Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXXII.AD IOANNEM EPISCOPUM PICTAVIENSEM. [A. D. 1167.]
| 1 | Domino IOANNI Pictaviensi episc., I. S. |
| 2 | Regnorum collisiones et terraemotus magni et imminentium periculorum exitus me calamum suspendere diutius coegerunt, et commodiora scribendi tempora exspectare. Bellici namque tumultus aestate fere tota ferventes intermeandi facultatem litterarum portitoribus praecluserunt, et in urbe Remensi orta seditio sic turbavit provinciam, ut vix tutum fuerit ingredi vel egredi civitatem. |
| 3 | Conspiraverant enim cives de clericorum consilio et auxilio militum nitentes contra archiepiscopum, qui novas quasdam indebitas et intolerabiles servitutes volebat imponere civitati, et ecclesiarum turres et domos munitiores occupantes, officialibus et amicis archiepiscopi eiectis ab urbe, multas ei iniurias intulerunt. |
| 4 | Et primo quidem ei omnem humilitatem exhibuerant, parati duo millia librarum, sicut multi testantur, conferre in aerarium eius, dummodo eos iure tractaret et legibus vivere pateretur, quibus civitas continue usa est a tempore sancti Remigii Francorum apostoli. Adierant etiam Christianissimum regem, sed nec per eum, rigorem archiepiscopi flectere potuerunt. |
| 5 | Confugerunt itaque ad comitem Henricum, et ex eius consilio cesserunt regi, quem archiepiscopus adduxerat, ut in brachio eius contereret civitatem. Rex autem dolens, sed tamen fratris satisfaciens voluntati, circiter quinquaginta domos dirui fecit, et recessit. Cives vero die tertia redierunt, et in ultionem dirutarum domuum funditus everterunt domos militum faventium archiepiscopo, vice domini scilicet sui, et alterius qui in urbe gesserat praefecturam. Unde motus archiepiscopus comitis Flandriae imploravit auxilium, eumque cum mille militibus adduxit Remos, ut cives perirent in ore gladii, aut redimendi et torquendi coniicerentur in vincula. Sed illi praesentientes adventum comitis. |
| 6 | iterato cesserunt, sic evacuantes urbem ut Flandrenses, inedia confecti, vix unius diei et noctis moram potuerint sustinere. Et quia archiepiscopus in recessu eorum cives ad propria redituros non dubitabat, per comitem Robertum fratrem suum, ignaris Flandrensibus, cum eis pacem fecit, acceptis quadringentis quinquaginta libris in recompensationem damnorum: quae, ut multiplices iniurias et contumelias taceam, in quadruplum excreverant, concedens ut de caetero legibus utantur antiquis. |
| 7 | Sic itaque damnosam et ignominiosam cum civibus faciens pacem, adhuc cum clero exercet inimicitias, et se iuri offerentes vexat ecclesias. Haec apud nos. |
| 8 | Caeterum ad partes vestras accepimus venisse legatos, de quibus adhuc incertum est quid nobis sperari oporteat, quid timeri. Hoc autem certissime constat, quod dominus Cantuariensis iudicium cardinalis ad vincula non subire disposuit, multis (ut puto) et iustis suspicionibus motus, quia manifestus adversarius eius hactenus exstitit: sed an expediat adeo manifestae ei suspicionis causas exponere, non satis liquet. Nam archiepiscopus (ut audio) ei iam rescripsit, contra meum et quorumdam aliorum consilia, quod se illius iudicio non supponet, nec tenetur supponere, et plura congessit quibus animum hominis exasperasse potest: cum ego potius eum crederem verbis blandioribus demulcendum, et retinendum in amicitia, donec ipsum adversarium esse convincant opera eius. |
| 9 | Pacem vero ad honorem Ecclesiae Dei et suum libenter recipiet per manus legatorum: sed an ad colloquia eorum accessurus sit, nisi restituantur ablata, unde se et suos valeat exhibere, nondum habeo exploratum. Certo autem certius est, quod nisi componatur per eos, nullam citra restitutionem ingredietur causam: cum illata sibi iniuria et violentia lippis et tonsoribus nota sit. |
| 10 | Sed nec aliquem suorum mittet, donec intermeantibus eundi et redeundi securitas procuretur. Et quoniam conditionis nostrae calculus in adventu eorum videtur aliquantulum immutatus, precor attentius, ut mihi per latorem praesentium rescribatis, qualiter ad indemnitatem conscientiae et famae me versari oporteat. Nam si de iuramentis agitur quae dominus rex a nobis exigere consuevit, rogo Deum meum, ut ante mihi mortem misericorditer largiatur, quam conscientiam et famam iuramentis talibus maculare. |