Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXI.AD RICARDUM CONSTANTIENSEM ARCHIDIACONUM. [A. D. 1167.]
| 1 | Magistro RICARDO episcopo, Constantiensi archidiacono. |
| 2 | Proscripsit me gratis, quod novit Altissimus, et vos scire arbitror, violentia publicae potestatis; sed unde ad gratiarum non sufficio actionem, Deus sic itinera mea direxit et opera, ut rerum experimento didicerim, quia eum timentibus nihil deest, sed nec aliquem coexsulantium novi, cui, non dico, tolerabilis, sed iucunda esse non debeat conditio sua. Me tamen (quod sine timore non eloquor) Dominus caeteris mitius tractat, et uberiori temporalium affluentia consolatur: fortasse indignum reputans, qui aliquid adversitatis pro ipso debeam sustinere. Nulli enim rectum sapienti venit in dubium quin affluentia successuum debeat esse suspecta; eo quod mundus hominum more fallacium illis solis continuato favore blanditur, quos prodit, ac si insidiantibus adversariis potestatibus clamet: Quemcunque osculatus, et amice diutius amplexatus fuero, ipse de reprobis est, torquete eum. |
| 3 | Unde et perpetua laudum gloria illustrium doctorum doctor Anselmus, ut a suis accepi, dicere consuevit, se nihil magis habere suspectum quam quod eum Deus in tota vita nulla corripuerat adversitate. Ubi enim se patrem exhibet, omnem filium corripit et castigat. Ipse autem novit figmentum nostrum cui stamus aut cadimus, et utinam eo semper stemus auctore, et prospera vel adversa cuique prout electis novit expedire, salubri moderatione dispensat. |
| 4 | Ab ipso itaque spero viae huius et exspecto processum acceptaturus, eo propitiante quod dederit. Plura autem et certiora scribam cum innotuerint. Interim super statu vestro, quem Deus optimum faciat, certiorari desiderans, et orans attentius, ut vestris recurrentibus litteris mihi fidelius innotescat. Et si pacis meae formam aliquam sine conscientiae et famae dispendio potueritis explorare, eam laetus excipiam, et quatenus licitum fuerit et honestum, etiam ipsis adversariis (quibus Deus dignos poenitentiae fructus largiatur ad vitam) libenter obtemperabo. Alioquin non est in proposito meo ut, pro peponibus Aegyptiorum et aliis, vel minimum honestatis subeam detrimentum. |
| 5 | Pius vero Iesus, qui virtutis dedit affectum, perseverantiam largiatur, quia sine eo nihil recte incipit aut finitur. |
| 6 | De caetero iam a multo tempore porrectas itero preces, quatenus libros Aristotelis, quos habetis, mihi faciatis exscribi, et notulas super Marcum, meis tamen sumptibus, quaeso, in hac re nulla ratione parcatis. Precor etiam iterata supplicatione, quatinus in operibus Aristotelis ubi difficiliora fuerint, notulas faciatis, eo quod interpretem aliquatenus suspectum habeo, quia licet eloquens fuerit alias, ut saepe audivi, minus tamen fuit in grammatica institutus. |