Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXVII.AD ROGERUM EPISC. WIGORNENSEM. [A. D. 1167.]
| 1 | Domino ROGERIO Wigornensi. |
| 2 | Confidentia securas emittit preces, nec iustae petitionis repulsam veretur apud amicum, qui ad illius semper est accinctus obsequium. Quid autem iustius est quam ut Dominum fidelis animet ad officia charitatis: et Dominus in salutis suae compendium amici vota compleat deprecantis? Expedite autem arbitror sanctitati vestrae ad vitam, et nubilitatem decere ad gloriam, ut contemplatione divinae miserationis parvulorum Christi necessitatibus communicetis, et ubicunque ratio permiserit, in eorum consolatione aut promotione charitati quae in Christo est satisfaciatis, et generi vestro quod plures parvulos suos dignoscitur exaltasse, quam mundus, licet in maligno positus, adhuc possit deprimere. |
| 3 | Lator praesentium unus parvulorum Christi est: est et mecum unus de parvulis vestris, potestisque collata vobis opportunitate divinitus, ut dici solet, sine sanguine et sudore, sine dispendio facultatum, et cum augmento opinionis vestrae et conscientiae, necessitatibus eius iuxta preces domini archiepiscopi subvenire. Quod ut faciatis tantae maiestatis precibus meae parvitatis adiicio preces, mihi reputaturis impensum quidquid ei beneficii aut honoris a vestra fuerit bonitate collatum. Nec immemor sum consolationis, quam Senonis a vestrae liberalitatis verbo percepi, nec vos immemorem esse patiar, cum aut necessitas importunior urgebit; aut modestia verecundiae, necessitatis importunitati, quam nondum inexorabilem expertus sum, victa succumbet. |
| 4 | Unum autem prae caeteris rogo, moneo et in verae amicitiae consulo fide, ut memineritis in causa Ecclesiae conscientiae, quod ad Deum, famae, quod ad homines: nec in calamo Aegyptio confidatis, qui et nulli opem fert, et membra perforat incumbentis: rerumque exhibitione monstretis, quod ad vos, fallacem esse et vanum, qui malitiam, quae adversus Ecclesiam exercetur, excusans, accusantibus praetendere consuevit: Gens sua et pontificium tradidit eam mihi. Sacerdotem Christi alloquor, Ecclesiae pastorem, pontificem animarum, filium illustris comitis, qui in regum catalogo dignus fuerat numerari, nisi quia magnificae virtutis titulo meruit, ut in libertatis culmine constitutus, reges viderit in ordine secundo, et regum parens (quos adoptione promovit) haberi debet in sempiternum. |
| 5 | Non ergo vereor ne in ventum verba emiserim, aut quod mihi captiosum sit in tantae sanctitatis auribus vera esse locutum. Non tamen ex causa veritatis insidiantium laqueos timeo, qui utinam totam vitam devoverim veritati, et in assertione eius impenderim animam: in invio est, Pater, qui Ecclesiam regere putat esse dominatum in clero, et fastum in populo, pauperum Christi loculos exhaurire, ut hostes Crucifixi, histriones et mimos, et caeteras huiusmodi mulceat pestes: placere potestatibus saeculi, ut perniciosa et infami patientia pastorum Christi conculcetur Ecclesia, sua quaerere non quae Iesu Christi, otiari in talento Domini, et usurariam virtutum accessionem negotiatione sollicitudinis et laboris non exercere. |
| 6 | Aderit in brevi pastorum pastor qui a vobis et nobis districtam exiget rationem: eritque tunc memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. Sed ne in longum videar prophetare, citissime per misericordiam Dei videbitis Ecclesiam resurgere, ut qui eam hactenus prodiderunt, aut cum Petro lacrymentur ad veniam, aut cum Iuda laqueo se suspendant. |