Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCV.AD MAG. WALTERUM DE INSULA. [A. D. 1166.]
| 1 | M. GUALTERO de Insula. |
| 2 | Diuturnitas silentii mei iure videretur esse desidis amici aut negligentiae argumentum, nisi causis probabilibus, quas Deus evacuet, huiusmodi suspicio purgaretur. Eas ad praesens allegare non expedit, quia sicut mihi graves, ita et tibi conspicuae sunt, et notae mundo. Utinam solvatur chaos quod inter nos firmatum est, et pax inter regnum et sacerdotium reformetur, ut si intermeandi facultas patuerit, eius, quae in Domino est, nobis possimus adinvicem exhibere officia charitatis! |
| 3 | Non enim excidit a memoria mea, quam tibi, exigentibus meritis, obnoxius sim ut magistro et domino. Et tu, licet adhuc mea in te non existant merita, me ut Christianum debes diligere et amicum. Temere tamen non dixerim ei rationem deesse meritorum: cui ad amandum intensa famulatur affectio, et voluntas ad obsequium prompta nihil avidius concupiscit, quam ut ei opportunitas a Deo praeparetur, qua amici sui satisfaciat votis aut usibus. |
| 4 | Nam et Deus devotam acceptat pro adimpleto opere voluntatem, et pro qualitate et quantitate affectionis quemque remunerat. Exspecto autem et spero a Domino, quia et devotioni meae facultas dabitur, et procella nostra in auram, auctore Deo, in brevi facilius et felicius transitura est quam credatur. Haec tamen potius accipiantur dicta ex certitudine fidei quam scientiae: eo quod Deum fidelem novimus in promissis, qui tunc demum gloriosius pro se patientibus suum ministrat auxilium, quando prorsus cessat humanum. Interim probat nos Dominus an diligamus eum, etsi moram fecerit, aequanimiter tolerandus est, quia quidquid nobis videatur, procul dubio veniet et non tardabit. |
| 5 | Unde secure dico quia in brevi subveniet, cum pro certo noverim in humanis rebus nihil nisi momentaneum esse, et quod gloria mundi ut fumus evanescit, et iniquorum finis est ignis et vermis. Et quidem reliquiae impiorum interibunt: et est salus iustorum indubitanter exspectanda a Domino. Licet enim impius extollatur super cedros Libani, si modicum pertransieris, patenter intelliges, quia etiam quando florere videbatur, iam non erat, et non erat ulterius locus eius. |
| 6 | Ridet haec prudentia carnis, sed profecto Deus non irridetur, qui interim iuxta Salomonem irrisoribus flagella parat, et duros malleos dorsis et cervicibus contemptorum. Caeterum quod ad humanam opinionem, tibi facilius patet, in qua conditione versemur, et quid ex decreto aulicorum nos timere oporteat aut sperare. Sperabimus autem; nam ad omnem humilitatem prompti sumus, quia conscientia servatur indemnis, dum legi divinae non derogemus nec honestati, qua amissa satius est mori quam vivere. Nullam pacis respuimus conditionem: certum habentes quia melius est incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei, vel turpitudinis incurrere maculam. |
| 7 | Nec tamen praesumimus iurare observantiam Evangelii, memores infirmitatis nostrae, ut liquidum sit quam temerarium est iurare in consuetudines reprobatas. Hoc autem supra modum miror, quod Cantuariensis archidiaconus aut per se aut per alium non laborat de pace, cum ei constet Deo et mammonae simul serviri non posse. Vale. Salutat te frater meus R. et domum tuam tecum. Salutem dicimus clericis capellae, qui nec ex nomine excommunicati sunt, nec aliorum participatione. Memento nostri in orationibus tuis memoris tui. |