monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCVI.AD O. DE FAVERSHAM. <<<     >>> EPISTULA CCVIII.AD RICARDUM DE BOHUN, CONSTANTIENSEM EPISCOPUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCVII.AD ROBERTUM DE FAVERSHAM ARCHIDIACONUM. [A. D. 1167.]

1 ROBERTO de Faversham, archidiacono, IOAN. Saresb.
2 Inhumanus est, et extremae impietatis maculam incurrit et notam, qui paterna afflictione non laeditur, praesertim ubi paternae benignitatis in filium plura et grandia luce clarius radiant argumenta. Constat enim ex sententia Domini totam Chananaeorum gentem perpetua servitute damnatam, quia pater eorum Cham a quo genus et nomen contraxerunt, inhumanus exstitit in parentem.
3 Nam ex commisso auctoris impii tota posteritas praeiudicium tulit, et dum odibile servitutis excipit iugum, devitandae impietatis salutare omnibus procurat exemplum. Sane et ego me deteriorem Chananaeo quolibet arbitrer, si Patri non compatiar laboranti: si flagella eius non exulcerent animam meam super dolorem vulnerum propriorum.
4 Huius rei testis est conscientia, testis est conscientiae scrutator et arbiter Deus, qui forte citius quam credatur illustrabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et iam quidem stamus ante tribunal eius, et eum in causa nostra iudicem exspectamus, ut in conspectu ipsius stultum sit et temerarium mentiendo totius laboris et vitae si quid tamen salubriter patimur aut recte agimus, mercedem perdere. Laboravi ergo (sicut ipse novit) apud dominum Cantuariensem, utens nunc mitigativis, nunc acerbioribus et omni sermonum genere; sed labor meus (quod doleo) cessit incassum. Quos autem obices ille precibus et persuasionibus nostris opponat, et retexere longum est, et fere superfluum, cum magister Gilbertus, quem vobis fidelem esse non ambigo, omnia plenissime audierit ex ore eius. Deum tamen testem invoco in animam meam, quod ut ex animi mei sententia loquar, archiepiscopus episcopum sincere diligit, et saluti et indemnitati eius cupit esse prospectum: sed insistit, ut qui inobedientiae et illiciti ausus aliis dedit formam, se ipsum salubris et necessariae obedientiae caeteris praestet exemplum.
5 Quod si sibi Scripturarum auctoritate, amicorum consilio, et domini papae mandato persuaderi permiserit, ipsum archiepiscopum quem nunc fortasse plus iusto timet clementissimum Patrem inveniet, et longe proniorem ignoscere quam ulcisci. Potestis enim et expedit reminisci quid super hoc a sede apostolica nuper domino Constantiensi rescriptum sit: nam ad vestram aut venit, aut debuit pervenire notitiam.
6 Scitis etiam quid solatii mihi retulerit decanus vester, aut si nescitis, utinam omnia quae Romae gessit, tam in hac causa quam in caeteris, non modo vobis, sed et toti innotuerint mundo. Et si liceret adhuc ea publicari per nos, facile innotesceret quid actum sit, et de consuetudinibus unde litigium vertitur inter regnum et sacerdotium de pace archiepiscopi et libertate Ecclesiae, de integra restitutione et securitate omnium exsulum: quid etiam iuraverit, et qua cautione firmaverit pactiones.
7 Ea interim silemus necessitate mandati, dum promissionum speratur et exspectatur fides. Sed nihil opertum quod non reveletur: idque Deo auctore in brevi. Iuxta enim est dies perditionis eorum, qui in mendacio deprehendentur et retributionis et vindictae adesse festinant tempora. Quod si meum consilium interim quaeritur, ecce coram Deo, quem huius verbi in extremo examine testem invoco, tota spiritus libertate, et in fide illi tanquam patri promissa et debita respondeo, quod in omni ardua dubietate censeo faciendum.
8 Scilicet ut primo omnium quaeramus et sequamur quid super hoc lex divina praescripserit, quae si nihil certum exprimit, recurratur ad canones et exempla sanctorum, ubi si nihil certum occurrit, tandem explorentur ingenia et consilia sapientum in timore Domini, illique, seu plures seu pauciores sint, caeteris praeferantur, qui honorem Dei commodis omnibus anteponunt.
9 Nullus enim salubriter incedit, lege Dei, quae omnibus est certissima forma vivendi, neglecta, et qui Patrum vestigia detrectat imitari, ad consortium regni, quo illi gaudent intrare non potest. Nam et Iosue et seniores Israel in foedere Gabaonitarum patuerunt culpae, quia, sicut Scriptura testis est, sumptis eorum cibariis os Domini non interrogaverunt.
10 Quid autem significatur per os, nisi verbum Domini, quo semel locutus est, ut id ipsum repeti non oporteat? huius autem perspicua est et clara in lege sententia, quoniam melior est obedientia quam victimae; quia et ariolandi crimen est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Hanc Christus edicto promulgavit et exemplo, factus obediens usque ad mortem, docens quibus finibus virtus obedientiae debeat limitari.
11 Obediendum enim est non modo usque ad iacturam temporalium et corporis cruciatus, sed usque ad exitum mortis, et si certa in necessitate cessatur, virtus obedientiae non assequitur palmam. Sapientiores amici melius fortasse consulent, sed ego, Deo teste, ad praesens commodius nescio. Sic enim Domini mei Iesu Christi gratia persuasus sum, et omnes amicos persuaderi desidero, quod Summum credo nefas animam praeferre pudori, Et propter vitam vivendi perdere causas.
12 (IUVEN. VIII, 83.)
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.45

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCVI.AD O. DE FAVERSHAM. <<<     >>> EPISTULA CCVIII.AD RICARDUM DE BOHUN, CONSTANTIENSEM EPISCOPUM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik