Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM. CAUSA DOMINO PAPAE ALEXANDRO PRO CANTUARIENSI SCRIPTA.
| 1 | Domino ALEXAND. papae IOANNES Saresberiensis. |
| 2 | Anima nostra, Pater, in amaritudine est, ut quod in conspectu vestro timeo plurimum, verbo modestiam subtrahat vis doloris, et patientia prae miseriarum cumulo querelas omnino nequeat cohibere. Alii enim nostrum pro defensione iustitiae morientes a Deo et ab Ecclesia expetunt innocentis sanguinis ultionem: alii variis afficiuntur suppliciis: omnes exsulamus, et iam diu proscripti sumus, ut vel sic nefarias hominum traditiones compellamur praeferre legi Dei et sanctionibus Patrum; sed unicum est fidelibus in tribulatione remedium, precibus aures pulsare maiestatis, et totius mentis arcana retexere, ut sic Patris clementiam moveant, et miseriae solatium consequantur. |
| 3 | Hoc quoties usi sunt filii Israel, toties de necessitatibus et angustiis leguntur erepti. Recurrebant illi ad tabernaculum foederis, ubi Sancta sanctorum servabantur, id est mandata Dei, quae cunctis iustificationibus antecellunt; in opportunitatibus suis conveniebant Moysem et Aaron sanctos Domini: et miseris Cantuariensibus, ad quos inter Deum et se mediatores confugiendum est, nisi ad Romanam Ecclesiam, ubi viget divinae legis custodia, et totius sacerdotii principatus? |
| 4 | Nam si illa post Deum decreverit salvare nos, continuo liberabimur. Si manus erexeritis, sternetur Amalech, et qui vos Pharaoni dedit in Deum, deiiciet omnes adversarios Ecclesiae a facie vestra. Et utinam ille qui se gloriatur annulo, honore et beneficio manu apostolica subarrhatum, iuramentis et promissionibus suis prudentiam vestram non delusisset, nec erectarum manuum flexisset rigorem, quia Ecclesia iam navigabat in portu, quando ille rediens cum triumpho sacrilegos impoenitentes fecit absolvi, et suspensa potestate domini Cantuariensis usque in adventum legatorum, quorum erat praeambulus, persecutoribus Ecclesiae adiecisset audaciam delinquendi. |
| 5 | Nam antea plures obediebant archiepiscopo, sed exinde quod meminerim, nullus vel admodum rarus. Data enim erat spes aemulis eius, quod a legatis deiiciendus sit: quod spoliatus citra restitutionem rerum aut temporis debeat subire iudicium; quod legati veniebant in ea plenitudine potestatis, ut abrogatis his quae nunc vigent, possint nova condere iura. |
| 6 | Proni erant homines ad credendum, videntes assertoris annulum et honorem, et quia, convocatis episcopis, in adventu eius excommunicati domini Cantuariensis absoluti sunt impoenitentes et ipsius evacuatae sententiae. De facto, inquam, absoluti. Certe adhuc ligati sunt ante oculos Domini, qui criminosos impoenitentes nunquam absolvit. |
| 7 | Constat autem de impoenitentia quia nec satisfaciunt cum possint, nec aliquid restituunt ablatorum. Profecto si res ablata reddi potest, et non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur. Vana sunt haec si non adhuc Cantuariensis Ecclesiae possessionibus incubant, si alicui nostrum de tot et tantis ablatis vel obolus restitutus est, nisi illis qui retro abierunt et iuramento praestito firmaverunt sibi iure regis esse vivendum. Nec tamen est quod sanctitati vestrae illa non absolutio, sed iuris illusio debeat imputari, cum in fraudem mandati vestri non tam praestita sit, quam commissa. Indulseratis enim ut, si quem eorum aegritudine laborare contingeret, mortis imminente periculo praestito iuramento secundum morem Ecclesiae quod vestro mandato pareret, tunc demum absolveretur. In quo Ecclesiae Dei et nobis prospectum esse voluit dignatio vestra. |
| 8 | Illi autem absolvi doli patrocinio meruerunt, simulantes se in mortis periculo versari, quia eis de mandato domini regis imminebat necessitas transfretandi. Unde quia ille qui absolvit, nec ordinariam habebat potestatem, nec a vobis praescriptam servavit formam, credo, si vobis aliter non videtur, collatam absolutionem de iure non tenere; et illos Ecclesiae pervasores in anteriori manere sententia. |
| 9 | Nam illi qui vobis illudendo, Gallicanam et Anglicanam Ecclesias scandalizando, peccavit in Spiritum sanctum, Deo inspirante et vestra iustitia cooperante respondebunt merita sua: et hoc, sicut Christianissimus rex et regnum eius de vobis confidit, in brevi. Exsultat enim in his quae dicta sunt ei, et quae in adventu carnalium plenius innotuerunt: vanam scilicet esse gloriationem eorum qui Cantuariensi archiepiscopo, imo Ecclesiae Anglicanae ruinam minabantur. |
| 10 | Nam si ob hanc causam deiiceretur archiepiscopus, quis auderet mutire de caetero? Si rex auctoritate vestra confirmationem vel dissimulationem consuetudinum, quas petit, obtineret, quid vereretur amodo princeps aliquis contra Ecclesiam postulare? Unum scio quod, salva professione, et citra divinae legis iniuriam eas non modo episcopus, sed nec Christianus poterit conservare. |
| 11 | Nec satis mirari possum, qua mente sacerdos ausus est innuere sacerdoti ut Siculorum vel Hungarorum exemplo tantis pravitatibus tolerantiam adhiberet. Absit hoc consilium a sanctitate pontificatus vestri, et ut tantarum praesumptio pravitatum remanens impunita a diebus vestris in alias aetates ad consequentiam protrahatur. |
| 12 | Non tamen legatos, quos misistis, ad compescendam immanitatem regis populus credit idoneos, quia idem rex semper alterius patrocinio usus est, et de eo praesumit plurimum: alter, etsi bonam habeat voluntatem, eam ex causis variis non potest producere in effectum, sed nec aliquem, ut ex animi sententia loquar, ad hoc credo idoneum. Quis fructum legationis exspectet in terra sua, ubi nec litigatori vel iudici ad dicendum aliquid contra eum in potestate sua locus est opportunus? |
| 13 | Non creditur a prudentibus alterutrius regni, quod illi quem rex a sanctitate vestra petivit ex nomine, modo sit aut fide purior, aut charitate ferventior, aut virtute constantior, quam fuit Papiae inter cognatos et amicos et notos, ubi siluit, videns ab haereticis qui convenerant, causam fidei condemnari, et apostolicae sedi gravissimum de schismaticorum consensu roborato subinferri dispendium. |
| 14 | Sed benedictus Deus qui misertus Ecclesiae contrivit auctorem schismatis illum detestandum saeculis Fredericum coram facie vestra, docens annum placabilem Domino, et tempus visitationis iam advenisse: ut et vos qui gladium Dei videtis eductum in capita tyrannorum, in eos Petri gladium exeratis; sciatisque quod constituti estis coadiutores Dei in exterminio eorum, qui ut stabiliant iniquas hominum traditiones, verbum Dei moliuntur exstinguere. |
| 15 | Sic utique manus vestras Domino consecrabitis in exterminio idoli, Levi restituetur ut gaudeat benedictione Patris, et sacerdotium vestrum plus quam Phinees reddetur omnibus saeculis gloriosum. Valeat paternitas vestra et pauperum Christi meminerit in bonum! |