monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156 > 134 > 197
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCVI.AD MAG. RAD. DE BELLOMONTE. <<<     >>> EPISTULA CXCVIII.AD ALEXANDRUM PAPAM

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCVII.AD MAG. GIRARDUM PUCELLE. [A. D. 1166.]

1 Magistro GIRARDO PUCELLE.
2 Licet mihi dilectio vestra non praescripserit, ego tamen opportunitate inventa, sicut fervorem animi, praesertim ad amicos, et in assertione iustitiae cohibere non possum: sic a scribendo non potui calamum continere. Et fortasse plura scriberem nostrum, Ecclesiae Anglorum dico, contingentia statum,nisi quia opinor communem patrem nostrum dominum Cantuariensem vobis super his plenius rescripsisse.
3 Progrediens ego ad reliqua Deo inprimis gratias ago qui mihi supra et contra merita mea dedit in omni tribulatione solatium, et omnes adversariorum tendiculas in gloriam suam convertit, et parvitatis meae profectum. Quanti enim facere debeo exercitium litterarum et negotiationes virtutis et experientiam propositi recte philosophantium, et patientium innocenter et pro assertione fidei et iustitiae defensione?
4 Sed et sorti vestrae congratulor, audito quod inter hostes Ecclesiae, auctore Domino, gratiam invenistis, ut et temporalibus abundetis ad materiam gerendorum, et quadam litterarum et virtutum praeemineatis auctoritate, ut apud barbaros quod discretio vestra dictaverit, reputent sacrosanctum. Verum quod plurimi facio, illud est quod odistis Ecclesiam malignantium, et ut audio contra schismaticos in virtute Spiritus sancti publice pro fide in omni libertate conscientiae loquimini, et scribitis veritatem.
5 Nam profecto: Ubi Spiritus Dei est, ibi libertas [II Cor. III]. Nec est quod magis philosophum deceat quam professio veritatis, iustitiae cultus, contemptus mundi, et paupertatis cum necesse est amor. Legimus philosophos gratis tanquam virtutis impedimenta contempsisse et abiecisse divitias. Sed quod et in gentilibus aliquis eorum operibus praeposuerit veritatem, hactenus inauditum est.
6 In eo namque totius ethicae gentilis praecepta vigent, ut carnalium passiones affectionum, quas nequeunt penitus exstinguere, reprimant et subiiciant rationi. Quod si cui divinitus datum fuerit, quia ad hoc natura impotens est, non ambigitur eum recte philosophantis via ad vitam incedere, ut aeternaliter videat dies bonos: et quatenus in eo quisque profecerit, eatenus ad veram philosophiam accedit.
7 Unde, quia vos confido recte philosophantis habere propositum, rogo, moneo et modis omnibus consulo, ut errantes studeatis a schismate revocare, ut eum praeferant homini, nec se metu imperatoris aut schismatici Coloniensis circumventione patiantur a Christi corpore separari. Nam fortasse pro salute multorum vos Dominus ad hos barbaros destinavit.
8 Nec credo rem istam adeundam iurgiis, sed felici moderatione complendam, praesertim a sapiente, qui meminit, quia modestia sapientiae a fine suaviter usque ad finem universa disponit. Alioquin pertinacibus communicandum esse non arbitror vel in minimo, cum meminerim illum, cuius figuram geritis, Zorobabel, qui vertitur in principes vel Magistrum Babylonis, non acquievisse hostibus Iudae et Beniamin, ut etiam ad reaedificandam domum Domini cum filiis captivitatis aliquid omnino conferrent. De his hactenus.
9 De caetero iam porrectas itero preces, quatenus de reliquiis regum et virginum mihi vestro aliquid transmittatis cum vestrarum testimonio litterarum. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.41

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik