monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM. CAUSA DOMINO PAPAE ALEXANDRO PRO CANTUARIENSI SCRIPTA. <<<     >>> EPISTULA CCXXI.AD WILLELMUM PAPIENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXX.AD THOMAM CANTUAR. ARCHIEPISCOPUM. [A. D. 1167.]

1 Domino THOMAE Cantuariensi.
2 Inspectis litteris, quas domino Willelmo Papiensi mittere decrevistis, etsi mentem scribentis iudicare non audeam, styli tamen formam probare non possum. Non enim sonare videntur humilitatem aut processisse de mente hominis qui Apostolum audierit exhortantem discipulos Christi: Modestia vestra nota sit omnibus, Dominus prope est [Philip. IV]. Si enim litterarum vestrarum et ipsius articuli singuli conferantur, ex amaritudine potius et rancore animi quam ex charitatis sinceritate videbitur processisse responsio.
3 Quid autem scripsit, ut loedorias et scommata, id est patentes morsus et figuratos taceam, ut eum recte dicatis in medio litterarum vestrarum vobis propinare venenum? Nunquid vobis visus est cardinalis presbyter, imo et apostolicae sedis legatus in prima salutatione suspicionibus inurendus et gratis exacerbandus contra consilium domini papae, et contra Romanae Ecclesiae reverentiam dehonestandus conviciis?
4 Profecto ego nec domini papae cursorem sic alloquendum fuisse arbitror. Si suas et vestras domino papae remiserit litteras, regis causam iustificasse videbitur attestatio scripti vestri, et propriam contumaciam convicisse. Esto quod fuerit et sit adhuc Willelmus inimicus. Dissimulandum puto donec mala eius opera in lucem prodeant, quoniam et dominum papam ita consuluisse ex relatione nuntiorum vestrorum certum est. Nec tamen dico quod antequam fidem hominis bonis operibus exploretis et experiamini, acquiescatis eum recipere iudicem; sed nec recusare praepropere consulo, etsi iudicium declinatum esse non ambigam, restitutione, quae ad praesens fieri nequit, non habita. Hic interim haerendum credidi, et ipsos cardinales alliciendos quatenus salva conscientia et fama fieri poterit: et exspectandum a Domino, ut in parte adversa deprehendatur iniquitas, et impugnatio veritatis, et defectus promissionum.
5 Si se dixit missum ad terminandas quaestiones, prout Ecclesiae Dei viderit expedire, in quos vos laesit? Nonne possunt, sicut per sententiam, ita et per compositionis benignitatem terminari? Si exhortatus est, ut evitetis, quantum in vobis est, ea quae solent amplioris dissidii causas generare, non video quid peccaverit: cum hoc ipsum sapientissimi et amicissimi consulant, monentes ut, quatenus salva honestate Ecclesiae et personae vestrae licuerit, paci diligentius intendatis.
6 Rogandus ergo fuerat, ut opinor, quatenus ea quae vitanda dicit, praescribat, ut de restitutione vestra et vestrorum et Ecclesiae libertate agat cum domino rege, vobisque rescribat quatenus profecerit, quia et vobis et vestris sumptus desunt ne ad colloquium eius possitis accedere: nec tutum est alicui vestrorum ingredi terminos regis Angliae. Doceat vos magni consilii Angelus, et sit in ore et corde eorum quos mittetis, Spiritus sanctus.
7 Si legatus, quod in fine litterarum pollicitus est, adimpleverit, ei multiplices gratias arbitror referendas. Si Lundoniensis episcopus, et vester archidiaconus recipiunt a Domino quod merentur, sibi imputent; vos tamen videte an sententia vestra, si citatio non praecesserit, robur sit habitura. Nam utinam, sicut de merito, ita de iure et facto sortiri possit effectum.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik