Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCII.AD MAG. RADULF. LEXOVIENSEM. [A. D. 1166.]
| 1 | IOANNES Saresberiensis, magistro RADULPHO Lexoviensi. |
| 2 | Litterae tuae mihi consolationem et desolationem pariter attulerunt, nisi ad eum recurrens meditatio, qui nos in omni tribulatione consolatur, desolationis aculeos facillime et citissime depulisset. Nos enim, Deo propitiante, navigamus in portu, et qui sperantibus in se deesse non novit, supra et contra merita nobis ad sufficientiam, et quod sine divini iudicii timore non eloquor, necessaria ministrat ad gloriam. |
| 3 | Nam reversa, si merita discutiantur, indigni sumus, qui pro iustitia patiamur, quia talium est, ut nosti, regnum coelorum, quod nos multis et magnis peccatis demeruisse, etsi mundus aliter sentiat, Deus testis est et conscientia. Dat tamen sperandi ausum, qui nos ignobilium et infirmorum elector ecclesiasticae libertatis professores esse permisit, assertores iustitiae, et testes legis, asseverantis quod nec exsilium, nec proscriptionem, dummodo illa vigeat, pro ipsa fidelis debeat formidare. |
| 4 | Omnes causae nostrae tenes articulos: iuramentorum, quae a nobis exacta sunt, nosti conceptionem, ut in hac parte diligentius explananda non oporteat immorari. |
| 5 | Sed forte dices, quod pridem proposita mutabitur formula iuramenti: nec cogetur aliquis in reprobarum consuetudinum verba iurare. Contentus erit exactor iuramenti, si fidelitatis servandae sibi succincte et absolute verba praestentur: ita quidem ut non adiiciatur: 'Fidem Ecclesiae et praelatorum obedientiam salvam fore. |
| 6 | ' Nam, ut aiunt, istis nec vult nec voluit praeiudicare. Quod nec exigitur iuramentum. Verum si praeiudicare non debet, quare necessariae ad salutem observationis non licet fieri mentionem? Si praeiudicat, qua conscientia praestabitur a fideli? Consilium, inquis, sapientum est, tum pro bono pacis et omni suspicione vitanda, tum pro adipiscenda materia gerendorum, ut necessariis et amicis quisque possit officiosus esse. |
| 7 | Nunquid amicorum et nugantium familiarium favore, qui nos deseruerunt in adversis, relinquendus est Pater misericordiarum, qui nos consolatus est et consolatur in omni tribulatione, imo nec tribulationis nos permittit habere scientiam? Suadent alii ut iuremus, at ille consilium dat non iurandi: cuidam putas esse credendum? Ego certe Dei, pro me incarnati et mortui, consilium fidelius et salubrius credo: et illum frontis attritae esse non ambigam, qui suum duxerit praeferendum. |
| 8 | Ut ergo caeteras maiores, et tibi notas exsilii et proscriptionis causas taceam, quia pro Christo iuramenta dissuadenti credidi, sum proscriptus: cui quicunque non credit, longe periculosius proscribetur. Nam in comminationibus et promissis est aeque fidelis. |
| 9 | Nec dico quod omne, licet a malo procedat, sit illicitum iuramentum. Habet enim interdum veniam: cui locus omnino non est, nisi cum occurrenti culpae ratio veniam impetrarit. Locum istum praetereo, Deo, potius discutiendum et conscientiis singulorum, ne si quid argutius, prout ratio suggerit, elocutus fuero, in aliorum, et fortasse innocentium, qui iuramenta praestiterunt, suggillationem videar spiritum effudisse. |
| 10 | Malo enim moderationis habena calamum cohibere, quam divinae legis articulos congerere, qui etsi recte prolati fuerint, interdum non nisi ad subversionem proficiunt auditorum. Transeo ergo ad illa, quorum tu dedisti materiam, orans et obsecrans, ut non deficiat fides tua, nec credas spiritui eorum, qui suum Neptunum sequentes, ipso mediante properant ad Plutonem, et descendunt in infernum viventes. |
| 11 | Loquantur interim quae voluerint, iactitent se adversus Christum Domini praevaluisse in vanitate sua, perditio eorum astat pro foribus, quorum gaudium est ad instar puncti, et gloria ignis, stercus et vermis. Qua via, in brevi, Deo propitiante, scies: et tinnient aures eorum a sibilis et clamore fidelium, quibus pauperes Christi fuerunt in sibilum et irrisum. |
| 12 | Nec dubites, nisi forte tibi persuasum sit mortales non esse morituros, quin in sententiam anathematis reponantur, qui fraude tacendi et metuendi astutia meritos laqueos videntur evasisse. |
| 13 | Hoc autem amicis nostris, si qui tamen nostri sint, non fortunae, persuadere memineris, ut non fleant super nos. Et utinam super se ipsos flere non debeant. Quia nobiscum agit Altissimus, verbere tamen deducto, quomodo pater serenissimus cum filiis charissimis agere consuevit. Caeterum tibi compatior, qui minorem securitatem in portu, quam in naufragio reperisti. |
| 14 | Sed si tibi Deus vel ad modicum patientiam dederit, quod tibi indubitata fide pronuntio, naufragi, de quibus desperatur, citissime poterunt et volent opitulari. Sta ergo in ea conditione, in qua a Domino vocatus es, et saltem quatenus sine periculo potueris, divinae legis assertor existe. Satis humanum est quod dico propter infirmitatem carnis nostrae. |
| 15 | Quia nisi qui legis custodiam periculis omnibus anteponit, salvari non posse, testis est beatus Apostolus, et tota concio perfectorum. Scripsi homini pro quo sollicitatis: et credo quod ab ipso per latorem praesentium de statu eius, qui, Deo propitiante, bonus est, certioraberis. Amicos nostros saluta diligentius, quorum nomina, sicut paginae subducta, sic animo portitoris confido multiplicatis precibus esse impressa. |