Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCI.AD THOMAM CANT. ARCHIEP. [A. D. 1166.]
| 1 | THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, Ioannes de Saresberia. |
| 2 | Proposueram paternitati vestrae non scribere, quia scripti vestri vicissitudo mihi negata est. Verumtamen circumspectionis vestrae prudentiam attendens magis approbo vestrae considerationis in non scribendo industriam, quam quasi amicam quamdam in scribendo dispensationem. Facto enim magis quam scripto, rebus magis quam verbis beneficio magis quam suaviloquio, filii ad obsequia paterna sunt invitandi. |
| 3 | Siquidem secundum leges saeculi, obsequiis paternis filii sunt deliniendi, non obligatoriis pactionibus astringendi. Visis autem litteris, quas regi Angliae, et quas suffraganeis vestris direxistis, exsultavi gaudio magno pro fervore et iusto zelo tuo pro Ecclesia Dei, quo inardescitis: quod saltem in hoc periculoso tempore aliquis invenitur, qui pro iniuriis Ecclesiae, pro membris Christi, quae ipse glorioso sanguine suo redemit, in servos nequitiae, in hostes veritatis, in persecutores Christiani nominis ferrum cum beato Petro pro nomine Christi stringere non dubitat. |
| 4 | Laudo zelum et propositum, laudo severitatis vestrae et discretionis censuram, quam adversus improbos mores exercetis. Sed attendo quod scriptum est: 'Capite languescente, caetera membra redduntur languida.' Attendo suffraganeos vestros qui defecerunt in die belli, imo erexerunt cervicem inobedientiae, et se adversarios statuerunt. |
| 5 | Quid igitur solus faciet, qui non habet sublevantem, neque cooperatorem? Si tamen Dominus pro nobis, nemo proficiet contra vos. Ipse enim reprobabit cogitationes et machinationes iniustas episcoporum Angliae, et dissipabit consilia principis. |
| 6 | Scripsit autem rex Angliae domino Coloniensi, Henricum Pisanum et Willelmum Papiensem in Franciam venturos ad novas exactiones faciendas, ut undique corradant et contrahant, unde papa Alexander in urbe sustentetur. Alter, ut nostis, levis est et mutabilis, alter dolosus et fraudulentus, uterque cupidus et avarus: et ideo de facili munera caecabunt eos, et ad omnem iniustitiam incurvabunt. Audito eorum detestando adventu, statim vehementer formidare coepi praesentiam eorum causae vestrae multum nocituram: et ne vestro ac vestrorum sanguine gratiam regis Angliae redimere non erubescant. |
| 7 | Hoc itaque consulo, ut per regem Francorum et per Cistercienses circa hunc articulum ita praeveniantur, ut, etiamsi velint, in hac parte non possint perverse agere. Confidite tamen in iustitia vestra: et bona fides in spe certa vos foveat. Papa enim Alexander indubitanter obtinet. Filius enim Siculi, in paterno regno confirmatus, ei, ad omnem nutum assistet. |
| 8 | Et vindicta Dei manifeste desaevit in medio principum Alemanniae. Conspiraverunt nunc multi principum contra ducem Saxoniae. Quod tamen imperator pacificare contendit. Coloniensis etiam in partem adversariorum cedit, deficiens a societate, quam cum duce contraxerat. Sed et Coloniensis, cum, convocatis militibus, accinctus esset ad eundum in Italiam, arreptus est duplici tertiana, et ea adeo laborat, ut quasi certum sit eum ante hiemem ire non posse. Promisit autem mihi in hac aegritudine sua, quod si ipse in Italiam non iverit, sive imperator iverit sive non, consilio Cisterciensium, et regis Francorum, et vestro se committet de facienda pace cum papa Alexandro. |
| 9 | Et ita proponit ordinare, ut quodammodo cogatur a clero suo id facere. Istud in confessione vobis scribo, sicut patri et domino, ut sit absconditum penes vos, donec videamus, si res aliquem habitura sit effectum. Si a debitis meis fuero liberatus, etiam non vocatus a vobis redibo. Medio tamen tempore, si vobis in aliquo me intellexero necessarium, semper ad redeundum paratus ero. Valete. |