Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCI.AD ALBERTUM CARDINALEM [A. D. 1167.]
| 1 | Idem ALBERTO cardinali. |
| 2 | Veritatem libenter audit amicus veritatis, et salus illius desperanda est, cui gratior est fraudulentae adulationis illecebra, quam veri salubris asperitas. Unde et vobis, quem amatorem veritatis esse non dubito, audentius scribo, ratus non displiciturum quod Ecclesiae Dei noveritis profuturum. Scio enim in vestro desiderio esse, si coelitus datum fuerit illius imitari vestigia, qui pro liberatione eius posuit animam suam. |
| 3 | Haec in potestate regis Angliae colliditur et tanta premitur servitute, ut etiam mentionem fecisse libertatis, laesae maiestatis videatur esse reatus. Collegerunt item pontifices, et nostri temporis Pharisaei in adventu Ioannis illius insignis iuratoris, concilium, et in eo consilium inierunt, quomodo perderent Christum Domini, excommunicatos impoenitentes absolverent, evacuarent divinae legis et canonum sanctiones: et sine crimine committerent et tuerentur inobedientiae crimen. Sentit hoc Cantuariensis archiepiscopus et coexsules sui, qui bonis omnibus proscripti sunt, quia mutire audent pro Ecclesiae libertate. |
| 4 | Sperabatur in adventu cardinalium aliqua consolatio; sed ecce eo magis crudescunt cornua tyrannorum, quod vident palpari, et non remorderi illum qui fecit et facit omnia haec. De altero tamen legatorum merito confidit Ecclesia, quia creditur agi Spiritu Dei. Et utinam alter potentatui et gratiae regis quam appetiit hactenus, praeferat veritatem. |
| 5 | Quod si fecerit, nec confirmationem, nec tolerantiam aut dissimulationem consuetudinum regis ad aliquo episcoporum exiget, quae legi Dei patenter adversantur, sedis apostolicae privilegium dissipant, et omne ius et auctoritatem eorum quae gerenda sunt in Ecclesia Dei, in principis conferunt voluntatem. Si pastorale officium non nisi ad nutum principis liceat exercere, et procul dubio nec crimina punientur, nec tyrannorum arguetur immanitas, nec reipsa diu stabit Ecclesia. |
| 6 | Ergo quisquis ille sit, qui in tantarum pravitatum usurpatione silere et dissimulare consulit sacerdotes, haereticum esse non dubito, et praeambulum Antichristi, si ipse non sit personaliter Antichristus. |
| 7 | Clama, inquit Spiritus per prophetam, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum [Isa. LVIII]. Et Apostolus in quo loquitur Christus: Argue, inquit, obsecra, increpa [I Tim. IV], et omnem punire inobedientiam promptus ipsi Angelo qui in coelis est anathema denuntiat, si se erigat contra Christum, et doceat contra Evangelii veritatem: et audet homuncio monere et consulere sacerdoti, ut taceat et dissimulet iniuriam Christi, mala faciens ut proveniant bona? |
| 8 | Nonne pereuntis impii sanguis de manu sacerdotis obmutescentis sic exquiritur ut et ipse pro silentio moriatur? Moyses manus non demisisse, sed erexisse describitur, ut Amalec sterneretur. Arca Dei non legitur captivata, nisi quando perversa mansuetudine patris sacerdos filios arguens uti maluit, quam severitate et auctoritate pontificis. |
| 9 | Achab, et si reprobus fuerit, prae quibusdam sacerdotibus nostrae aetatis divinae legis habuit zelum. Nam qui aurum, argentum, variam supellectilem, liberos et uxores regi Syriae in commercium pacis exposuerat, domorum scrutinia non concessit, ut divinae legis servaret libros, quos rex iuimicus prae caeteris omnibus cupiebat auferre. |
| 10 | Unde et legis zelus a Deo auctore ipsi Achab consolationem retulit et triumphum. Petrus solidas invenit aquas ambulans in fidei fundamento: mergi tamen coepit, ex quo imminentis aurae timuit flatum. |
| 11 | Sed quid ad Patrum exempla decurritur? Nonne dominus papa (cuius vitam ad pauperum consolationem optimam et diuturnam faciat Dominus), zelo iustitiae, quem semper habuit, meruisse credendus est, ut hostis fidei Fredericus contritus sit a facie eius, et ira Dei castra eius exterminarit, qui iam videbatur de urbe et orbe et universali Ecclesia triumphasse. In quo tamen magis (ut indubitanter credo) adiuti estis precibus pauperum Christi, quam vestrorum consiliis aut viribus Romanorum. |
| 12 | Audenter quoque dixerim, quod vos suo miraculo citra humanum consilium de faucibus leonis eripuit; ut de caetero semper tantum habeatis in Deo fundatore Ecclesiae et custode et eodem vestro liberatore fiduciam, quod nec adversantium minis nec blandientium fraudibus recedatis a via recta, aut contra regem credatis de lege dispensandum. |
| 13 | Nam qui Fredericum deiecit coram vobis, profecto et alios tyrannos si institeritis mandatis eius subiiciet vobis aut omnino deiiciet. |
| 14 | Dignetur ergo sanctitas vestra, apud quam non est acceptio personarum, dominum illum, qui Anglicanam conculcat ecclesiam, domino papae et fratribus vestris verba veritatis et virtutis ingerendo reprimere, quia, si Ecclesia Romana voluerit, et de Domino non diffidat, eum facile perdomabit, sed quidem non istorum ministerio legatorum, nisi alia via incesserint: cum rex ille de altero eorum praesumat plurimum, quem petivit ex nomine. |
| 15 | Nec tutum esse ducunt multi sapientes et religiosi in tali loco et tanto discrimine sub eo iudice causam Ecclesiae ventilari, qui Papiae inter cognatos, amicos et notos praesens, et silens ad minus nam alii aliud suspicantur audivit et vidit Ecclesiae Romanae, cuius est membrum, tantum fieri praeiudicium, et causam fidei publice condemnari. |
| 16 | Non enim creditur nunc aut fide sincerior, aut charitate ferventior, aut virtute constantior, novam ex alto fortitudinem induisse, ut non possit muneribus aut metu flecti, aut gratia hominis qui eo patrono semper usus est in causa ista. Iam vero vicisset ecclesia nisi auxilio et consilio eius iurator ille decanus praevaluisset: et utinam nunquam fuisset annulus ille, quem in signum confusionis ecclesiae et sui triumphi videntibus cunctis semper ostentat. |
| 17 | Utinam dominus papa peccatum alienum nunquam fecisset suum; et intrusum, quem ad gloriam Dei deiecerat iuste, ipse qua cunctis praeeminet auctoritate non intrusisset: nec illum fecisset custodem animarum, qui et Ecclesiae persecutor exstitit, et adhuc non nisi carnem sapit. |