Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXVII.AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI. [A. D. 1166.]
| 1 | Magistro NICOLAO de Monte Rothomagensi. |
| 2 | Quod tibi rarius scribo, ex variis causis est, quas referre non oportet, tum quia plures earum tibi notae sunt, tum quia alias non expedit publicare. Nunc autem a scribendo nec manum nec animum potui cohibere, cum in adventu fratris nostri didicerim, quod ex liberalitatis tuae indicio ei innotuit, quem ad me et meos affectum habeas. Quantas itaque possum de humanitate illi per manum R. de Luneseia exhibita, dilectioni tuae gratias ago, quandoque auctore Domino condignas acturus. |
| 3 | Magni utique facio quod fecisti, sed eo maioris, quo fidem in hominibus, iuxta prophetiam Evangelii, iam chariorem esse perspicuum est: praesertim cum in ea aetate et gente editi simus, ubi sine dispendio fidei vix aliquis fidem facit fidei suae. Certissimum namque argumentum fidei est contempta fides: et qui Domino promissam fidem ad arbitrium mundanae potestatis non facit irritam, convincitur infidelis. Si mihi non credis, operibus habe fidem, quae, ut ait Iesus, quem denuo crucifigunt, perhibent moribus testimonium certius et maius Ioanne. |
| 4 | Bene tamen agitur cum nostratibus, et mitius tractatur ibi Iesus: si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis suis, quas dicunt, nuper ediderunt principes sacerdotum, praedicantes, scribentes, et ad maiorem auctoritatem assertionis suae sigillis pluribus patentem Scripturam consignantes, quia dominus rex 'dulce putat obsequium, cum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Deum,' ad formam iustitiae libentissime satisfacturus: 'si quid deliquerit,' inquiunt malorum inexperti, et quibus nondum certum est eum contra Dominum in aliquo deliquisse, aut condigna satisfactione non purgasse delictum. |
| 5 | Bene, inquam, cum eis agitur, si praedicationi et attestationi eorum veritas subest. Sed quid si pariter, quod dominus papa dicit, et Ecclesia Romana cognovit, in scripto quod illuc transmissum est, mentiuntur! Non est de caetero, dilecte mi, quod querantur, quia hoc dulci, quod praedicant, correptionis obsequio a rege quidquid aequum et bonum fuerit, poterunt impetrare: non est de caetero quod eis quisquam compati debeat, qui tanta facilitate possunt procellam quamlibet in auram commutare. |
| 6 | Sed nobis longe alia mens est, qui aliud experimur, et utinam praedicatio eorum in nobis impleretur et illis interim praeelegimus rapinam bonorum sustinere in patientia, et exspectare qui auferat iniquitatem a Iacob, et impietatem ab Israel, quam cum his qui convenerunt adversus Dominum et adversus Ecclesiam eius conspiraverunt, iniquitatis ponere portionem, et divinae legi bonorum temporalium flosculos anteferre. |
| 7 | Sed finis chartulae sit et verbi, ut ubicunque locorum sim, me noveris tuum esse. Valete. |