Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXVI.AD IOCELINUM SARESB. EPISCOPUM. [A. D. 1167.]
| 1 | Domino IOCELINO Saresberiensi episcopo, IOANNES de Saresberia. |
| 2 | Acceptis litteris amicissimi mei Reginaldi archidiaconi, dominum Cantuariensem, quod et ante saepius feceram, super consolatione vestra instantius sollicitavi: et sicut antea quando magister Gilbertus praesens adfuit, omnem operam dedi et diligentiam, ut satisfieret petitioni vestrae. Sed qualis primo inventus est, talis perseverat adhuc. Non quidem, ut conscientia teste loquor coram Deo, in proposito constans odio vestri, sed ne dentur cornua peccatori, et ne facto isto inobedientiam temeritas invalescat. |
| 3 | Nam si ad obedientiam redieritis, non dubito quin eum illico inveniatis clementissimum patrem. Nititur autem in facto isto, et de consilio amicorum quos habet in Ecclesia Romana, et sapientium Ecclesiae Gallicanae qui vexationem eius ita acerbe ferunt ut suam. Nec est aliquis eorum qui consulat ut sententiam revocet, dum inobediens exstiteritis, et excessum vestrum sub appellationis praetextu velitis excusare. |
| 4 | Recepit enim appellatorias vestras et alias nomine episcoporum, etsi neutram receperit appellationem, ut ex responsione eius nobis palam est. Vos autem, ut ait, nec recessistis adhuc, nec ei unquam super appellationum renuntiatione scripsistis, cum tamen hoc patentibus litteris oporteat fieri, si ab eo misericordiam exspectatis. Appellatorias vero vestras domino papae misit: et utinam verum esset quod in suis episcopi testificati sunt, de innocentia et iustitia domini regis qui, ut aiunt, dulce putat obsequium quoties monetur, ut corrigat, si quid forte deliquit in Dominum. Si tanta est benignitas eius, quare non conveniunt eum, ut Ecclesiae Dei parcat et sibi? |
| 5 | si non est, quare patentibus litteris testificati sunt in animas suas? haee praetendit archiepiscopus, et sic reluctantibus, et patenter sitientibus sanguinem eius contra Ecclesiam, et se ipsum acquiescere non decrevit. Caeterum si vos subtraxeritis coetui persecutorum, et redieritis per exhibitionem obedientiae, pronior erit ad veniam et omnem misericordiam exercendam, quam vos ad preces, et hoc quidem, sicut ipse videtis, fieri expedit, imo necesse est. Scitis enim quid dominus papa rescripserit fratri vestro episcopo Constantiensi, quid etiam solatii vobis a sede apostolica retulerit decanus vester. Nam conatus eius et processus non latet archiepiscopum, qui per nuntios suos nuper recepit apostolicam consolationem, cum multarum fasciculis litterarum. Praefatus quoque decanus, si dignum ducit, meminisse potest pactionum quas iniit, et cautionum quas praestitit domino papae, et si ab iniuriis archiepiscopi sui et domini postea aliquantulum temperasset, fortasse sibi ipsi utilius prospexisset imposterum. |
| 6 | Ex eo tamen ipso, unde praeiudicatum videtur archiepiscopo, praeter intentionem gerentium ei prospectum est: et patet ex absolutione excommunicatorum eius, quam periculose eis antea communicatum sit. De hac tamen absolutione, et aliis causam hanc contingentibus, necessitate mandati ad silentium coarctamur usque in diem certum, quo constet an dominus papa pactionibus, quas admisit in causa Ecclesiae, instructus sit, an illusus. |
| 7 | Interim nihil aliud consulere possum quam quod lex divina praescribit, quod Deo potius oportet obedire quam hominibus: nec unquam acceptantur victimae obedientiam subtrahentis: nec salubriter incedit, qui debito officii sui praeponit voluntatem mundanae potestatis. Hoc vobis loquor tanquam Patri et domino coram Deo, quem testem invoco in animam meam in districto examine: quia, si salubrioris consilii mihi pateret via, illam vobis devotione promptissima aperirem. |
| 8 | Et, si videritis in quo vobis valeam officiosus esse, secure praecipite ex animo pro viribus parituro. Credo vos recepisse litteras quas misi domino Constantiensi et amicissimo meo archidiacono, ut ad praesens plura scribere non oporteat. |