Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXIII.AD MAG. SIMONEM LUPELLUM. [A. D. 1167.]
| 1 | IOAN. Saresb., magistro SIMONI LUPELLO. |
| 2 | Species est conscientiae diffidentis apud amicum in articulo necessitatis insinuatione verborum preces involvere, et officium deprecantis expedire potius arte quam fide. De tua ergo dilectione, dilectissime, a multis diebus concepta fiducia ulteriori fiducialiter agens, amotis omnium circumlocutionum involucris, precor attentius quatenus latorem praesentium apud dominum Wigornensem, et ubi expedire cognoveris, sic promoveas ut me ipsum. |
| 3 | Nam quod ei mei contemplatione exhibitum novero, perinde acceptabo, ac si mihi personaliter esset exhibitum. Quis autem sit status meus, et aliorum qui in agone Ecclesiae constituti sunt, si tamen id audire placuerit, aliquatenus eo referente cognosces. Spero autem quod et tu videre desideres diem Domini, ut Ecclesia convalescat. |
| 4 | Lex Dei in conspectu gentium et invidentium roboretur, et sic splendeat in capitibus regum insigne fidei et publicae potestatis, ut de caetero non dentur cornua peccatori. Et hoc quidem facile obtineret, nisi quia, si vera sunt quae vulgo dicuntur: Tenentes legem, iustitiam nescierunt [Ier. II]: et a sacerdotibus et prophetis Israel egressa est pollutio super omnem terram. Aderit tamen, auctore Domino, in brevi fidelium consolator, et propter electos ventis imperabit et mari, ut momentanea tristitia lugentis Ecclesiae in gaudium perpetuum convertatur. |
| 5 | Si liceret obligationes et cautiones, quibus impetratum est quod in praeiudicium Cantuariensis archiepiscopi a sede apostolica nuntiis regis iactitatur esse concessum, libenter exponerem: sed sine singulorum expressione certum sit hoc pactionibus esse insertum, quod praefati archiepiscopi et suorum plenam indemnitatem et omnimodam securitatem contineat, et ad totius Ecclesiae proficiat libertatem. |
| 6 | Hoc autem mirum est in oculis omnium, et omni stupore dignum quod nec semel inter comprovinciales convenit episcopos, ut de pace Ecclesiae tractantes vel una vice convenirent regem, cuius innocentiam publico universitatis suae testimonio astruunt, et patientiam tantam praedicant, ut dulce putet obsequium quoties monetur ut corrigat, si quid forte deliquit in Dominum. |
| 7 | Et profecto aut eum Deo propitiante reducent ad viam, aut de necessitate citius quam credatur domino papae vapulabunt, aut regi, cuius ad praesens dum plus iusto verentur iram, negligere, imo et occidere videntur animam. Quare autem haec scripserim tibi notum arbitror sapienti. Vale. |