monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156 > 134 > 197 > 5 > 248 > 283 > 203 > 328 > 204
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCIII.AD MAG. SILV. THESAURARIUM LEXOVIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CCV.AD WILL. SUBPR. ECCLE. CHRISTI CANTUAR.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCIV.AD MILONEM EPISC. MORINORUM. [A. D. 1167.]

1 Domino MILONI episcopo Morinorum.
2 Eo sinceritatis vestrae titulus in charitate splendidius elucescit, quae ex relatione latoris praesentium certius constat, quod inter fortuitorum eventuum turbines, et varias procellas negotiorum, quibus officii vestri instantia indesinenter concutitur et acriter, sine tamen virtutis elisione, colliditur, amicorum potestis sollicitudinem gerere, et eorum onera per fraternae charitatis exhibitionem facitis vestra. Sic enim et Apostolus scandalizatis couritur, et fratribus coinfirmatur infirmis, et per compassionem fit in Christo omnibus omnia, dum ad formam ethicae purioris, et consummatioris philosophiae, humanum a se nihil reputat alienum.
3 Reposita est vobis, Pater, huius corona misericordiae, quam reddet vobis in illa die misericors et miserator Dominus, qui nos interim exsules et proscriptos suos, sanctorum suorum ministerio, necessitatibus nostris pro ipso communicantium consolatur in omni tribulatione nostra. Nam Christianissimus rex Francorum patrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum in ulnis charitatis excipiens eum in ecclesia Beatae Columbae Senonensis regiam magnificentiam exhibet, et sic tractat in omnibus ut a christo tractari decet christum Domini.
4 Aliter enim exprimere nequeo affectionem, quam naufrago sacerdoti exhibet Christianissimus princeps. Nos autem domestici sacerdotis, proscripti quidem rebus, sed ascripti fidelibus, qui pro iustitia patientes honorificaverunt ministerium suum, dispersi sumus ut exsules in regno Francorum. Sed ubique nobis adest qui pascit volatilia coeli, et lilia vestit agrorum.
5 Speramus autem quod idem Pater noster et omnium Dominus procellam nostram in auram convertet in brevi, licet maius nobis imminere naufragium hostes Ecclesiae glorientur. Mentiuntur enim Romanam Ecclesiam nobis conversam esse in arcum pravum, et dominum papam omnibus regis Anglorum petitionibus annuisse, ex eo sumentes coniecturam, quod excommunicati nostri absoluti sunt in adventu Ioannis de Oxenefordia; qui etiam, quasi re bene gesta in curia imperatoris, ubi schisma confirmatum est, acceptum de manu domini papae reportavit Saresberiensis Ecclesiae decanatum.
6 Sed si quis ea quae Romae gesta sunt diligentius recolat, plane videbit quod Romanus pontifex etiam circumventus causam Ecclesiae et nostram fidelissime procuravit. Iam dictus enim Ioannes tandem praestito iuramento de more absolutus, ut itidem publice iuravit, quod nihil in praefato schismaticorum conventu fecerat contra fidem Ecclesiae et honorem et utilitatem domini papae, et utinam non deierasset!
7 postmodum commendatitias et deprecatorias porrexit ex parte domini regis, quibus insertum erat, ut illi tanquam regi ipsi in omnibus crederetur. Deinde tanta fultus auctoritate, causam quae inter regem et archiepiscopum super pravis consuetudinibus vertitur, domini papae commisit arbitrio, ut illae ad nutum eius roborarentur, aut caderent, et archiepiscopo ad formam mandati eius pax omnimodo reformaretur.
8 Et hoc item iuramento confirmans obtinuit ut dominus papa concederet se ad hoc legatos esse missurum. Quorum iter, ut aiunt, suspensum est, iuratoris fraude comperta.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.48

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik