Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXIII.AD EUMDEM. [A. D. 1166.]
| 1 | THOMAE Cantuariensi, IOANNES Saresb. |
| 2 | Litteras, quas ad consolationem vestram et sublevationem Ecclesiae, post longum tandem exsilium et proscriptionem vestri, et vestrorum omnium, vobis patri suo, filii Cantuariensis Ecclesiae, fratres, et coepiscopi vestri nuper transmiserunt, diligentius relegens, nihil probabilius ex earum inspectione potui opinari, quam eas consilio Achitophel, quem credibile est in perniciem fidelium ab inferis rediisse, per manum Doeth Idumaei, sitientis adhuc sanguinem sacerdotum, et quaerentis, et insatiabiliter persequentis animam Christi, qui in electorum fide et charitate vivit, fuisse dictatas. Sic enim pervertunt omnia, ut cuivis vel parum intelligenti perspicuum sit, mentem earum longe esse ab opinione communi. |
| 3 | Sed a veritate longine distat: namque omnes blanditiae, et exquisiti colores eo tendunt, ut sub appellationis praetextu iure videatur subvertendus esse viculus sacerdotum, Nobe, qui vertitur in latratum, significatque pastorum Ecclesiae diligentem custodiam, ut post hanc conspirationem eorum quisquam in grege Domini audeat vigilare, et luporum imminentium, praedicationis officio propulsare furorem. |
| 4 | Ait Salomon in Proverbiis, quia melior est finis orationis quam principium [Eccle. VII]; sed profecto finis huius principio deterior est: si quidem in initio salutem optant, profitentur obedientiam, et utinam utrumque fideliter, ut contra prohibitionem Domini non loquantur bona cum proximo, et mala sint in cordibus eorum: subinde amaras, sed unde gratias agendum est Deo. |
| 5 | Falsas, et quas captivus a piratis consuevit 'porrecto audire iugulo,' subtexunt historias, quibus iustificant causam impii, et dicunt bonum malum, et malum bonum, unde tandem per consequentiam rationis videantur inferre: 'Reus est mortis, qui contradicit Caesari.' Nonne ille, quem praefiguravit Achitophel, Iudas proditor non modo Iudaeis in nece Christi, sed et scribis nostris et Pharisaeis proditionis et parricidii relinquens exemplum, ad Christum sic accessit, humili salutatione honorans Dominum et magistrum, dicens: Ave, Rabbi [Matth. XXVI], ei quem verbo prodebat, et osculo; et subinde cum gladiis et fustibus militum, quibus isti freti sunt, fugatis discipulis et dispersis, trusit ad principes sacerdotum, ut illic argueretur, et a falsis convinceretur testibus, paternas, quae et avorum sunt, evacuare leges, et leges Caesaris impugnare, quia suam Domino imaginem, deducta ratione Caesaris, docebat esse reddendam, ut reus videretur impietatis, quia obloquebatur, reclamabat, imo repugnabat iniquitati. |
| 6 | Dicunt haec, sed qua conscientia, viderit Dominus et iudicet. Dominum regem non quidem nunquam peccasse dicimus, sed semper paratum Domino satisfacere confidenter dicimus et praedicamus. Nunquid non facies meretricis facta est eis, et frons adamante durior, ut non erubescant confidenter, ut aiunt, praedicare innocentiam hominis, cuius malitiam et iniquitates novit, praedicat et detestatur Christianus orbis? |
| 7 | Convenerunt eum, ut dicitur, episcopi London. et Hereford. quibus se, ut aiunt, ad omnem iustitiam obtulit. Nonne episcopus Lond. ille est, qui primus in Anglia scidit Ecclesiae unitatem, quod omnes noverunt, et archiepiscopandi, quod plurimi suspicantur, ambitione tractus, totius huius discordiae fomes inprimis exstitit, et incentor? Nonne stylus ipse convincit Achitophel et Doech, quorum spiritu plenus est, in hac epistula expressisse, communicatis his quae fingere potuit ex spiritu suo, qui neutro eorum in talibus, rerum experientia comprobatur inferior. |
| 8 | Nam et loquela eius ipsum manifestum facit. Nec curo de mendaciis quae super introitu vestro interserere ausus est, quia praesens audivi, et vidi. Solus ille verbum electionis vestrae gratum non habuit, qui prae caeteris omnibus, quod ex multis claruit et claret indiciis, ut in sedem vestram induceretur aspiravit: non tamen diu obloqui ausus est, aliis arguentibus ambitionem et impudentiam eius. |
| 9 | Quidquid ergo haberet animi, quem de conscientia, iudicat Dominus, inprimis eligentium fuit, et electioni factae fere omnibus plus applausit. Quid dicam de Herefordiensi nisi quod aliquandiu, etsi non magni, stetit tamen alicuius nominis umbra, antequam sciretur quis esset: nunc autem sub obtentu eius, qui litteratus creditur ab his qui litteras ignorant, aut ipsum, suam volunt impii militiam procurare, ut videatur consentaneum rationi quidquid litteratus, et antiquus dierum episcopus approbaverit. |
| 10 | Ergo istis duobus respondere, vel sententiae eorum acquiescere, est transire omnino in sententiam Londoniensis, ac si in Caesarem computaretur et Bibulum. Ethici si quidem meministis. Non Bibulo quidquam nuper, sed Caesare gestum est Nam bibulo gestum consule nil memini. (SUET. Caes., 19.) Qua autem impudentia dixerunt, et, ne verba in ventos evanescerent, scripserunt, quod omnibus falsum esse innotuit, 'quia rex,' quem impatientissimum esse nullus ambigit, 'gratum habet cum corripitur, et dulce putat obsequium cum monetur, ut corrigat si quid deliquerit in Dominum? |
| 11 | ' 'Si quid,' inquiunt, ac si dubium sit eis illum deliquisse in Dominum, qui Ecclesiae libertatem impugnat, avitas perversitates Evangelio Christi praefert et sanctionibus Patrum; et, ut de vobis taceam et clericis quos iniuste proscripsit, qui mulierculas et parvulos in cunis innocentes omni solatio destitutos, non tam crudeli sententia quam insania compulit exsulare; qui schismatis furorem iam fere sopitum excitavit et roboravit, et resuscitata procella, quae iam plurimum detumuerat navem apostolicam, quantum in ipso est, cum Christo submersit, imo et adhuc mergit. |
| 12 | Quidnam quaeso ducunt in crimine, qui hoc esse innocentiam gloriantur? aut nunquid haec probationibus indigent, quae mundus agnovit, quae in suis doloribus et tormentis indesinenter sentit Ecclesia, quae quotidianis rerum experimentis luce clarius patent. Sed, si corripi dulce putat obsequium, planum est eos amplioris esse perfidiae, qui dominum suum, cuius obsequio corpus devoverunt et animam, tam enormiter patiuntur errare. Sane impletum est in eis hodie propheticum illud: Quasi vulpes in deserto prophetae tui Israel [Ezech. XIII], cum ad subversionem Ecclesiae, qui prophetarum in ea locum tenent, dolositatis suae multiplices laqueos texant, dulce salutationis praemittentes eloquium, devotam profitentes obedientiam, auxilium et consilium promittentes, ut transeuntes per nubeculas rationum, et verbis legitimis abutentes in dispendium legis, tandem inferant: Reus est mortis, crucifige, crucifige eum, neque nobis reservetis hunc, sed Barrabam! [Luc. XXIII.] |
| 13 | Ecce quam salutem patri desiderant, qua fidei devotione debitam adimplent obedientiam, qua diligentia pacem inter regnum et sacerdotium cupiunt reformari. Et quidem haec tam vobis, quam omnibus causam et historiam proscriptionis nostrae intelligentibus dicta esse non dubito ex abundanti, sed impietatis et doli, impudentiae et falsitatis attendens cumulum, profecto nec animum nec calamum potui continere; nam et: Si natura negat, facit indignatio versum, (IUVEN., I, 79.) adversus malitiam et impudentiam eorum, quorum Omne in praecipiti vitium stetit, (ID., ibid. 147.) ut nequitiae eorum vix aliquid possit addere, aut etiam excogitare, quamlibet subtilis, et in malis inveniendis arguta posteritas. Sed quid in his moror? Retribuat eis Deus, et plane, nisi veritas ipsa, quod possibile est, vertatur in falsitatem, retribuet abundanter facientibus et foventibus nequitiam istam. Vos autem, ut mihi visum est, litteris et malitiae eorum prudentissime, et elegantissime respondistis, et argutias eorum diu excogitatas, et elaboratas, velut aranearum cassiculos, validissimis rationibus dissolvistis. |
| 14 | Et licet grandiuscula sit epistula, quae tamen necessaria sola exsequitur, vellem tamen hoc circa unum articulum, qui et verus et notus est, diligentius institisse; scilicet, ut ostenderetis patientiam, quam diu in silentio habuistis, et sollicitudinem, quam paci reformandae adhibuistis, regem saepius cum omni humilitate revocando per litteras et nuntios domini papae, per vestros, per matrem suam, cui credi debuisset, per episcopos transmarinos et cismarinos, per fratres Templi et Hospitalis, per regem et optimates regni Francorum, et tandem in propria persona accessistis ad colloquium eius, et sustinuistis repulsam. |
| 15 | Caeterum, quia episcopi nostri scribunt, et confidenter praedicant eum ad omnem iustitiam et debitam satisfactionem esse paratum, et etiam satisdare volentem, si ratio exegerit; mihi et quibusdam aliis amicis vestris videtur consilium, ut evocetis episcopos, et nominatim illos qui litteras signaverunt, et Saresberiensem qui de iniusta suspensione conqueritur, et Wigorniensem qui est principium generationis vestrae in Domino, et si qui alii sunt, quorum utilem credatis esse praesentiam, et experiamini an fida sit testificatio, praedicatio, et scriptura eorum. Vocati autem in virtute obedientiae fortasse non venient, licet inobedientiam nulla unquam appellatio tuetur. |
| 16 | Sed causa vestra liquidior erit, si falsitas et malitia eorum fuerit revelata. Non tamen arbitror omnes episcopos, sicut nec personas in dioecesibus constitutas, quas fallax claudit inscriptio, huic malitiae consentire, cum certum sit, aut saltem videatur esse probabile, in tanta ecclesia XVIII episcopatuum adhuc inveniri vel illos X, quorum contemplatione interim Dominus insulae parcit, ne cum sororibus suis, quarum imitatur luxuriam et impietatem, funditus deleatur. |
| 17 | Licet enim aliqui plus iusto taceant, et quacunque consideratione dissimulent: credo tamen aliquos in episcopis, et multas personas de puritate fidei et conscientia bonorum operum sperare et exspectare regnum Dei. Nam et Ioseph fidelis inventus est in domo Pharaonis, Loth iustus mansit in Sodomis, Chusai in consiliis Absalon utiliter versatus est, Daniel innocenter praefuit in Babylone, Abdias in consortio Achab et Iezabel, dissimulans cum dolore, quae emendare non poterat. |
| 18 | Prophetas Domini in atriis latitantes salubriter exhibens, clementiam Dei et gratiam prophetiae patientia longa promeruit. |
| 19 | Unde commodum arbitror, ut si chaos quod inter nos, et patriam nostram firmatum est, permiserit, hanc epistulam vestram ad singulos episcopos et celebriores ecclesias transmittatis, ut nutantium firmetis fidem, et omnium provocetis affectum, crebris etiam scriptitationibus singulos episcopos in spiritu mansuetudinis et lenitatis sollicitetis, ut redeant ad cor et meminerint conditionis suae: et in omnibus promoveatis, ne quid vestrum arrogantiae aut immoderationis praetendat imaginem. |
| 20 | Ad haec accepi ab his qui Herefordensem episcopum se familiarius nosse dicunt, quod dum versaretur in scholis, laudis avarus erat, et tantus amator gloriae, quantus pecuniae videbatur esse contemptor. Putatur itaque quod nihil illum magis movere posset, quam si eum magistri scholarum et viri religiosi, utpote prior Sancti Victoris et similes, quos in Gallia familiares habuerat, socordiam eius, qui sperabatur redempturus Israel, suis litteris excitarent et animarent, ut nunc ostendat episcopum, quem in scholas depingere consuevit, at a se propellens vitia quae in aliis arguebat, amissam redimat famam. |
| 21 | Idem etiam de Wigorniensi consulitur, ego tamen nec de ipsis bene spero, nec de rege Francorum, quod, sicut caetera, in aure dictum sit, cum ad supremae necessitatis articulum ventum fuerit, praesumo supra modum, nec de Ecclesia Romana, cuius mores et necessitates nobis innotuerunt, multum confido. Utique dominus papa vir sanctus et iustus est, et dominum Albertum, ut a plerisque dicitur, imitatorem habet, sed eius sunt tot et tantae necessitates, tanta aviditas et improbitas Romanorum, ut interdum utatur licentia potestatis, procuretque, ex dispensatione, quod reipublicae dicitur expedire, etsi non expediat religioni. Timeo ergo ne appellationis diem oporteat exspectari, et cum eo ventum fuerit, ne, qui diligunt munera, sequantur retributiones: vereor enim angustias temporis, et circumstantias nostras, et aliorum. |
| 22 | Nostris, imo Christi et Ecclesiae adversariis, decretum est ut nos vulnerent et confodiant spoliis nostris, quibus si interim vexatio data fuerit ad intellectum, fortasse proniores erunt, metu laborum et sumptuum, ad pacem reformandam sibi et nobis. Nam hoc ipsum malitiam eorum et audaciam nutrit, quod nobis solis laborantibus, illi in opulentia et voluptatibus suis hactenus quieverunt. Et quia humanum nobis deest auxilium, tota mentis intentione confugiamus ad Dominum, ut a praesentibus et imminentibus malis expediat, et scuto miserationis suae circumdet nos veritas eius. |