Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CC.AD WALTERUM ALBANENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1167.]
| 1 | Idem GALTERO Albanensi episcopo. |
| 2 | Magnam mihi praestat apud vos audendi fiduciam, quod ille, cuius memoria in benedictione est, utriusque nostrum Pater sanctissimus Adrianus, qui vos in sancta Romana fortissimam (ut spes est) columnam plantavit Ecclesia, me speciali quadam charitatis gratia prae caeteris conterraneis diligebat, et fortunae meae casus sortis suae eventibus connumerandos arbitrabatur. |
| 3 | Haec ipsius ad me affectio nobis adinvicem et aliis interim paucis innotuit. Sed nisi eum fata praepropere, quod nunc leget orbis Christianus, e medio rapuissent, iam innotuisset e mundo. Unde et mihi de vestra dilectione censeo tutius et in Christo amplius praesumendum, credens quod sicut vos vir beatissimus successorem praeelegit honoris, ita, imo magis, habere studuit haeredem charitatis. |
| 4 | Ea ergo fiducia qua ipsum consueveram, alloquor et vos, quia sicut illi obsequium meum plena et sincera affectione devoveram: ita et quod in me promptum est, honori vestro et gloriae paratus sum inservire. Caeterum non video quo modo vester aut Ecclesiae Romanae subsistere possit honor, et unitas servari corporis Christi, si personarum estis acceptores et munerum, si vobis iudicibus perit innocens: et quod nuper Gallia fieri vidit et doluit, impoenitens absolvitur criminosus; si Ecclesiae Dei spolianda et conculcanda tyrannis exponitur; si iniquitas potens et patens in consistorio vestro de iustitia manifesta triumphat; si clerici vobis consentientibus aut dissimulantibus dantur ad victimam sicut oves occisionis; si usurpatae pravitates vestro silentio et torpore servandarum robur obtinent legum. |
| 5 | Hoc enim est pro quo exsulant, et proscripti sunt miseri Cantuarienses, quia mutire audent pro Ecclesiae libertate, quia sedis apostolicae privilegium protestantur, quia traditionibus impiorum anteferendas praedicant sanctorum Patrum canonicas sanctiones. Revolvite, si placet, libellum detestandarum abominationum, et plane videbitis quod adversarii nostri, imo et vestri et totius Ecclesiae Dei dorsum converterunt ad sanctuarium Domini, et legem non profanare, sed evertere moliuntur. Si illis decernitis ignoscendum, quia potentes sunt, nos imbecilles, illi opulenti, nos pauperes; si tempora periculosa metimini, si dies malos expavescitis, ut contra iustitiam ducatis pro malitia dispensandum, nunquid creditis vos hac via Deum placare posse, ut meliora tempora largiatur, ut vos dilatet et roboret, ut adversarios vestros extenuet et enervet: nunquid haec est via Domini? ubi lex? ubi prophetae? ubi Evangelium Christi? ubi decreta et exempla sanctorum? |
| 6 | Lex utique sempiterna est, et solvi non potest, quia in quo iudicio iudicaveritis iudicabimini: et per quae peccat quis, per haec et punietur. |
| 7 | Sed fortasse minuti homines indigni videntur ut pro eis tanti principes debeant exacerbari, et pro aliis aeque potentibus esset rigor iustitiae exercendus. Verum hoc non apostoli distinctio est, sed arguti philosophi Thrasymachi, definientis in eo constare iustitiam, ut plurimum prosit ei qui plurimum potest: cum econtra probati philosophi definierint eam esse virtutem, quae plurimum prodest ei qui minimum potest; liberat enim pauperem a potente, et decernit meritis praemia, non personis. |
| 8 | Si rex immunis creditur, quia licet ipsius auctoritate, aliorum tamen ministerio maleficia exercentur, potest et David non imputari sanguis Uriae, quia ab eo non proprio, sed gladio filiorum Ammon interfectus est. Et Achab et Iezabel innocentis Naboth non luent sanguinem, quia fraude iudicii legitur interemptus: sed ab utroque regum, pauperum duntaxat et innocentum sanguis exquiritur, eisque non imputantur praelia commissa iure legum. |
| 9 | Nonne in consistoriis vestris teritur quod regulariter proditum est, quia ratihabitio mandato comparatur? Nonne et omnia nostra facimus quibus nostram impertimus auctoritatem? A vestro itaque iure colligo inferens, quia si auctoritatem accommodaveritis, si dissimulatione iustitiae rata habueritis quae contra ecclesiam praesumuntur, totius malitiae huius reatum incurritis coram Deo et hominibus. |
| 10 | Haec idcirco vobis tanquam patri et domino credidi familiarius intimanda, ne consensum detis iniquitati: sed animam vestram liberetis apud Deum et homines. De caetero, quia Remensis Ecclesia dicitur ad curiam proficisci, precor, ut magistro Radulpho per dominum papam et alios ab archiepiscopo et canonicis decaniam obtineatis. Iam enim de eo eligendo sermo habitus est: nec credo quod sit apud eos aliquis litteratior aut honestior moribus, aut liberalior in pauperes Christi. Valete. |