Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCVI.AD MAG. RAD. DE BELLOMONTE. [A. D. 1166.]
| 1 | IOAN. Sares., Mag. RADULPHO de Bellomonte. |
| 2 | Verae titulus pietatis nullo melius clarescit indicto quam cum illis misericorditer subvenit, qui humano solatio destituti sunt, et quos ingratus Deo gratis persequitur mundus. Hoc itaque te assecutum esse congratulor, gaudens, quod praeter opinionem multorum et fere omnium, non dico saecularis adminiculo philosophiae, sed igniculo Spiritus sancti, tuum ad veram sapientiam animum accendentis pariter et illustrantis exerces opera pietatis. Et, sicut ex relatione latoris praesentium didici, inter charitatis impugnatores (quod verum decet Christianum) fraternitatis, quae in Domino est, ausus es reminisci. |
| 3 | Sed unde hoc tibi, mi Radulphe, praesertim cum, qui columnae videbantur esse Ecclesiae, trepident: et gigantes qui orbem portare debuerant, facilius inundatione aquarum submergi acquiescant, quam gemere? Mandavit Dominus nubibus suis, ne in partibus illis pluant imbrem: et tu in eisdem non es veritus ad stillicidium divinae gratiae, germinare fructus misericordiae et opera Salvatoris. Credideram profecto te philosophantis habere verba, non animum; sed nunc recolo te aliquatenus esse magni discipulum Aristippi, qui omni conditione temporis aequanimiter utebatur, et in ipsis philosophabatur nugis, iucundus omnibus, nulli gravis: qui aliquando interrogatus quid ei philosophia contulerit, dicitur respondisse: 'Ut cum omnibus hominibus intrepide fabularer. |
| 4 | ' Ego de caetero in te securius arbitror confidendum, quia non diffidis de regno Christi. Qua spe rogo, ut, sicut coepisti, latori praesentium, contemplatione Dei et obsequii eius, in opportunitatibus suis adesse memineris, certus quod si ei tantum placerent litterae nobiscum, quantum aves et curiales nugae tecum, ei omnia necessaria libentissime ministrarem. Vale. |