Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXV.AD. R. ABBATEM PERSORENSEM. [A. D. 1167.]
| 1 | R. abbati Persorensi. |
| 2 | Qui amicis nec in salutis voto communicat procul est a charitate: et non amare convincitur qui oblata opportunitate colloquii, amatorem sui nec salutationis recreat verbo. Nam nec illis verba deesse solent, qui lingua diligunt et simulatione duntaxat: qui fidei munus et charitatis officium nec affectione retinent, nec exercent opere et veritate. Memor ergo contractae inter nos amicitiae, latori praesentium natale solum invisere satagenti, dedi in mandatis, quatenus vos salutaret nomine meo, et de statu vestro, quem Deus optimum faciat, diligenter inquireret, ut audita per eum forma conditionis vestrae possim, ut iustum est, amici pressuris, quas Pater misericordiarum a domo vestra arceat, compati: vel successibus, quos multiplicari et perpetuari desidero, congaudere. |
| 3 | Vos etiam de statu meo et coexsulantium (si tamen cura haec quempiam sollicitat veterum amicorum) per eumdem certiorari poteritis, et Deo auctore veraciter audire prospera de praesenti, et sperare nobiscum in brevi de futuro prosperrima. Nisi enim pactiones quae de libertate Ecclesiae et restitutione, et pace et securitate Cantuariensis archiepiscopi et suorum, cum domino papa initae sunt, et firmatae cautionibus, quas ad praesens exprimi non oportet, fideliter impleantur, per gratiam Dei citissime confundentur et erubescent qui oderunt Sion, et suam cum Scribis et Pharisaeis fraudulenta verborum astutia nituntur iustificare malitiam. |
| 4 | Nam ex verbis nuntiorum domini regis, qui non coaraverunt in curia, liquido deprehensum est, qua sinceritate agatur cum Ecclesia Dei: et quod, qui videbantur columnae Ecclesiae esse, corrupti peponibus et alliis Aegyptiorum, malunt servire, et Ecclesiam fatigari in luto et latere, quam itinere trium dierum in veram prodire libertatem, et abominationes Aegypti Domino immolare. |
| 5 | Precor autem attentius quatenus mei memoriam habeatis in orationibus vestris, et peregrinationem nostram sanctorum qui vobiscum sunt orationibus commendetis. |