Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCV.AD WILL. SUBPR. ECCLE. CHRISTI CANTUAR. [A. D. 1167.]
| 1 | IOAN. Saresb., WILLELMO subpriori Ecclesiae Christi Cantuar. |
| 2 | Mihi nuper locutus es in parabolis, dicens tuas, imo Ecclesiae opes de novo publicatas, et studiosius deprecaris ne me eas prodente transferantur in Babyloniam. Sed si publicatae sunt, miror quare usque ad patrem se pro filiorum salute et libertate matris devoventem, et iam triennio aerumnis expositum ante liberalitatis beneficia non pervenerunt. Si publicatae sunt, debueramus et nos esse de coutentium populo. |
| 3 | Si patrem profitemini, ubi est amor eius? si dominum recepistis, debitae venerationis quo profectus est timor? si vos fratres asseritis et amicos peregrinantium, cur cessant humanitatis officia, et debitae solatia charitatis? sed fortasse quo gratius patri praestetis obsequium, exspectatis ut amplius egeat. Interim picturis inanibus imperitae multitudinis oculos oblectantes rati impensum iri publicis usibus quod in spectaculis et curiosorum lenociniis oculorum ineptius erogatur. Profecto Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit. |
| 4 | (Verg., Aen. VI, 37.) Illudque satyricum videtur in vos, scio cui et quibus loquar, probabiliter retorquendum: Non habet infelix Numitor quid mittat amico, Quintillae quid donet habet, nec defuit illi Unde emeret multa pascendum carne leonem. (IUV., VII, 75.) Nec hoc dixerim quod verbum hoc in omnes cadat, sed in eos quod indubitanter nostis, quia potuerunt non transgredi et transgressi sunt; bona facere, nec fecerunt. |
| 5 | Novit inspector cordium, quia mihi tristitia est, et dolor continuus cordi meo, quod nobis dormientibus in periculo vitae, soli alieni naufragio nostro ferunt opem. Dicitur tamen ad cumulum doloris mei, quod circa unum in tanta necessitate patri praestitistis obsequium, diligentem adhibendo custodiam ne quocunque casu evaderet, quia de manu carnificum elapsus convolaverat ad nostrorum praesidia patronorum. Sed timorem praetenditis. At profecto Deus non irridetur, sed timetis eum cui ad momentum credita est dispensatio peccata corripiendi in corporibus, quare non pertimetis eum qui potest corpus et animam mittere in gehennam? Expergiscimini igitur, et memineritis Abdiae dispensatoris Achab, qui centum prophetas in specubus latitantes pavit in persecutione Iezabel. |
| 6 | Quidquid autem in alterutra parte feceritis, procul dubio mensuram bonam et supereffluentem in sinus vestros refundet Altissimus. Neque hoc ille impediet vester collega Bathoniensis, qui utinam submergatur in turmis quibus dignus est, quas meruit, ut coniiciatur in rutefolium, cuius Petronius in poenam delinquentium meminit, aut sepeliatur in salinario Heduorum. |
| 7 | Ut ad parabolam tuam redeam, scias quia nomina librorum apud me sepulta sunt. Sigillum quidem nomine tuo recepi, sed illud mihi tuus abstulit Britonellus, quod ex condicto tuo factum suspicabor, nisi ablatum restitueris. |