monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXIX.AD MAG. GIRARDUM PUCELLE <<<     >>> EPISTULA CXCI.AD THOMAM CANT. ARCHIEP.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXCAD MAG. WALTERUM DE INSULA. [A. D. 1166.]

1 Magistro GUALTERO de Insula.
2 Promeruerat quidem humanitatis vestrae sedulitas, et exhibitio promptissimae liberalitatis, ut omnem vobis aut vestris obsequendi opportunitatem gratanter arriperem: et si alio modo nequeam, saltem devotionis meae sinceritatem salutationis iudicio protestarer. Nullus enim nostratum est, cui, cum omnes rerum circumstantias diligentius metiar, me recolam amplius debitorem.
3 Unde silentium meum merito fuerat arguendum, nisi multarum et probabilium rationum suffragio purgaretur: quas utique iure praetenderem accusanti, si nimirum non constaret inter vos et nos chaos magnum esse firmatum: ita ut nobis impossibile, vobis autem difficile sit ad amicos transire vel mittere. Inimicus homo hoc fecit, et in Idumaea zizaniorum sementem non cessat spargere: et iugi laborat instantia, ut angelos praesides ecclesiarum evellat a laude Dei. Quasi vulpes in deserto prophetae eius qui sequuntur spiritum suum et nihil vident.
4 Hi sunt qui charissimum Dominum suum, magnum principem, subvertere conati sunt, mansuetudinem eius succendentes felle malitiae, et rationis aciem exstinguentes consiliis toxicatis. Eripiat eum Deus de manibus eorum, et subiiciat sibi ut principatus eius et Deo placitus sit, et quietus, et iucundus gerenti, et ecclesiis quarum patronus est, et populis laetus esse valeat et fructuosus.
5 Scio utique quia, si redierit ad cor, placabit Dominum suum sponsum Ecclesiae satisfactione condigna, et a cruore innocentum potestatis suae gladium revocabit, ut ei propitietur Deus, et non exquirat sanguinem eorum ab ipso et domo eius. Si exsules et proscriptos Dei contemnit, quia pauperes sunt, meminerit quia talium patronus est Christus.
6 Ad ulciscendum pauperis Nabuthae sanguinem delevit Deus domum, Achab et Iezabel. Saul, quia, consulente et procurante Doeg Idumaeo custode mulorum, gladio regni, qui ad sacerdotii tuitionem regi commissus est, sacerdotes appetiit, et Nobem vicum eorum delevit, in se provocavit gladium Dei, quo et ipse et domus eius Allophylorum ministerio irreparabiliter deleti sunt, generi suo relinquentes titulum haereditatis, quo ad Gabaonitarum precem, quorum gentem inter sacerdotes Doeg, regiae indignationis minister, afflixerat, patibulo legatur affixum.
7 Et adhuc respicit Deus in orationem humilium, et non spernit preces eorum [Psal. CI]. Qua spe ducti proscripti pauperes orant, et Deo, pro quo patiuntur, auctore, iugiter orabunt, ut serenissimus dominus rex condignos fructus poenitentiae faciat, et iram declinet imminentem.
8 Interim dispensationem Domini aequanimiter toleramus, certi quod nihil nobis nocere poterit, si boni, id est divinae legis aemulatores fuerimus. Non enim ut criminosi patimur, quod publice notum est, nisi his qui laborant ut non sapiant quae Dei sunt, sed affligimur ut Christiani. In quo et te, dilectissime, nos gaudemus habere consortem: non quidem tuo (quod nefas esset) insultantes reiectui, sed congratulantes virtuti.
9 Nam et tu fidei tuae fecisti fidem, et temporalium iacturam contempsisti, dum sectareris honestatem, et satisfaceres charitati. Quid, dilecte mi, obstupescis? quid mussitas? quid lucernam niteris obfuscare? crimen tuum mundo innotuit: omnes de te unam sententiam ferunt: et ne te diutius protraham, evangelicum implesti virum, pro fratre animam ponens, dum te pro iustitia maluisti condemnari, quam alium, cui virtus obedientiae reputanda videbatur, in crimine, si verum fateretur, accusari, sed nec ille (ut vulgo dicitur) fidem et obedientiam ausus est profiteri, nec tu, quod gaudenter amplector, diffiteri dignatus es fidei et obedientiae titulum.
10 Cum ergo gratis virtus fidei sit in te punita, aut potius probata per homines, nunquid perfidia praevaricatorum, et calumniatorum iniquitas non condemnabitur apud Deum? Deus mihi testis est quoniam doleo Christi regis sigillum esse subtractum. Sed eodem iudice fateor, quia malo te in hac conditione versari, quam illud perfidia aut etiam quacunque nota turpitudinis redemisse.
11 Sit ergo nunc, amice Dei, qui meus a multis diebus fuisti, consolatio tua, quae me et mihi coexsulantium est, innocentis conscientiae testimonium, qua nihil in vita potest esse iucundius. Si quidem illa . . . . . iudice nemo nocens absolvitur, (IUVEN. XIII, 3.) quae et vermem immortalem et ignem inexstinguibilem parit: aut ut verius dixerim, perenniter fovet. Non enim conscientiae, sed culpae est partus iste, quem semper a te Deus faciat alienum.
12 Si de me quaeris, sano et incolumi, suffragatur negotiatio litterarum, exspectanti misericordiam Domini in affluentia illorum quae natura deposcit, aut conviventium mores. Coexsultat mihi frater meus mecum ad omne tuum in Domino promptus obsequium. Cum autem ad praesens aliud nequeamus, salutationis et devotionis munus offerimus, per te dicentes salutem quibus noveris expedire, et nominatim clericis aulae, qui nec ex nomine excommunicati sunt, nec excommunicatorum participatione.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.36

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXIX.AD MAG. GIRARDUM PUCELLE <<<     >>> EPISTULA CXCI.AD THOMAM CANT. ARCHIEP.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik