Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCVIII.AD RICARDUM DE BOHUN, CONSTANTIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1167.]
| 1 | RICARDO de Bohen Constant. episc., IOAN. Sares. |
| 2 | Super afflictione domini mei Saresberiensis episcopi, quod quidem iustissimum est, anxiatur spiritus meus, eo quidem gravius, quo minus laboris huius facilem exitum videt. Quanta autem sedulitate apud dominum Cantuariensem egerim ut eum relaxaret, novit inspector et iudex omnium. Sed labori meo successus defuit ex variis causis, quas retexere supervacaneum arbitror, quia plurimas earum M. Gilbertus fidelis vester ab ipsius archiepiscopi ore audivit. |
| 3 | Ut vero taceam plurima, ex eo maxime movetur archiepiscopus quod dominus Saresberiensis formam inobedientiae caeteris dedit, et adhuc assistit Londoniensi, et aliis qui quaerunt animam eius ut auferant eam. Adiicit etiam quod ei contumaciter scripserit, et sub praetextu frivolae appellationis, crimen inobedientiae studuit colorare, sed non eum postea praesumptionis poenituit, ut appellationi renuntiaret, sed quadam inconstantia verbi et operis dissimulata iniuria appellationis, qua se tuetur, opponit obicem corripienti: et tamen simulata humilitatis reverentia misericordiam petit. |
| 4 | Nihil aliud ergo ab eo potest aliquis impetrare, nisi ut episcopum ab appellatione recedentem, et culpam publice profitentem, et de caetero obedientem paterna benignitate recipiat: et exinde quasi filium charissimum in omnibus tractet. Nam de archiepiscopi mansuetudine, si hoc, quod necessarium esse scitis, episcopo fuerit persuasum, omnino non dubito. |
| 5 | Nostis enim quid super hoc vobis nuper scripserit dominus papa, et quid remedii decanus huic causae retulerit ab apostolica sede. Cuius tamen, si promissa processerint, et eorum, quae iuramento firmata sunt, fides fuerit adimpleta, archiepiscopus et sui reconciliabuntur in brevi, et pax cum honestate Ecclesiae inter regnum et sacerdotium reformabitur. |
| 6 | Interim, quod vobis innotuisse potest, ad silentium eorum quae Romae gesta sunt, necessitate mandati arctamur. Sed cum de fide aut perfidia constiterit pactionum, propalare licebit universa. Quia ergo dominus Saresberiensis et Reginaldus archidiaconus me in causa ista sollicitant, rogantes ut quod invenero eis rescribam aut vobis, precor attentius, ut iam dicto archidiacono litteras, quas ei mitto, habere faciatis, et felicem, Deo auctore, provideatis exitum causae. |