monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCII.AD MAG. RADULF. LEXOVIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CXCIV.AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCIII.AD BALDWINUM ARCHID. EXONIENSEM [Edit. Paris. habet inscriptionem: Domino Exoniensi; Lupus: Bartholomaeo Exon. archid.; at Bartholomaeus certe tunc fuit episcopus Exoniensis.]. [A. D. 1166.]

1 BALDWINO Exoniensi archidiacono.
2 Exspectatione longa suspensi, et impatientia desiderii aestuantes, nuntii nostri praestolabamur adventum, sperantes in reditu eius amicorum diligentia fore vel litterarum solatio recreandos. Et quidem secus accidit cum ille non retulerit iota vel apicem. Nec hoc dicimus, ut aut charitatis defectum, aut negligentiam velimus in amicis arguere, quos tanto acerbius affligi coniicimus, quanto minus audent suas angustias deplorare.
3 Comprimuntur enim castigatione crudeli, puerorum more quos praeceptorum severitas cogit, ut eductas doloris impetu, et extortas verberibus lacrymas redire faciant in sinum oculorum, et latentes sui fontis origines.
4 Metiebamur autem pericula conditionis nostrae, malitiam temporis, debilitatem Ecclesiae, rabiem persecutoris: sed e latere sperabamus, quia iniquitas cohaerens talento plumbi, diu in summo stare non potest: et Amorrhaeus citius et validius eliditur, et detruditur ad ima terrae, cum adimpleta malitia in excelsa prorumpit.
5 Amicis ergo compatimur, et Ecclesiae desolationem in regno Anglorum ingemiscimus. Et miramur quomodo abierit zelus tot religiosorum et litteratorum: cum vix unus et alter appareat speculator, qui iuxta commonitionem propheticam audeat impio impietatem suam ex ore Domini nuntiare. Impii ergo in facie speculatorum descendunt in infernum viventes, ut a speculatoribus, quia siluerunt, sanguis eorum iure et merito exquiratur. Sed, quid dicimus eos esse ex causa silentii puniendos? sane quidam eorum sunt qui furem videntes currunt cum eo, imo praevii ductores et doctores ipsum in furta praecipitant, et rapinas, et suam ponunt in quovis iniquitatis symbolo cum impiis portionem. Quorum primus est archisynagogus vester, et qui primo auro videbantur inducti, et columnae videbantur Ecclesiae, amplexati sunt stercora.
6 Dederat eis argentum Dominus et aurum, et sicut ipse per prophetam conqueritur: Ipsi ex eo operati sunt Baal, dum magis verentur, hominem quam Deum, et colunt et serviunt creaturae potius quam Creatori; quod, sicut beatus docet Apostolus, idololatriae rectissima et certissima diffinitio est. Nam quod quisque colit prae caeteris constituit sibi Deum, ut alius venerem, libidini serviens, praeferat: alius dum munera quaerit et retributiones, et interdum in fraudes et in rapinas impingit, lavernam veneretur: alius vento inflatus terram Moab inhabitet in supercilio Babylonis: alius gulam sequens porcum induat Epicuri.
7 Quod enim de talibus scribitur, quoniam eorum Deus venter est, et gloria in confusionem, ad caetera quoque vitia probabiliter dilatata interpretatione protenditur. Unde et in Evangelio Veritas docet, Deo et mammonae simul serviri non posse [Matth. VI]; et quod qui amicus saeculi esse desiderat, Dei se constituit inimicum. Doctor gentium praeconatur et clamat, quia, si hominibus placere vellem, Christi servus non essem [Gal. I]; et qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit illos [Psal. LII]. Sed alia profecto archisynagogi et complicum eius sententia est, qui fraudulenta verborum interpretatione ad arbitrium, non ad mentem auctoris detorquent legem, eique nolunt suum accommodare intellectum: sed id agunt modis omnibus, ut quod eis libitum fuerit, divino quoque iuri consentaneum videatur.
8 Dicit enim quia non est pro libertate Ecclesiae decertandum. Sed fallax et falsa hypocrisis, quo progrederis? Quid haereses moliris et schismata? nonne ab initio nascentis legis ad libertatem Dei vocatus est populus? et Aegyptus intolerabilibus afflicta plagis, quae Ecclesiam de antiqua et avita consuetudine, et fere per 300 annos obtenta vindicabat in servitutem?
9 Nonne Machabaei martyres pro libertate fratrum suorum laudabiliter et religiose sanctissimas animas posuerunt? David nunquid non stravit Allophylum lapidibus de torrente congestis in peram pastoralem, ut Domini exercituum agmina ab indebitae servitutis iugo, et religionis opprobrio liberaret? sed quid pauca et parva proponuntur exempla?
10 Scriptura fere tota, quae in historiis digesta est, talibus virorum illustrium referta est monumentis.
11 Duae autem causae sunt quas homines affectuosissime tuentur, et quas praeponunt animabus suis, altera libertatis; altera fidei et religionis. Illa tamen quae fidei est, creditur esse praestantior, et procul dubio iustior est, adeo quidem ut et profanae religionis homines hoc constantissimum habeant. Nam et Achab, quem reprobum fuisse constat, regi Syriae eum subiicere volenti servituti, argentum et aurum, servos et ancillas, et omnimodam supellectilem, uxorem, filios et filias, et tandem se ipsum incunctanter exposuit, et pro lege divina duntaxat non est veritus inire certamen.
12 Cum enim ille vellet scrutari domum ut diriperet legem, contradixit ei Achab victoriamque promeruit. Quia etsi alias reprobus vel in hac parte Dominum honoravit, pro qua ergo causa religiose contenditur, si non pro lege Dei servanda? nempe haec iniquitatem prohibet, et pastoribus Ecclesiae praescribit, ut omnem ulciscantur inobedientiam. Sed fortasse archisynagogus iniquitatem novit, quam Deus non prohibet: aut quam nolit ab Ecclesiae pastoribus increpari, et si fieri potest mandari vindictae.
13 Hanc sane Moyses et Doctor gentium non noverunt: sed praetendit quia Ioannes arguebat Herodem in spiritu lenitatis, illicitum esse denuntians, ut fratris viventis abuteretur uxore. Quod utique dicens non tam imperitiae quam ignaviae solatium quaerit, cum certum sit Ioannem ibi non gessisse personam pontificis, cui incumberet correctio delictorum, sed praeconis verbi, penes quem erat duntaxat gerendorum denuntiatio, et increpatio vitiorum. Heli quidem corripuit filios, sed affectu potius et mansuetudine patris quam severitate et auctoritate pontificis.
14 Pro omni ergo divinae legis articulo contendendum est et potestatibus ascendendum ex adverso, et quidquid charitatem impugnat, quae legis est plenitudo, totis viribus subvertendum. Sed profecto in figuram sacerdotii Deus tribum Leviticam a publicis functionibus, sicut in Numeris legitur, immunem esse decrevit, et summi tantum pontificis dispositionibus subiacere.
15 Abiathar quoque, qui Spiritui sancto restiterat in dispositione David, amotus a sacerdotio, ea ratione sententiam mortis evasit, quia arcam portaverat, et praecedentis officii privilegio tutus diem exspectavit fatalem. Quod si clerus in privilegia tribus Leviticae non succedit, et apostolus vanus est, et fallaces omnes interpretes Scripturarum. Ex quo liquidum esse debet omnibus iustissimam esse causam eorum qui pro libertate Ecclesiae dimicant, et pretiosiorem habent legem Dei quam fortunas, imo quam animas suas.
16 Sed fortasse dicet aliquis, quid hoc ad causam vestri Cantuariensis, qui in causa Ecclesiae cessit apud Clarendonam et in pecuniaria conventus, in iure sibi conscius iniquitatis, et de praestigiis suis diffisus, subterfugio imprudenti et impudenti suam quodam modo, imo plane professus est iniustitiam, et partem iustificavit adversam. Esto sane quod cesserit. Propitietur Deus episcopis, qui eum ad hoc induxerunt, et circumventoribus qui eum eduxerunt, cum tamen iustus esset metus, et praesens, et qui in constantissimum hominem caderet.
17 Mittitur vobis epistula eius, ubi pro se satisfaciat ex parte; sed quia deliquit, poenituit, confessus est, a domino papa absolvi meruit causa recognita, et ut Ecclesiam Anglorum ab illicitis et extortis obligationibus absolveret impetravit. Qui ergo imitati sunt, ut aiunt, delinquentem, quare poenitentem, confitentem et satisfacientem non imitantur?
18 nunquid malunt in sordibus immorari, quam surgere, mundari et reparari in pristinum gradum? Sed causam veritus est, ut obiicitur, pecuniariam, hoc quidem falsum est, sed iudicum iniquitatem, qui eum iniqua sententia condemnaverant, parati iudicare quidquid tyranno libuisset. In eoque verecundiae saeculi nostri pepercit Deus, quod tyrannus plura iubere erubuit, quam illi adimplere.
19 Omnes erant Balaamitae excogitantes qua arte maledicerent et condemnarent causam cui benedixit Dominus. Suadebant mala fieri ut provenirent bona, et ad mitigandam persecutoris insaniam perniciosas possessionum et divini iuris dispensationes admitti. Quod certum erat revocabatur in dubium, ut comicum illud fere in omnium volveretur animis: Quod scio, nescio.
20 Quis enim nesciebat quod rex cancellarium suum ab omni administratione et obligatione liberum reddidit ad regimen Cantuariensis Ecclesiae? Cui ignotum est quanta instantia illi a sede apostolica pallium impetravit? quid postea promiserit, ut consuetudines (quas dicunt) avitas, et revera pravitates sunt, admitterentur plurimis notum est.
21 Archiepiscopus tamen ad malitiam calumniatoris ex iudicum iniquitate aut simplicitate, aut dispensatione: cum tamen ad hoc vocatus non venisset, urgebatur ad litigandum, ad satisdandum, cum tamen possessor esset amplissimae rei immobilis, ut vix ex causa gravissimae infirmitatis ad deliberandum unius dieculae posset inducias impetrare.
22 Antea tamen eum iniquo iudicio condemnaverant, et quod sedes apostolica causa cognita retractavit. Cuius retractationis apud nos privilegium exstat. Nonne ergo iudices potuit et debuit habere suspectos? sed fortasse dicetur quod ipsos oportebat non de conscientia sua, sed de partium allegationibus ferre sententiam quia et Dominus Iudam, quem proditorem noverat, non condemnavit: et mulieri in adulterio deprehensae pepercit, cum nullus procederet accusator.
23 Inde etiam ad informationem nostram dictum est: Ego sicut audio iudico: sed profecto audire ibi pro intelligere ponitur, ut pro rationabili motu animi sui decernat iudex, interdum assertionibus, interdum praesumptionibus utens: ut nunquam ex conscientia iustus et innocens condemnetur, et si multitudo stare videatur in parte adversa.
24 Nam scriptum est: Insontem et iustum non occides, quia adversor impium [Exod. XXIII]. Et alibi: Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a via declines [ibid.]. Si vero contra conscientiam, praesertim in praeiudicium innocentis, sententiam tulerit, gravissime peccat, quia, sicut dicit Apostolus: Omne quod non est ex fide peccatum est [Rom. XIV]. Salomon in causa meretricum coniecturali argumento utens condemnavit calumniatricem. Et Daniel in liberatione Susannae praesumptionibus revelavit malitiam sacerdotum.
