monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCV.AD WILL. SUBPR. ECCLE. CHRISTI CANTUAR. <<<     >>> EPISTULA CCVII.AD ROBERTUM DE FAVERSHAM ARCHIDIACONUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCVI.AD O. DE FAVERSHAM. [A. D. 1167.]

1 O. de Faverenshem mihi.
2 Amentis est, non amantis se et sua curare duntaxat, et quae aliorum sunt ducere aliena: humanum teste comico nihil charitas a se reputat alienum, sed per congratulationem recte gaudentibus adest, et per compassionem dolentibus congemiscit. Suas tamen affectiones ordinatissima ratione dispensat, ut sint omnes in Domino, et humanitatis officia in singulos lege naturae et gratias informantis magis aut minus exercet.
3 Et cum beneficia gratiae latioris ad omnes porrigat, maxime tamen dilatatur ad domesticos fidei, et iudicio eius in his ipsis qui curam suorum et maxime domesticorum, quos affectui natura ingerit, et fidei consortium pietati commendat, curam non agit, fidem negavit, et est infideli deterior. Te autem in hac esse sententia omnino non ambigo, ut pro nepote tuo Adam (more scholarium) degente et patiente et regente in studio litterarum fiducialiter intercedam: certus quod sicut honestatem acceptas officii, et meritorum patris eius in te per ingratitudinem non obliviscerer, sic necessitatibus eius opportunum et debitum non tardabis praestare subsidium.
4 Quod si praemissis rationibus, quas utique prudenter pensas, preces meae aliquid possunt ferre momenti, totus in preces assurgo, et efficaciam earum experior, tuis plena devotione genibus provolutus; si de me sollicitaris, conditionem meam divinae munus gratiae gratanter amplector, crebra meditatione revolvens quam suspecta fuerit omnibus recte sapientibus continuata mundi prosperitas, et quam certum sit argumentum dilectionis, filiorum delinquentium culpas per flagella purgari.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.45