monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXI.AD RICARDUM CONSTANTIENSEM ARCHIDIACONUM. <<<     >>> EPISTULA CCXIII.AD MAG. SIMONEM LUPELLUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXII.AD RAD. PRIOREM WIGORNENSEM. [A. D. 1167.]

1 IOAN. Saresb., RADULFO priori Wigornensi.
2 Aquarum copia nequit exstinguere charitatem, et sincerae dilectionis affectus se perspicuis indiciis prodere consuevit. Poterat ergo videri iure silentii mei diuturnitas arguenda, nisi et necessitas peregrinationis, et locorum distantia et intermeantium raritas, et difficultas commeantium, et perniciosa sibi et odibilis Deo, officiosa tamen Ecclesiae insidiatorum diligentia, charitatis silentium excusarent. Officiosam sane dixerim praeordinatis ad vitam, quibus omnia cooperantur in bonum, rabiem persecutorum, quia et dum impius superbit, incenditur pauper: et dum malitia debacchatur insanius, qui in conflatorio Domini sunt, purgantur amplius aut probantur.
3 Nunc autem quia mihi divinitus collata est impertiendae optatae salutationis occasio, opportunitatem gratanter arripui et, vestro interveniente officio, precor attentius totam Wigornensem Ecclesiam nomine meo diligentius salutari, orans ut memoriam mei habeatis, et haberi faciatis in orationibus eius, et agonem Ecclesiae Domino sedulis precibus commendetis.
4 Nam quod ad temporalia et solatium corporis, non tam ad necessitatem quam ad delicias promissionem Christi esse verissimam ego et coexsules experimur, ut nihil nobis defuerit probabiliter, expetendorum pro tempore, ex quo in eum solum contulimus patrocinium causae nostrae; et, unde magis grati esse debemus Altissimo, a domesticis et antiquis familiaribus nihil hac tempestate recepimus: sed amici nostri et proximi steterunt contra nos ponentes carnem brachium suum, et tenebras lucem. Ut enim de aliis taceam, iam quadriennium mihi exsulanti elabitur, nec in ratione dati et accepti alicui eatenus obligatus sum, quin omnibus in commune satisfacere possem, delegato eis ad solvendum pauperrimo debitore.
5 Nec hoc tamen dixerim ad arguendam ingratitudinem veterum amicorum, sed ad magnificandam gratiam Dei, qui contra et supra merita mea, tam me quam parvulos eius, qui mecum sunt, consolatus est in omni tribulatione nostra. Ut autem haec nobis consolatrix gratia propitia perseveret, vestris et sanctorum desidero precibus adiuvari.
6 Cantuariensis vero archiepiscopus, qui, velut alter Ionas, ut Ecclesia liberetur, spontaneum ex charitate naufragium fecit: gratiam, quam apud suos meruerat, Domino ducente, apud extraneos reperit, et filiorum expertus devotionem, stipendiis suis Ecclesiae militat Anglicanae. Noveritisque pro certo, quia per misericordiam Dei in brevi patenter videbitis, quod (ut credo) desiderat anima vestra, persecutores scilicet Ecclesiae aut converti aut conteri.
7 Sed caetera, quae ad hunc articulum pertinent, necesse habeo praeterire, ne praevaricator obedientiae publicem, quibus pactionibus et cautionibus obtenta sunt, quae in praeiudicium domini Cantuariensis et suorum a domino papa indulta esse iactitant, qui Ecclesiam persequuntur. Hoc autem licenter eloquor et verum est, quia si pactiones fuerint adimpletae, negotium Cantuariensis archiepiscopi et totius Ecclesiae commodius geri non potuit.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.47

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik