Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXIV.AD MAGISTRUM LAURENTIUM. [A. D. 1167.]
| 1 | Magistro LAURENTIO. |
| 2 | Ex inspectione litterarum vestrarum laetus accepi quod domino Willelmo Papiensi legatione fungenti adhaerebitis: nec dubito quin vobis et nobis possit officiosa et utilis esse familiaritas eius. Et quia vobis notius est, quam alicui nostrum, in quo calculo, quantum ad vestrates, causa nostra versetur, precor attentius ut, inspectis his quae domino episcopo scripsi et magistro scholarum, quod causae nostrae credideritis expedire per latorem praesentium rescribatis. |
| 3 | Dicitur autem quod huiusmodi legati neminem recipere consueverint in ulteriorem domus suae familiaritatem, qui non eis de exhibenda fidelitate et fide servanda et occultandis secretis praestiterit iuratoriam cautionem. In quo quidem articulo dilectionem vestram, si tale quid exactum fuerit, desidero praemuniri, ut se sic, si res exegerit, obliget ad humanum obsequium, ne conscientia innocentiae dispendium patiatur. |
| 4 | Et licet arcana sua sic studeant occultari, non facile crediderim quod, nisi quatenus Romanis de more antiquo licet, exercere velint opera tenebrarum: praesertim cum sciant omnium oculos in se esse defixos. Nam, si rumoribus credi oportet, alter eorum proposuit regi Anglorum Ecclesiae vendere libertatem, et sanguinem innocentum exsulantium et proscriptorum pro Domino. Valete. |