25 Quod si iudices in causa domini Cantuariensis vigorem debitum habuissent, si lege praescriptam exercuissent diligentiam, si Scripturas consuluissent in iudicio, si potestati supra modum et fas non detulissent, posset fortasse probabiliter argui qui illorum iudicium declinavit. Sed ubi furor omnia vindicavit, quis locus potuit esse rationi vel iuri?
26 ante praesidem ductus est Christus Domini: Convenerunt principes Scribae et Pharisaei adversus eum [Matth. XXVII]. Et profecto praeses iste illo, sub quo condemnatus est Christus, truculentior erat. Nam Pilatus id agebat exquisitis occasionibus, ut Christus evaderet accusatus: hic autem operam dabat et diligentiam, ut innocens accusaretur et damnaretur Christus.
27 Ille, ne sub eo iudice puniretur, Christum transmisit ad Herodem, ubi vel contemptus evasit Christus, remissusque est indutus veste alba: hic modis omnibus agebatur ne quocunque modo Christus evaderet. Dicat vir amator veritatis quicunque audet coram Deo, cui de hoc testimonio in districto examine redditurus est rationem, dicat certe, si audet, quod archiepiscopus ibi malitiose quod ad calumniatorem et complices suos, et fraudulenter aut debiliter quod ad iudices tractatus non est, et contemptibiliter, quod ad Ecclesiae dignitatem, et ignominiose: et ipse competenti securitate recepta ad iudicium revertetur. Dicat ergo probus vir et discretus hoc, et ut consilio eius acquiescatur facile obtinebit.
28 Nec est credibile, quod etiam archisynagogus vester aliter sentiat, licet contrarium praedicare non erubescat: sed ipse et omnes sui sic dentium soliditate gaudeant, sicut eis respondet conscientia, quod iuste et ad honorem Dei Ecclesiae ibi tractatus est archiepiscopus, et omnes qui archisynagogo consentiunt simili versentur in calculo.
29 Quia ergo archiepiscopus semel iniquam sententiam reportaverat, et videbat ex malitia persecutoris et debilitate iudicum imminere nequiorem, declinavit iudicium, causam transferens ad audientiam eius, qui fidelium omnium iudex est a Domino constitutus, et locum adiit, cui specialiter mandata est omnium sacerdotalium decisio causarum.
30 Nec hoc de iure imperatorum aut canonum, sed ipsius Dei auctoritate dicentis per Moysen: Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris, inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, etc. Ascende ad locum quem elegerit Dominus, ad sacerdotes levitici generis, et ad iudicem qui praefuerit tempore illo, et facies quaecunque dixerit tibi, sequerisque sententiam sacerdotum: qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio et decreto iudicis qui eo tempore ministrat Domino, morietur homo ille, et auferes malum de Israel [Deut. XVII]. Ecce quod a iudicio sacerdotum nec causam excipit, nec personam, licet alias per se ipsos, alias per ministros vicarios Ecclesiae decidant sacerdotes. Nonne in persona sacerdotum, sicut Ecclesiae doctores fideliter tradunt, Ieremiae dictum est: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes [Ier. I]. Quid ergo peccavit dominus Cantuariensis, si appellavit, si prospexit sibi, si pepercit episcopis quos oportebat iterato ad damnationem et ignominiam sui perperam iudicare, aut regiae indignationis intolerabile subire dispendium?
31 Qualiter autem pars adversa, quae et ipsa appellationem instituit, causam prosecuta sit, qua modestia, qua sinceritate versata sit et cum Ecclesia, et cum adversario, novit Deus et iudicet, et vobis ignotum esse non potest. Se ipsum poterit quis irridere et texere dolos in animam suam: sed profecto Deus non irridetur.
32 Biennium iam elapsum est, tempus videlicet quod appellantibus suffragatur, eoque evoluto pro parte domini Cantuariensis est lata sententia: etsi adhuc ex dispensatione quorumdam rerum exsecutio differatur. Omnibus autem iam persuasum est Deum timentibus quod archiepiscopus et sui iniuste proscripti sunt. Quo enim iure consficati sunt reditus clericorum?
33 Et qua episcoporum patientia Ecclesiae et bona altaris Christi persecutoribus Ecclesiae ad libitum exponuntur? Quae iustitia proscripsit innocentes sine delectu professionis et ordinis, aetatis et sexus? Quis unquam tanta immanitate distraxit copulam nuptiarum? Et tamen ei qui facit hoc, ab episcopis innocentiae et iustitiae testimonium redditur, ut in suam confusionem et perniciem dicere et scribere non erubescant, quia rex 'dulce putat obsequium, cum monetur ut corrigat, si quid deliquit in Deum.
34 ' Ergo aut ex eorum sententia non delinquit, aut ei infideliter gratum et debitum obsequium subtrahunt, aut palam mentiuntur in capita sua, quia os quod mentitur occidit animam. Non est qui ei audeat denuntiare, quod expedit audienti pariter et dicenti. Non est qui dicat cum Moyse: Dimitte populum Domini cum omnibus quae ipsius sunt, ut ei sacrificet in deserto [Exod. V]. Non est qui trium dierum itineri vacationem impetret clero degenti sub Moyse et Aaron, id est in cultu legis et ritu divini sacrificii occupato.
35 Et quidem credibile est, quod si hic praesentes essent Moyses et Aaron ad ostium eius, cuius innocentia praedicatur, aut eis omnino non pateret accessus, aut negaretur auditus, aut quod ibi non invenerunt, suppliciis, aut certe contumeliis afficerentur. Neque enim desunt Iamnes et Mambre qui Spiritui sancto resistant. Achitophel multos in deliberationibus reliquit haeredes, qui infatuant animas principum, et contra Deum proferunt et praeferunt consilium toxicatum.
36 Quid enim nunc aliud in Cantuariensi archiepiscopo persequuntur, nisi quia in conspectu regum ausus est Dei iustitiam protestari, tueri legem, Ecclesiae tueri libertatem? Certe dum magnificus erat nugator in curia, dum legis contemptor videbatur et cleri, dum scurriles cum potentioribus sectabatur ineptias, magnus habebatur, clarus erat, et acceptus omnibus, et solus dignissimus summo pontificio, ab universis conclamabatur et singulis: sed ex quo in pontificem sublimatus suae memor conditionis et professionis exprimere voluit sacerdotem, et verbo Dei maluit uti magistro quam populo, factus est eis inimicus vera dicens, et vitam corrigens; ut et hi impleant mensuram patrum suorum, qui ex causa simili prophetas et apostolos persecuti sunt: et quidam eorum adhuc martyres Christi, id est testes veritatis et iustitiae persequuntur.
37 Quid in Elia persecuti sunt Achab et Iezabel? Nempe religionis oraculum, testimonium fidei, iustitiae professionem, exterminium idololatriae, medelam vitiorum, criminum abolitionem. Paulus et Petrus gladium Neronis evasissent, imo nec incurrissent inimicitias, nisi voluptatibus hominum et erroribus contraria praedicassent. Nemo enim in aliquo persecutus est quod erat aut dicebatur Elias: nemo punivit aliquem quia Petrus esset aut Paulus; et Ioannes tutus esset in conspectu Herodis, nisi diceret: Non licet tibi habere uxorem fratris tui [Marc. VI]. Nullus enim in tantam evasit tyrannidem, ut naturam persequeretur.
38 Sed frequens est, et multis vulgatur exemplis, quia Veritas odium parit. (TER. Andr. I, I, 41.) Qui ergo persequuntur in hac causa Cantuariensem archiepiscopum, non hoc persequuntur quod Thomas est, quod natione Lundoniensis, clericus professione, gradu sacerdos, episcopus dignitate: sed quod annuntiat populo Dei scelera eorum, et ut legem Dei audiant et obediant principes Sodomorum et populus Gomorrhae. Quid est ergo quod persequuntur? profecto apostolorum spiritus et prophetarum, spiritus iustitiae et veritatis, spiritus Patris et Filii et indubitanter Spiritus sanctus.
39 Nam id abominantur, abhorrent et puniunt, quod per prophetas et apostolos docuit Spiritus sanctus. Et si ipse Paulus aut Ioannes quod scripsit praesentialiter doceret in carne, aut torqueretur suppliciis, aut diceretur ei ad minus: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus, quia nobis contrarius es [Iob XXI]. Semel locutus est Deus, et idipsum secundo non repetit: nec ad eruditionem vivorum suscitat mortuos.
40 Cum in Ecclesia praesentes sint Moyses et prophetae, ut audiantur et doceant populum: et ut pars, quae verbo Domini condemnatur ex sententia Moysis et prophetarum, alteri victoriam cedat, applicetur Ephod, ubi manifestatio est veritatis et iudicii, et respondeatur unicuique secundum opera sua. Formam hanc non declinat Cantuariensis archiepiscopus neque sui: imo optant et orant, ut de vultu verbi Dei, id est legis divinae, iudicium illorum prodeat, et oculi Domini declarent aequitatem. Si quid enim exigit quod legi Dei repugnet, si de verbo Dei nituntur consuetudines quae petuntur adversus Ecclesiam, libenter cedet: et de contradictione et vexatione partis adversae satisfaciet libens. Quod si causa eius innititur verbo Dei, si ei assistunt apostoli et prophetae, nemo eum aut suos per gratiam Dei avellet a fide ista.
41 Haec est enim in Christiano iustissima causa exsilii; pro qua non modo substantiam ponere debet, sed et animam suam. Iam enim sola iniquitas consuetudinum, et aequitas divinae legis ab adverso confligunt, et de causa pecuniaria, quae tunc quidem simulabatur, et in veritate nulla erat, nec mentio est. Adversus hoc multa fingit, machinatur, et in pelle vulpeculae laborat improbitas, sed mentitur iniquitas sibi, non attendens aut dissimulans quam suavis est homini panis mendacii, sed per ea implebitur os eius calculo.
42 Sed profecto unum est quod omnes mirari, imo dolere debent, illos videlicet Cantuariensibus exsulibus insultare, pro quorum libertate se Cantuarienses ad omnia discrimina devoverunt. Illi pro communi libertate versantur in torculari, et quis astitit illis? Illi satagunt ut haereditas Domini liberetur a servitute, et ad ollas carnium et allia Aegyptiorum voto recurrunt, qui in libertatem fuerant educendi.
43 Utique miserabiliores sunt omnibus gentibus. Si hic proscribuntur, affliguntur, et deputantur cum impiis: si consolationem a Domino non exspectant, si exsulantibus conscientia non respondet ad meritum: si in persecutionibus causam non habent Christum. Deridet eos prudentia carnis, quae ab eventu merita pensat; sed Deus consolatur eos in tribulatione sua, tandem responsurus et illis qui mundo lenocinantur, et cervicalia ponunt sub capitibus universae aetatis, et pulvinaria sub omni cubito manus, communicantes excommunicatis, claves Ecclesiae ludibrio habentes, et putantes legem Dei, nihil aliud esse quam verba. Nos interim Deo in omnibus donis suis gratias agimus, et maxime quod nos dignatus est illorum numero aggregare, qui persecutionem pro iustitia patiuntur. Suscepimus de manu Domini dulcia, de quibus saepe ad perniciem nostram abusi sumus. Quare et ab ipso aequanimiter non suscipiemus amara ad medicinam, in profectum salutis nostrae? sive vivimus, sive morimur, Domini sumus, ut id solum peti oporteat ab amicis quatenus exsilii nostri angustias sublevent orationibus suis, ut non deficiat fides nostra, sed de afflictione nostra salutem nobis et Ecclesiae pacem et libertatem misericorditer operetur.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.78

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCII.AD MAG. RADULF. LEXOVIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CXCIV.AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik