monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXVIII.AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. <<<     >>> EPISTULA CXCAD MAG. WALTERUM DE INSULA.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXIX.AD MAG. GIRARDUM PUCELLE [A. D. 1166.]

1 Magistro GIRARDO PUCELLE.
2 Plenam devotione et eruditione nuper a vobis recepi epistulam, quam quo diligentius relego, eo societatis vestrae solatium nobis subtractum esse acerbius ingemisco. Caeterum, cum tota epistula tum sui venustate, tum affectione et reverentia nominis vestri plurimum mereatur, illud prae caeteris placet quod in calce litterarum prudenter, et, ut spero, veraciter intulistis; vos dixisse, fecisse, scripsisse, perpenso tenore litterarum mearum, quidquid dici, scribi, et fieri oportebat.
3 Mihi autem nunquam persuaderi potuit quod in tanto salutis discrimine aliquid ex contingentibus omitteretis, et sordidam divitiarum evanescentium commutationem pro anima recipiendo, non modo philosophantis nomen velletis amittere, sed (quod longe perniciosius est) abiicere conscientiam Christianam. Absit hoc, absit (dilectissime) a discretione et honestate vestra, ut pro temporali emolumento ponatis cum schismaticis portionem, et quidquam de Hierichontino anathemate imprudentius et impudentius rapiatis, quod castris Domini exercituum in ruinam et perniciem convertatur!
4 Et quidem ut sententiae vestrae, imo catholicae Ecclesiae auctoritati consentiam, dum grana cum paleis, et boni malis admisti sunt, et in adimplendis mandatis Moysi, et promovenda praedestinantis gratiae dispositione laborat Iesus, anathema in medio Israel est, cuius occasione pereunt multi: et qui praeordinati sunt post triumphos gloriosius coronantur.
5 Unde et navis Petri quasi Domino dormiente fluctibus variis saepe colliditur: sed quia de Christo vectore confidit, semper ad salutis enavigat portum.
6 Nec ambigitis quin et in medio vestri, Coloniensis Ecclesiae dico, non tam lateat anathema, quasi aliquam Dei reverentiam et hominum verecundiam habens, quam insaniat et saeviat adversus Deum et Ecclesiae unitatem: praesertim cum toti mundo fere iam innotuerit quantus contemptor Ecclesiae semper, quantus incentor et auctor schismatis, ex quo potuit, fuit ille Coloniensis praesumptor Ecclesiae, maximus inter locustas bestiae, quarum potestas est in linguis et caudis earum.
7 Defecerat enim schisma, pacem fuerat tyrannus vester Ecclesiae redditurus, nisi eum Colonia etiam adhuc adversus Ecclesiam incitaret, ut pari voto non tam summi pontificis vitam, quam Petri dignitatem conentur exstinguere, dicentes: 'Alligemus iustum, quoniam inutilis est nobis: scientiam viarum Dei nolumus, regem nescientes nisi Caesarem [Sap. II].' Eo enim, ut aiunt, proposito in Italiam profecti sunt, ut Cremensem haeresiarcham intrudant in sedem Petri, et vicarium Christi aut comprehendant, aut eiiciant, aut occidant.
8 Verumtamen oratio sine intermissione fit ab Ecclesia ad Deum pro eo, ut supra modum timere non debeat a duabus caudis fumigantium titionum, Frederico et Reginaldo, qui ponentes carnem brachium suum, sanctum Israel blasphemare non cessant. Profecto ubi humanum deest, divinum auxilium necessitatibus Ecclesiae suffragatur. Nemo suum fraudulenta verborum excusatione tueatur errorem, voluptatibus suis nullus applaudat, quia Deus non irridetur, qui non secundum visionem iudicat oculorum: nec auditum aurium sequitur, sed in aequitate iudicabit orbem terrarum, et pro mansuetis condemnans impios, potentiores potentius punit, et pervertitur cum perversis.
9 Inde est, quod affectuosius peto, quatenus instantius agatis quod agitis, dicendo, scribendo, faciendo, quod ad evacuationem schismatis per collatam vobis sapientiam a Domino cognoveritis pertinere, ut et conscientia sit tutior apud Deum, et apud proximum fama plenissime convalescat.
10 De caetero (ut ex conscientia loquar) de Cantuariensi et suis iniustam concepisti suspicionem, quia (quantum perpendere potui) et de illo et de illis plenam in charitate debetis obtinere fiduciam. Non ergo illis imputetis indignationem regis Francorum, sed vobis, qui sine conscientia eius recessistis, ut conqueritur, ipso prope transitum vestrum existente ad duas leugas.
11 Eoque magis motus est, quod cum vos habuerit familiarissimum, sic transistis quasi ad aemulos regni Francorum, et nominatim ad schismaticum Coloniensem, qui non modo Ecclesiam Dei persequitur, sed et ipsum, ut audivit, impudenti scurrilitate verborum consuevit regulum appellare: sed, cum vobis id cordi fuerit, benignitatem Christianissimi principis vobis placabilem fore non dubito.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.33

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXVIII.AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. <<<     >>> EPISTULA CXCAD MAG. WALTERUM DE INSULA.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik