monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212 > 296 > 67 > 279 > 125 > 297 > 198 > 120 > 291 > 234 > 184 > 114 > 186
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXV.AD MAGISTRUM GIRARDUM PUCELLE. <<<     >>> EPISTULA CLXXXVII.AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXVI.AD ABBATEM SANCTI EDMUNDI. [A. D. 1166.]

1 Abbati Sancti Edmundi, IOANNES de Saresberia.
2 Ciceronem in epistula ad Marcellum scripsisse memini, quia sapientis iudicio refert plurimum cui quis obligetur, et honesti viri praegravatur animus, quoties eum, aut rei familiaris augustia, aut articulus temporis illi constituit debitorem, quem ratio honestatis aut morum titulus coli prohibet, et amari. Et hoc quidem, ut arbitror, eleganter, et vere dictum est, quod si fideliter exaudiatur, nec a naturae consortibus vinculum subtrahit charitatis, nec contemplatione naturalis consortii, erroris quoque participatione confoederat moribus dissidentes. Bene igitur cum his agitur, qui in ratione dati et accepti beneficii viris honestis solummodo obligantur, quorum, ut de testimonio conscientiae loquar, unus ego sum, quem divina indignatio in diuturna procella tempestatis huius emergentis ab Aquilone contra Ecclesiam non permisit esse, ex causa liberalitas mihi aut meis exhibitae, multorum debitorem.
3 Cum tamen ante obsequiis et beneficiis promeruerim multos: si quidem iam exsilii mei quartus agitur annus, et tertius proscriptionis, nec possum nisi de paucorum fide amicorum, vel pauca et parva ad animum reducere monumenta. Nam plurimi in Photini videntur incidisse sententiam, dicentis: Dat poenas laudata fides, cum sustinet illos Quos fortuna premit.
4 Fatis accede, deisque, Et cole felices, miseros fuge, sidera terris Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto. Nulla fides nunquam miseros elegit amicos. Haec profecto est prudentia carnis, Domino procul dubio inimica, mendax, plena turpitudine, vitiorum mater et nutrix.
5 Et quoniam parens altrix virtutum et officiorum moderatrix philosophia, non modo fidelium, sed etiam gentilium verissimis et eruditissimis rationibus damnat et detestatur. Praescribit enim quoniam utile et honestum se praedicatione mutua circumscribunt, ut nihil unius admittat nomen, quod non et alterius exigat rationem. Hoc utriusque Testamenti astruit pagina, hoc consona voce matris ecclesiae doctores praedicant, quoniam quae inhonesta et turpia sunt, dispendium quidem salutis ingerunt, et nulla ratione possunt esse utilia. Quid enim proderit homini, si mundum lucretur universum, et animae suae detrimentum conquirat? Sed ad vocem hanc vulgares amici obsurdescunt, qui volunt beneficiis obligari, non obligare, qui fidem umbratilem (veram enim non habent) ponunt et deponunt ad arbitrium fortunae, qui ut qualitercunque vivant, vivendi, quae penes solam virtutem sunt, abiiciunt causas.
6 Expertus hoc loquor, et paucis obnoxius, quibus utique tanto arctiori vinculo obligatus sum, quanto sinceritas fidei eorum probatior ex perspicuis indiciis enitescit; sed in primis horum nobis merita vestra praecipuum dedere locum, et si illa discutiantur ad purum, iure et merito dixerim primum. Multa sunt enim et magna, et unde clarescunt, magis necessaria saepe, ut quorum usus frequens, imo quotidianus est, gratiam iugiter ad largientem cogant augeri, nihil excidit a memoria; de universis et singulis gratias ago, reputans etiam illa mihi a vestra liberalitate esse exhibita, quae ex relatione nuntii mei, et vestrarum testimonio litterarum voluistis et praecepistis meis usibus exhiberi.
7 Nescio enim qua secreti dispensatione consilii amicus et socius meus magister G. mandato vestro non paruit, subtrahens aut differens auxilium quod vestra dilectio necessitati meae et meorum decreverat exhibendum. Non enim facile crediderim quod ille praeter meritum meum et contra opinionem omnium hoc fecerit, ut mihi noceat, sed aliqua dispensatione, cuius rationem ignoro, vestrum suspendit beneficium, sed devotionis meae ad vos, et gratiarum actionis nemo suspendet affectum.
8 Gaudeo vero quod cum episcopi sub appellationis obtentu languorem Ecclesiae quae, auctore Domino, convalescet in brevi, studuerunt protelare, vos, ut audio, tendiculas eorum eleganti veritatis et iustitiae compendio declinastis, ut nec poneretis cum iniquis portionem malitiae, nec sit quod ante provinciae praesides vobis de iure debeat imputari.
9 Illi scripserunt et praedicant quod rex dulce putat obsequium cum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. Nunquid adeo excaecati sunt ut eum dubitent hac Ecclesiae vexatione, et innocentum, ut de aliis taceam, parvulorum, et mulierum proscriptione delinquere; vel ita reprobi, ut dominum patientem, imo benigne audientem, et correptoribus habentem gratias, nolint quod desiderat commonere, ut satisfaciat Domino?
10 In consilium illorum non veniat anima iusti, quorum furor maledictus est, quia pertinax est indignatio, quia dura, quaerentium duntaxat, ut quod male diu libuit, impune diutius liceat. Sed qui sperat in Domino non confundetur, et qui Dominum prae mundi potestatibus timuerunt, non deficient omni bono. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.32

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXV.AD MAGISTRUM GIRARDUM PUCELLE. <<<     >>> EPISTULA CLXXXVII.AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212 > 296 > 67 > 279 > 125 > 297 > 198 > 120 > 291 > 234 > 184 > 114 > 186