus in sporta persequentium manus evasit, sciens a facie personam, non causam, persequentis ab una civitate fugiendum esse in aliam. Videbat enim reges et principes convenisse adversus Dominum et adversus Christum eius. Consurgit ergo ad Romanum pontificem quem appellaverat, ut eius praesidio validius opitularetur Ecclesiae naufraganti, quam in Anglia, ut dicitur, principes sacerdotum maxime submergebant. |
| 8 | Hoc autem non fuit Ecclesiam exponere, sed liberationi eius operam dare. Nisi forte et ille tibi navem relinquere videatur, qui, ut eam ad portum pertrahat, scapham ingreditur. Pollicitationem Clarendonae, ad quam de consilio episcoporum impulsus est, purgare non possum, quia non fuerat utique facienda: sed offensam confessio diluit, accepta solemniter poenitentia a summo pontifice qui perversas illas consuetudines multis audientibus auctoritate apostolica condemnavit. |
| 9 | Si se non ingerit quaerentibus animam eius, cum via pateat commodior et salubrior, recte facit, prophetarum et apostolorum fretus exemplo: cum David, Elias, Petrus, et Paulus hoc idem fecisse legantur. Est enim tentare Deum, se ipsum certis et manifestis obiectare periculis, cum in Domino pateat opportunitas evadendi. |
| 10 | Deus autem, qui iam incoepit Ecclesiam suam in capite consolari, per misericordiam suam consolidabit et membra: et qui Teutonicum tyrannum schismaticorum principem coegit ab urbe recedere confusum, ipse dominum regem Anglorum gratia sua reducet et deducet in viam rectam, ut de caetero consiliariis malis non acquiescat. Et, si astrologis creditur (quos tamen ego non multum audire dignor) annus iste ex forma constellationis dicitur esse mirabilis: et in eo regum consilia mutabuntur, et in orbe crebrescent bella, fervebit terra seditionibus, deprimentur mercuriales, sed tamen in fine anni relevabuntur. |
| 11 | Ego tamen haec somnia vana puto, licet pro parte verum dixisse videantur. Obierunt enim consiliarii imperatoris, Raginaldus Coloniensis archiepiscopus, et Magontinus intrusus, Leodiensis et Ratisponensis episcopi, et plures schismatici principes. Bella et seditiones ubique fervent, mercuriales adeo depressi sunt, ut Francia, omnium mitissima et civilissima nationum, alienigenas scholares abegerit. |
| 12 | Est et revelationis argumentum quod seditio Remensis pacificata est, et urbis soluta est obsidio. Hanc enim sibi germanitatem, ut aiunt, hae duae exhibent civitates, ut eisdem subiaceant fatis et simul patientes gaudeant simul. Valete. |