monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXVII.AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI. <<<     >>> EPISTULA CLXXXIX.AD MAG. GIRARDUM PUCELLE

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXVIII.AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. [A. D. 1166.]

1 Magistro GAUFRIDO.
2 Exspectabam in reditu nuntii mei ad consilium et auxilium contra fortunae saevientis iniurias, litterarum tuarum solatio recreari, sed qua eas praeter morem tuum, et contra spem meam dispensatione subtraxeris amico, diu exsulanti et ex fidei causa proscripto, incertum est. Neque enim mihi facile persuaderi potest, quod vel calamum a seriptitatione continueris, vel mandatum domini abbatis, quod ex litteris eius ad te mihi innotuit, suspenderis, ut mihi incommodares, sed ex necessitate et dispensatione, quae nec fidei notam ingerat, nec amicitiae devenustet officium.
3 Absit enim ut cito perperam sentiam de amico! Unum autem est, quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et tuis utiliter negotiis implicitum, ut non modo amicis scribere nequeas, sed nec eorum litteras facile legere vel audire: unde et tibi parcius scribo, et ad quae, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter respondere.
4 Licet autem omnino sileas, te tamen ut Cicero in Epistula ad Tironem de amico scribit, ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si quando destiteris ab officio, tibi opportunitatem defuisse, non animum. Hoc est autem quod facile poteris, cum, auctore Domino, opportunitas non negabitur volenti. Saluta domum tuam totam. Si quaesieris forte quid agatur in Francia, noveris quoniam ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est; nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit, ut nec habeat de caetero unde pascat exsules suos.
5 Si de me, paucis respondeo, quia, Domino propitio, Est bona librorum et provisae frugis in annum Copia. (Hor., Ep. I, 18, 109.) Caetera Dominus ministrabit, qui sperantes in se non deserit, nec aliquid boni reservat deserentibus fidem, et simulatoribus fidei, et persecutoribus thesaurizat iram in diem furoris sui.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.33

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik