Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXIV.AD ADAM ABBATEM DE EVESHAM. [A. D. 1167.]
| 1 | ADAE abbati de Evesham. |
| 2 | Praeter eam quam ab initio mutuae cognitionis ad invicem contraximus charitatem, ulterior quaedam iure societatis initae conciliata est inter nos amicitia, ut alter alterius fortunam sic in utriusque sortis calculo excipere debeat velut suam. Nam affectionem quam studiorum communicatio peperit, promovit in peregrinatione similitudo morum, et familiaritatis non tam frequens quam iugis et perpetua ad invicem exhibitio. |
| 3 | Possemus ergo iure de tam diuturno vicissim silentio conqueri, nisi et distantia locorum, et intermeantium raritas, et difficultas, aut magis impossibilitas conveniendi taciturnitatis indebitae purgaret notam. Nam ut proverbialiter usurpatum est, charitas elinguis praetendit speciem non amantis. Prior ergo, ut iustum est, studui superiori et domino quod potui et semper debeo sedulae venerationis obsequium exhibere, et quae circa vos et ecclesiam vestram gerantur et vestros sollicitius et diligentius perscrutari, ut his quae recte geruntur congratulari valeam, et si quid (quod absit!) deprehendero vobis esse molestum, mutua affectione compatiar. |
| 4 | Erit ergo si placet dilectionis vestrae de statu nostro rescribere: et si sedulitas mea vobis officiosa esse potuerit in aliquo, praescribere et praecipere ex animi sententia pro viribus parituro. Precor autem et obtestor in fide Dei et charitate quatenus charissimum mihi N. fratrem vestrum in Domino et nostrae peregrinationis socium diligatis, et vestrae familiaritatis munere honoretis: et sic eum tractetis de caetero mearum contemplatione precum, ut eas apud vos experiatur alicuius esse momenti. |
| 5 | Si de statu meo curatis audire, noveritis quod hoc exsilii mei quadriennium sic infirmitati meae contemperat Dominus, ut processu temporis vexationem meam successus comitetur uberior, et plenior miseratio consoletur. Alimenta et indumenta meis adsunt ad abundantiam: dulcium et utilium in exsilio multiplicatur copia amicorum: et evanescente ex magna parte fide veterum familiarium, novorum charitas amplius solidatur. |
| 6 | In ratione dati et accepti me sibi conterraneorum nullus obligat, sed extraneorum ministerio me totum sibi soli reddit obnoxium qui volatilia pascit, et decore incomparabili vestit lilia, floresque vernantes. Neque hoc dictum accipiatur ut amicos arguam frigescentes, sed ut glorificetur pauperum Pater qui in coelis est, et electos tentari non patitur supra id quod possunt. |
| 7 | Quaeso itaque et affectuosius supplico quatenus peregrinationem meam, et naufragium Ecclesiae laborantis vestris et sanctorum precibus faciatis Domino attentius commendari. Quae circa dominum Cantuariensem sunt, ubi, auctore Domino, prosperius agitur quam credatis, lator praesentium poterit aperire: ei enim dedi in mandatis, ut fidei vestrae universa communicet. |