monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193 > 205 > 255 > 105 > 110 > 154 > 227 > 247 > 254 > 298 > 199
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCVIII.AD ALEXANDRUM PAPAM <<<     >>> EPISTULA CC.AD WALTERUM ALBANENSEM EPISCOPUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCIX.AD. MAG. GIRARDUM PUCELLE. [A. D. 1167.]

1 Magistro GIRARDO PUELLA.
2 Etsi vobis nuper scripserim quae videbantur scribenda pro tempore, tamen instar amicitiae torpentis arbitror inter necessarios cessare verbi commercium, praesertim oblata ex quacunque occasione opportunitate colloquii. Celebre siquidem proverbium est: 'Verba amantibus, et servilibus ingeniis querelas non deesse.
3 ' Quantum vero silentium in professionibus religiosis ad cultum iustitiae proficere commendatur, tantum profecto convincitur amoris perdere et generare defectum. Impulit ergo me stimulus charitatis, portitoris opportunitate divinitus collata, per litteras sciscitari, an circa statum vestrum in alterutram fortunae partem de novo sit aliquid immutatum, et an aliquid pro ea certum acceperitis de expeditione imperatoris et de vestro Coloniensi, quos Deus convertat, si praedestinati sunt, et per condignos fructus poenitentiae in unitate Ecclesiae constitutis donet veniam, et purgatos introducat, et perducat ad vitam: alioquin virgam furoris sui caedentem populos in indignatione, corripientem Ecclesiam castigatione crudeli confringat Altissimus misericors et miserator Dominus.
4 De statu meo nova scribere nequeo, quia circa me nihil est innovatum. Sed qui vester fui recedentis, ubicunque sim et ubicunque locorum vos degatis, auctore Domino, vester ero. Nec dubito quin et opportunitatibus meis, si res exegerit, officiosa esse disponat vestra sedulitas. Poterimus autem magis ad invicem officiosi esse, si ipsi philosophiae (cuius professioni diutius operam dedimus) curaverimus diligentius inservire, ut simus (scilicet) potius mandatorum exsecutores, quam inanium ventilatores verborum.
5 Res enim quaerit, curat, et assequitur veritas philosophiae, non verba. Et mihi quidem nunquam placuisse scientiam quae in solis versatur sermonibus, vobis pridem notum est. Nec auditores verbi, nec praecones apud Dominum iusti sunt, sed factores: estque verae philosophiae certissimum argumentum, cum quis virtutis obice retundit stimulos carnis et totius fortunae elidit incursum.
6 Sumus, amice, in conflatorio Domini, eo per patientiam philosophemur auctore. Nam doctrina viri per patientiam noscitur. De caetero communicate mihi si placet novorum aliquid, quae in expilatis invenitis armariis: si non aliud occurrit, quod nostratibus desit, saltem visiones et oracula beatae illius et celeberrimae Hildegardis apud vos sunt, quae mihi ex eo commendata est et venerabilis, quod eam dominus Eugenius speciali charitatis affectu familiarius amplectebatur.
7 Explorate etiam diligentius et rescribite an ei sit de fine huius schismatis aliquid revelatum. Praedixit enim in diebus beati Eugenii, quod non esset nisi in extremis diebus pacem et gratiam in urbe habiturus. Precor autem attentius, ut res beati Remigii apud vos sic protegatis sicut protegeretis animam meam.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.43

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik