Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXIV.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1167.]
| 1 | Domino BARTHOLOMAEO Exoniensi episcopo, IOAN. Sares. |
| 2 | Multa quidem scribenda essent, sed angustia temporis et necessariarum tumultus occupationum cogunt, ut ea perstringam potius quam exponam. Recepi nuper, auctore Domino, fratrem meum benignitati et liberalitati vestrae congratulantem in plurimis, et me praeter plurimam, quam habebam ad vos, devotionem, longe devotiorem fecit, et magis obnoxium. |
| 3 | In ipsius vero adventu cuiusdam amicissimi nostri recepi litteras, quibus me voluit praemunire, et vos, si fieri posset, per me, quod rex praecepit per Iocel. de Ballolio, et quosdam alios ministros pietatis suae, vos et dominum Wigorniensem sic habendos in omnibus et tractandos, ut capitales inimicos regni, et publicae salutis hostes. Utinam vanus sit timor meus! |
| 4 | Sed quidquid episcopi in appellatoriis suis papae de eo scripserint, quidquid praedicent de pietate et mansuetudine eius, de iustitia et affabilitate, de reverentia sacerdotii, nihil adeo impium est in Deum, in homines inhumanum, quod Franci et Latini de eo facilius non credant: unde plurimum mirantur et stupent omnes qui audiunt, qua conscientia, qua impudentia, qua fronte ausi fuistis asserere, scribere et episcopalis auctoritatis characteribus confirmare innocentiam hominis, cuius iniustitiae sunt omnium fabula, cuius supplantationes et violentias mundus agnovit: quomodo in subversionem iustitiae falsum dedit tot et tantorum Patrum venerabilis universitas pro malitia testimonium. |
| 5 | Nam scripti vestri verba sunt haec pro rege, cuius causam notarius vester iustificare conatur, rex omnem promittit iustitiam et eam factis implere paratus est, et dulce reputat obsequium, cum monetur, ut corrigat, si quid offenderit in Deum, nec solum satisfacere, sed et, si ius exigat, in hoc satisdare paratus est. |
| 6 | Et post pauca subiungit: 'Eumdem se iudicio ecclesiae in his quae sunt Ecclesiae, nec in modico subtrahentem, sed colla Christi iugo subdentem.' Et paulo superius: 'Dominum regem non quidem nunquam peccasse dicimus, sed Domino semper paratum satisfacere, et confidenter dicimus, et praedicamus. |
| 7 | ' O, inquiunt, quam sana, quam sancta praedicatio episcoporum Angliae! quam sincerum et incorruptum pro libertate Ecclesiae testimonium! quam vera est assertio sacerdotum, qui illud praedicant quod mimus aut histrio sine dispendio verecundiae non loqueretur. Si fidem quam non habet desiderat scriba vester Londoniensis, et si qui ei consentiunt, exeundum est eis de orbe Latino, ne quoties haec praedicaverint: Quare peregrinum vicinia rauca reclamet, (Hor.) et ne tantum adversus Ecclesiam pro consuetudinibus, imo pravitatibus, avitis testimonium daret sapiens ille tabellio et facundus, etiam adversus populum testificator, inseruit scripto vestro: 'Rex a Domino constitutus paci per omnia providet subiectorum, et ut hanc conservet, ecclesiis et commissis sibi populis, dignitates regibus ante se debitas et exhibitas sibi vult et exigit exhiberi. |
| 8 | Quid haec audiens Ecclesia Gallicana?' Ita, inquit, Dominus et Evangelii verba adiuvent eos a quibus et pro quibus haec scripta sunt. Providet fortasse pacem omnibus, sed a longe, quia praesentialiter omnia turbat. Dicunt episcopi, aut forsitan, ut verius dicatur, episcopus, quoniam pax est, et omnes econtra clamant, quia pax non est, sed amaritudo omnium amarissima. |
| 9 | Si vero nonnisi debitas exigit consuetudines, sicut vester Demosthenes asserit, illis profecto debuerat esse contentus, quae non sunt divinis legibus inimicae, que bonis moribus non adversantur, quae sacerdotium non dehonestant, quae periculum non ingerunt animarum, quae matris Ecclesiae, de cuius manu suscepit gladium ad ipsam tuendam, et iniurias propulsandas, non subruunt libertatem, sed in votis ipsius omnia contraria sunt, sicut Scriptura eius, sanctorum Patrum auctoritate, et summi pontificis ore damnata testatur, et quotidianae querelae cleri et populi: et timeo ne pontifices ipsi contra scripta sua venire cogantur, et depraedicare quod praedicant, et quam modo damnant, iustificare causam, et quam iustificant condemnare. |
| 10 | Signata est attestatio eorum omnium quidem concepta nomine, sed trium duntaxat episcoporum roborata sigillis, archisynagogi videlicet Londinensis et domini et amici mei, cui interim parco, episcopi Wintonensis et aeque doctrina et eloquio pollentis, veteris quidem scholastici, sed novitii episcopi Herefordensis, quorum praeminebat auctoritas, si non opinioni bonae consensit, iniquitatis, et manifestae falsitatis attestatio, scripto utrumque, et sigillorum munimine convincente praeiudicaret. |
| 11 | Alii interim quos libelli concludit inscriptio, mitius arguuntur, quia non facile credi potest, ut tot sapientes convenerint, tot contulerint religiosi in fraudem divinae legis et canonum, et in perniciem Ecclesiae conscripserint, unde convalescat et praevaleat usquequaque iniquitas, et iustitia opprimatur. |
| 12 | Sed ut audio, omnes illi scripto praestiterunt auctoritatem: quod si ante viderant, impiissimum fuit tantae iniquitati testimonium perhibere: si non viderunt, stultissimum alienae iniquitati suorum impositione characterum praestare auctoritatem. |
| 13 | Sed quid in re conspicua, cum ex necessitate plura dicenda sint, protendo sermonem? Nam pagina illa, etsi vestrorum cessaret opera, nostrorum tamen diligentia ad Romanum defertur pontificem, qui et mores illius quem iustificatis ex multis novit indiciis, et facile deprehendet qua sinceritate episcoporum concepta sit haec attestatio, quae fuerit intentio scribae vestri, qui quoniam, Domino aliter disponente, quod ambiebat esse non valuit, Cantuariensis archiepiscopus, in Anglicana Ecclesia de consensu, consilio et auctoritate eorum, qui Christum persequuntur, factus est archisynagogus. Scripsit ei nuper dominus rex per Radulphum Dicetensem archidiaconum suum, quod se totum regnum suum et causam, quae inter eum et Ecclesiam vertitur, ipsius tanquam patris et fidelissimi amici, committit arbitrio, et praecipit, ut sui officiales ei in omnibus usquequaque obediant. Si quid ergo vobis, vel ecclesiae vestrae, aut domino Wigornensi incubuerit, illum faciatis conveniri, ut pro vobis et Ecclesia Dei commoneat regem, qui, sicut in illa nobili epistula sua, quae iam provincias et regna circuit, testatus est: Dulce putat obsequium, cum admonetur, ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. |
| 14 | Nam qui deliquit in proximum, in Dominum quoque deliquit; et sponsum exhonorat Christum, quicunque inhonorat Ecclesiam sponsam eius. Sunt enim corpus unum, imo et spiritus unus, et, quod amplius est, collatione gratiae quodammodo sunt Deus unus, dum admirabili commercio illa, quae carnis sunt ex natura primitiva Domino impertit, ut ab eo plenitudinem divinae naturae recipiat, et oleo exsultationis quadam ratione consortii abundet ab illo, et effluat tota. |
| 15 | Primitivam naturam dixerim ne abusionis inveteratus mos natura reputetur, iuxta quem omnes sumus natura filii irae, non quod in ea conditi sumus, sed quia in eam degeneravimus. Nam ut ait orator, usus altera natura est, a quo difficillimum est avelli. Nec tamen archisynagogum idcirco conveniendum censeo, quia multum sperem vos ipsius patrocinio posse proficere, sed ut veritas amplius elucescat, et ut in verbis mendacii, quod Spiritus sanctus inhibet per prophetam, ulterius nemo confidat. |
| 16 | Ut paucis concludam quod sentio, aut Scriptura quae solvi non potest, fallax et falsa est, et veritas Dei a se ipsa degenerat, aut in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, ipse incidet in eam prior. Christe, te ipsum convenio, te, qui indeficiens veritas es, appello, in extremo die iudicii tuum, si ratio permiserit, redarguturus mendacium, nisi quo iudicio quis iudicaverit, iudicetur et mensuram condignam recipiat pro mensura. |
| 17 | Certe spiritus sapientiae est, qui loquitur: Quia per quae peccavit quis, per haec et punietur [Sap. XI]. Homicida primus Cain occisus est. Pharao dum submersionem moliebatur, submersus est. Adonibesech quoque vicissitudinis huius expertus est legem. Cham dum servitutem aliis affectabat indicere, perpetua servitute damnatur. Sic et Iudas traditor, qui Dominum procuravit suspendendum, laqueo suspendii vitam finisse dignoscitur. |
| 18 | Et in omni gente et aetate, si quis divinae dispensationis animadvertat historiam, plane cognoscet semper esse conformitatem quamdam culpae et poenae. Quod loquor experimur et nos, agnoscimus iustum flagellum culparum conscii, exspectantes, sed non desiderantes, ut in proximo virga corripientis retorqueatur in tortores et adversarios nostros. |
| 19 | Mallemus enim quod adversarii nostri resipiscerent et redirent ut filii, quam ut, quod eis imminet, torqueantur ut servi. Nam talium genus non nisi suppliciis emendatur. Scribit Ezechiel, et verum est, quia qualis consultor, talis et propheta eius est, et a facie Domini spiritus mendax egreditur adhuc, ut sit in ore omnium prophetarum Achab et similium regum. |
| 20 | Sic et rex Anglorum, ut dicunt qui appellatorias archisynagogi audierant, episcopos sibi conformes habet, qui, ut de aliis scriptum est, docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent, laboraverunt, sollicitat alios ut subvertat, et eum alii sollicitando subvertunt. Quam gloriosam, quam catholicam, quam piam epistulam Coloniensi schismatico nuper miserit, ex rescripto eius, quod vobis mittitur, potestis coniicere, ut pateat omnibus quam verum sit, quod de pietate et iustitia regis vestri tanta confidentia praedicatur. |
| 21 | Ad ipsum quoque nuper venerunt ex parte domini de Monteferrandi vani illusores, abbas scilicet Clusinus, et electus Hipporiensis, postulantes unam filiarum regis filio marchionis, constantissime repromittentes, quia Cantuariensem archiepiscopum deponi facient dummodo filiam petitam obtineant. Rex sub hac spe direxit nuntios suos cum illis, Ioannem scilicet Cumin, R. de Tamewurda, et Ioannem de Oxeneford, in quem depositionis a decanatu est lata sententia, et summi pontificis auctoritate et scripto roborata. |
| 22 | Scriptum vero est penes Cantuariensem archiepiscopum primatem Angliae, et apostolicae sedis legatum, cuius sententiam, quam tulit in depraedatores Cantuariensis Ecclesiae et regis consiliarios, dominus papa ratam habuit et confirmavit, et ab episcopis cismarinis et transmarinis praecepit observari. Ei namque et legatio data est, et primatus totius Angliae confirmatus. Scripsit super haec Londoniensi et vobis omnibus, et credo quod idem Londoniensis iam recepit litteras legationis vobis omnibus ostendendas. |
| 23 | Praeterea memoratus archiepiscopus et legatus apostolica auctoritate excommunicavit et excommunicari iussit omnes qui portus observant, ut impediant appellantes vel appellatos, aut ex pia devotionis causa tendentes ad apostolorum limina, vel ad ipsum qui vices apostolicas habet et agit. Praecepit etiam, ut hanc sententiam eius faciant omnes episcopi per suas dioeceses publicari. |
| 24 | Licet autem appellationem, quam adversus eum fecerunt episcopi, nullius credat esse momenti, tamen oportebat, ut qui eam aliquas vires habere opinantur, utpote rex, episcopi et proceres, ponentes prudentiam carnis brachium suum, omnia ad archiepiscopum pertinentia, in eodem statu esse permitterent, quia nihil innovari debet appellatione pendente. Postea vero de mandato regis captus est Willelmus capellanus, et alii clerici, ut de laicis taceatur et Ecclesiae possessionibus ablatis, atrociter tractati sunt. |
| 25 | Unde et archiepiscopus regem ipsum denuntiavit domino papae in canonem incidisse, et facto suo esse excommunicatum, nisi forte sedes apostolica leges ecclesiasticas censeat civilibus comparandas, quae, sicut ait Anacharsis Scytha, telis aranearum conferuntur, retinentibus quidem muscas, sed transmittentibus volatilia grandiora. Praeceperat autem papa, ut Bituricensis, Rothomagensis, Turonensis, et Burdegalensis, et Eboracensis observent, et in suis provinciis faciant observari sententiam, quam Cantuariensis archiepiscopus sedis apostolicae legatus ferret in malefactores Cantuariensis Ecclesiae et suos. |
| 26 | Hoc tamen adiecit in litteris illis, quia non dat mandatum ut personam regis excommunicet, sed nec prohibet quidem, quia eum potestate sua privare non debet, praesertim cum idem rex patientia Ecclesiae abutatur in multis. |
| 27 | Praecepit etiam sub anathemate, ut omnes qui de mandato regis, clericorum archiepiscopi reditus receperint, et bona omnia cum integritate eisdem restituant quibus ablata sunt; quia rex, qui in causa praedonis versatur, nulli potest praestare auctoritatem. Egi satis apud Cantuariensem ne litterae istae procederent: sed consilium praevaluit aliorum suadentium, ut dum dominus papa superest, cuius mortem rex desiderare dignoscitur, sibi indulto privilegio, et beneficiis utatur, praesertim cum ad patientiam eius semper crudescat inhumanitas et immanitas regis. |
| 28 | Caeterum, si ad vos mandata haec pervenerint, nullum occasione eorum, quae nobis ablata sunt, apud vos periculum timeatis, quia quidquid de rebus nostris fiet ad beneplacitum vestrum, nos illud, auctore Domino, ratum et gratum habebimus. Personatus enim retinentes, et iura, mobilium iacturam non magni facimus, dum proficiat vobis. Excusavimus innocentiam vestram apud dominum Cantuariensem et satis excusata est, ut nulli suadenti contrarium fidem habeatis. Praemetitur. et timet pericula vestra, ut vos malit cum aliis exsulare Domino, quam inutiliter, et probrose conteri mundo. |
| 29 | Vos utramque partem ponderate, et de consilio eius et nostro, semper sequimini meliora, id est quae Domino, si innotuerint vobis, magis placita fuerint. Quod si et illud ambiguum est aut occultum, fides sequenda est, quia quod non est ex ea, peccatum est. Mittit ergo vobis litteras vocationis apostolica auctoritate, praecipiens in virtute obedientiae, et in periculo ordinis vestri, ut infra quadraginta dies a susceptione earum, omni occasione et dilatione postposita, accedatis ad ipsum, audituri mandatum domini papae et de necessitatibus Ecclesiae tractaturi. |
| 30 | Vos autem, si videritis vobis expedire, mandato quidem utemini; sin autem sic accipiatis de consensu mandantis, quasi mandatum non fuerit. Non enim vobis laqueum procuravimus, sicut alicui suorum negligens diligentia praeparavit. Sed puero dedimus in mandatis ut magistro Baldwino archidiacono aut Roberto filio Aegidiae fratri nostro tradat litteras, et postea si eas volueritis recipere vel videre, fiat pro beneplacito vestro. |
| 31 | Haec autem pro certo sciatis, quia nisi rex Willelmum capellanum reddiderit, in caput eius feretur sententia anathematis, nec ei amodo parcetur in aliquo, si talia attentare praesumpserit. |