Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCIX.AD MAGISTRUM HUMFRIDUM DE BONI. [A. D. 1167.]
| 1 | Magistro HUMFRIDO Boni. |
| 2 | Non est, amice, quod possim de status mei qua litate causari, quia omnia hominis machinamenta miseratio Dei mihi cooperatur in bonum. Nam temporaliter fere universa succedunt: et spes est quod haec ipsa quae videtur esse vexatio, sicut intellectum excitat, sic verae salutis est paritura profectum. Illud tamen aliquatenus movet, quod quidam amicorum super conditione mea acerbius sollicitantur, et more hominum carnaliter et temere magis quam prudenter, et vere amantium, saepe et fere semper vano concussi terrore, timent 'graviora pericula veris,' et quod vere prosit aut noceat, attendentes parum, illic trepidant ubi non est timor. |
| 3 | Nam iacturam conscientiae aut famae nequaquam subtiliter pensant, et dum umbra virtutis in opinione hominum constet, et nugiloquos evitent detractores, parum curant quid ad sincerae rationis examen cuique debeatur ex merito. Nam plurimi talium pluris faciunt videri quam esse bonum. Alii sublata sibi temporalium subsidia ingemiscunt, quae per me illis ministrabantur a Domino. Sed ad petitionem utrorumque ratio consulta respondet, quod eum qui in agone Ecclesiae Christum sequi coepit, nec rei familiaris dispensatio, nec patris revocat sepultura. |
| 4 | Fixum est mihi, Deo auctore, propositum, quatenus ipse dederit honestatis formulam sequi, et animae salutem in mundi commercio non distrahere ad boni cuiuscunque pretium temporalis. Ipse viam doceat, et ducat per semitam virtutis, et perducat ad illorum consortium, qui pro iustitia patiuntur. Desidero tamen, si salva honestate fieri posset, reconciliari: et in ecclesiis quibus ascriptus sum ad honorem Dei et amicorum solatium ministrare. |
| 5 | Unde dilectioni vestrae supplico quatenus quid expediat et deceat, per dominum Baiocensem et alios amicos vestros explorare et rescribere non gravemini, quatenus tutum fuerit, et vestrum mihi praebere consilium. Hoc enim de genere eorum est quae ratione humanitatis nulli negari debent, quia et suppressa non proficiunt, et tenacitatis conservatione non crescunt, et erogatione sui non minuuntur, sed amplius quo magis fuerint publicata clarescunt. |